Caroli Patini,... Introductio ad historiam numismatum. Antehâc Gallicè bis edita ; nunc Latinè versa, & novis accessionibus locupletata

발행: 1683년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

nomine insigniunt , ut ultimus isque persectissimus sit duodecimus; sic ut viges-mus quartus auri gradus ejusdem puritate' abist at , Arabico nomine Carat vulgo designatus. Argenteorum Numiumatum veterum materia proxime acccdit ad hanc ultimam metalli persectionem , duodecimum scilicet denarium; deman - tur modo quae sequioribus saeculis percussa: iis enim, ob universalem inopiam, argentum aeri permixtum in usum venit. Nec ratio habeatur adulterinorum, aVaritia quorumdam in crimen publicum deducta. Hinc enim fit, ut, si quando Vulcano tradantur, magna oriatur sun- dentibus jactura. Quaedam Graeca laminam argenteam ostentant interiore sui parte nonnisi vel aerea vel serrea , longe tamen plura Reipublicae Rom temporibus Imperatorumque. M. Antonius serula censoria notatus est ab historicis, quod laminis ferreis argentum super induxerit in publicae monetae loco esse jussent. Falsarii, monetae veteris adulteratores , tenui admodum lamina argentea

72쪽

VIIL NυΜas ΜATVΜ. q9Mummos ex aere & serro vestiebant, sed qui legitimorum characteribus erant insigialti: Ars illa nequi stima, ingeniosa fraude adjuta, anceps fecit inter aera &lupinos judicium, ut ipsi veterum Numismatum periti, de huj us monetae antiquitate minime dubitent, clim serrum

aut aes argento superinduto, typis vete- aibus cusum cernunt. De tempore quo primum Romanis. in usu esse cepit moneta argentea, edocet nos Plinius, hist. nat. l. ues. c. s. Amgentum signatum est an. V. C. CD. LXXXV.

Ogulnio ct C. Fabio Cosi silicet ante bellum Punicum quinquennio. Et placuit Denarius pro decem libris aeris, minarius pro

quinque, Sestertim pro dipondis sesemisse.

Hoc equidem certum est, Denarium vulgo notatum signo X, litera numerali , qua Romani pretium decem librarum aeris designabant, quo quidem aere utebantur , ut cap. XV. declarabitur. Quinarius sive Victoriatus signabatur V, numero Romanorum quinario. Sestemtius signum sibi proprium vindicabat

73쪽

HIs TORIA Cap. compositum ex littera L geminata eaque

diffecta, addito S hac serma BL S. Ille quidem Denarius, Q. Fabio Maximo Dictatore, valebat sedecim assibus, Quinarius odio, Sestertius quatuor, quod ipsum post Plinium edocent tres nummi mei, quibus gradus valoris seu pretii accurate & eleganter sunt expressi. ALOccone porro Antiquario celeberrimo se nunquam Sestertium cum nota LL S vidisse aflirmante in epistola ad J C. A- merbachium scripta. Discrimen non reticebo inter Sestertio &Sestertia. illi singulos nummos indicabant,ita viginti sestertii decem quinarios seu quinque den xios continebant; viginti vero sestertia, sestertiorum millia viginti pendebant. lForte compendio loquendi in usum adducto , ut qui viginti millia sestertiorum voluerint indicare , imperite primum dixerint viginti sestertium. Et cum ad nongenta sestertium millia per- Venerant , negata ulteriori computandi ratione, alio compendio majore significaverunt, sic cum millena sestertium' millia

74쪽

VIII. NUMIsΜATUM. s Imillia erant exprimenda, decies seste itum sentiebant, ita unies, centies, mi sies. Exemplum est apud Ciceronemota s. in Verrem : Dionem Sestertium decies centena millia numerasse.

Saepius autem illud pretium ad prist

rum temporum rationem reducebatur,

quod majus minusve semper remansit, ad usque Imperii inclinationem. AEquitatem Romanorum in cudendis monetis indicat abunde haec Plinii narratio lib. 6. c. 22. Annii Piscami, qui mariso uisi vectigal usio redemerat, libertus circa Arabiam navigans, aquilonibus raptus prae tem Carmariam XV die Hippuros portum

Hau invectus, hospitali Regis clementia sex mensium tempore imbutus algoquio, percontanti postea enarravit Romanos ct Caesarem : hoc autem Claudii principatu contigit) mirum in modum in auditis justitiam illi suspexit, quod pares pondere δε-

narii sent in captiva pecunia, cum dive se imagines indicarent a pluribus actos. Et hoc maxime sellicitatus ad amicitiam , lega- . tos 1 tuor misit, θλ .

75쪽

et His TORIA Cap. Reserebant autem ut plurimum Romam , ut Deam, galea ornatam & aVersa facie Castorem & Pollucem aliaque illius aevi numina. Postea exprimebant etiam Victorias, unde nomen nummis

victoriatis: deinceps additi & currus triumphales, bigis quadrigisve instructi, unde denarii bigati ct quadrigati, apud

Plinium L 3 3. c. Sequioribus temp xibus, Magistratus, rei monetariae a Senatu Israesecti, Deos suos, Majores item, triumphos & dignitates exprimebant.

