Elementa philosophica de ciue, auctore Thom. Hobbes Malmesburiensi

발행: 1696년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

est tm SECHR ISTUM, qui necessarius est ad evertuntur salutem de fide interna, caeteri omnes pertineant ad obedientiam tantum, quae

quidem praestari potest, etsi quis non interne credat modo cupiat credere, te exad ;- - terno profiteatur, quotaes opus eid quae . cunque ab Ecclesia proponuntur ν unde factum sit, ut tot sint hodie dogmata, quae dicuntur omnia ita de fide esse, ut nisi ea quis credat interne,intrare in Regnum coelorum non possit. Quod si idem consideret , in plerisque controversiis certamen esse de Regno humano, in aliquibus de quaestu, in aliquibus de gloria

ingeniorum minus mirabitur. Quaestio de Ecclesiae proprietatibus, quaestio est de jure imperii cognito enim , quid sit Ecclesia, cognoicitur una, cujus sit impe rium in Christianos. Nam si quaelibet civitas Christiana, Ecclesia illa sit, quam omnem Christianum illi civitati subjectum audire praecepit ipse Christus, tum civis quilibet tenetur civitati suae, hoc est ei vel iis obedire, quorum sit imperiam summum, non modo in temporalibus etiam in Jiritualibus. Sin quaelibet civitas Christiana non sit Ecclesia illa, tum est aliqui alia Ecclesia universilior, cui opoitet obedire. Omnes igitur Christiani illi obedire debent, sicut obedirent Christo si veniret in terras. Imperabit ergo illa vel per Monarcham, vel per

coetum

422쪽

Cap.XvIII. RELIGIO. agi coetum aliquem. Quaestio itaque est de jure Eodem spectat quaestio de infassibilitate. quisquis enim vere&interne crederetur ab universe genere

humano non posse errare , certus imperit,iam temporalis, quam spiritualis esset, nisi ipse nollet, in universum genus humanum .si dicat enim,obediendum sibi esse in temporalibin, eo quod putatur non errare,tale imperii jus ei conceditur.

Eodem spectat privilegium interpre

tandi Scripturas. Cujus enim est conmtroversias, 'uae ex diversa Scripturarum interpretatione oriri possunt, determinare , ejus est omnes simpliciter controversias determinare.cujus autem est hoc, ejusdem est imperium in omnes, qui agnoscunt, Scriptur s esse Verbum Dei.

Eodem spectat disputatio de potestatis remittendi ct retinendi peccata, si ve de

autoritate excommunieandi. Unusquis 9ue enim, si mentis compos sit, obediet in omnibus simpliciter ei, cujus arbitrio credit se fulvandum aut damnandum esse. Eodem spectat potestas insitum discietates. ab eo enim dependent, per

quem exsistunt, qui quot Monachos, tot habet subditos quamquam in civitate hystium, Eodem spectat quaestio de jurice. legitimi Matrimonii. Cujus enim est judicatio ea ,ejus quoque est co gnitio causariim de haereditate de succes sion.

423쪽

RELIGIO. Cap.XVIII. sione in omnia bona 8c jura, non modo

privatorum hominum, sed etiam summorum Principum. Eodem quodammodo spectat Caelibatin Ecclesiasticorram. . Coelibes enim minus quam caeteri cohae- irent cum reliqua civitate. Et praeterea incommodum non contemnendum est, necessarium esse Principibus vel Sacer-

dotium quod magnum est vinculum cI- .vilis obedientiae) amittere, vel regnum haereditarium non habere. Eodem quo - que spectat Canonidatio Sanctorum, uuam Ethnici Apotheosin appellarunt. inam qui subditos alienos tanto praemio allicere potest, talis gloriae avidos ad quid libet audendum& faciendum Indu- .cere potest. Quid enim nisi honorem apud posteros quaestiverunt aliique . Romani, qui se devoverunt, di mille alii. . qui in pericula incredibilia se conjecerunt λ Controversiae de Purgatoru&indulgentiaee quaestu sunt. Quaestiones deliboro arbitrio, de justra scatio=ie, de modo L.

recipendi Christum in Sacramento, Phi- losophicae sunt. Sunt & quaestiones de ri- tibus non introductis, sed relictis iii Ec- , clessia non satis purgata a gentili sim': sed

non est opus plures enumerare. Sciunt i omnes,eam esse naturam hominum, ut

dissentientes de quaestionibus, ubi agitur de potentia, Vel lucro, vel praestantia ingenti, alteri alteroa convicientur & anathe

424쪽

Cap XvIII. RELIGIO. 333matigent. Non est ergo mirum, si dogmat*sere omnia, postquam 'incaluerint homines disputando,dicantur ab his vel illis, necessaria esse ad itagressum in Regnum Dei, non modo ut contumaciae nomine damnentur, qui ea non concedunt , id quod post Ecclesiae sententiam verum est, sed infidelitatis: quod falsumesie ostendi supra ex pluribus evidentissi .mis Scripturae locis 1 quibus addo hunc sanisti Pauli: Mui manducat, non man ducantem non spernat qui non manducat , manducantem non judicet. Deus munitam elumsit. Alius judicat diem inter diem ue alius autem judicat omnem diem: unusquisque abundet in suo sensu. Rom.

SEARCH

MENU NAVIGATION