Neque tamen illis fas erat, essigies proprias insculpere , donec Pompejus id sibi obtinuit juris, quod ante eum au sus est nemo, & Iulius Caesar postea Senatusconsulto obtinuit, posterique Imperatores usurpirunt. Numismata & monetae communitereX argento cudebantur omnibus fere

temporibus : sic apud Graecos Romanosve in usu fuit, ut & apud Hebraeos, Gothos, Hispanos, recentioresque gentes, quibus vel aurum minus frequens, Vel aes nimis vile visum est. De diversis

autem

76쪽

IX. NUM Isai ATUM. 3 autem gentium & temporum numismatibus argenteis sigillatim uno atque altero capite agemus.

CAPUT LX.

' De Numab malobus Graecis.

Ex sunt Numismata graeca temporibus Amyntae Macedoniae RegiS cu-sa, quibus tamen omnino dari antiquiora , ut & ad nostra saecula non transmisiasa, nulli dubitamus. Primitus imagines Deorum suorum repraesentabant, deinceps & Regum , quibus adulatio inter Deos locum dedito Triplex autem metallum adhibebatur, de quo proin triplici Numismatum genere erit nobiSpaucis dicendum. De argenteo quidem primario, de reliquis occasione hac data, & ne deinceps recurrat dicendi necessitaS. Minimum aerei Numismatis vocabatur λε rio, , quorum duo , vidua illa paupercula in gazophvlacium reparan-

77쪽

34 Hys TORIA Cap. do templo Hierosolymitano , immisit.

Luc. 2I. 2. illorum valebat octavam oboli partem, inde J ιαλκο- , τ ι- , DTqρ χαλκ'. Sextam draci mae partem adaequabat Κ Graecorum, quo sere & oboli pretium accede bata Hilam. in I T. cap. Math. . Drachma erat moneta argentea sex

Molorum, aequabatque pretium unius denarii Romani: Didrachma duorum: Tetradrachma quatuor. Erat & draeh-ma, de qua in sacris paginis. Luc. I S. 8. alibi. Audiatur Plinius, i. 2I. c. ult. Drachma Attica denarii argentei pontas habet. Mina , quam illi M , duplexerat, Antiqua LXXV. & nova C. drachmarum. Neque vero quispiam minam

aut talentum nomina monetae reputet,

. . . . . .

qua utimur In commerciis, quin potius

altimium & prctium certum designabant, quod non nisi multo graecarum monetaxum numero pendi poterat. Hun

is Solone. -

Talentum ergo Atticum complecte- minas harum quaelibet C. . drac

Diui irae

78쪽

IX. NuΜIs ΜΛTUR. Ss drachmas; adeoque sex drachmarum millia, sive ter mille libellae nostrates

con flaiunt talentum Atticum. Stater moneta erat aurea, ad duarum drachmarum aurearum pondus eXaeta, pretiumque adaequans viginti drachmarum argentearum: sed & stateres argentei dabantur..

Omnia haec numismata hieroglyph;-cis N aenigmatis suis, unicuique proVinciae propriis , insigniebant. Sortilegi Delphi delphinum ob consormitatem

nominis gerebant. Athenienses avem MinerVae consecratam , noctuam illammam, procudebant. Boeotii Bacchum signabant, cum botro & cratere, ad vini sui copiam & cxcellcntiam depraedicandam. Macedones efformabant Argyraspidum suorum clypeum , Unde eXercituum praecipuum robur. Rhodii repraesentabant caput solis, quorum cClassus inter mundi miracula relatuS Ins ire huic nomen immortale conciliabat. Paucis omnis magistratus volupe habebat , regionis aut urbis suae insignia num-

79쪽

.HII TORIA Cap. mis vulgaribus exprimere: communiter quidem argento purissimo aut aere, quod ipsis erat vulgare , aurum vero rarissimum, ut praeter aurea Philippi & Altaxandri numisinata , caetera quae exstanta sint pauciora & parciora.

Dolendum sane detrimentum quod historiae ex deperditis omnis generis frumismatibus graecis patiuntur, ex qui bus si vel paucissima exstarent, multa haberemus comperta, de quibus apud Historicos altum silentium ; multis etiam ,. quae in fabulis vulgo habemus, sua constaret fides. Ut propterea tanto diligentius custodienda & rimanda quae nobis residua sunt, quo plura periisse

dolemus.

Conspicimus inibi viginti Regum qua Macedoniae, qua Asiae, qua Syriae

qua AEgypti, quos regulos vocare tiaceat, capita ; Legimus deinde nominaci xitatum plusquam ducentarum, cum characteribus peculiaribus. Genuinam inde eruimus veterum geographiam,

cum variis inventis ingeniosissimis,

80쪽

simi.

Hoc Numismatis genus antiquitatis gloriam praeripit Romanis, nonnisi ad

corum exemplum, tanquam 7πωτοτυπον,

essiciis, & quod volupe omnino est, diversa scalpturae praestantia, quoscunque rapiunt in admirationem: video ut multi graecos nummos Romanis praestantiores esse censeant insigni gravitate atque peritia. Alii contra ab hisce superatos graecos opinantur, blando polito atque admiraculum usque deducto artificio, si que omnem graeci Numismatis gloriam in romanum conserunt. Praestantissimi nostri temporis delineatores, litem hanc una mecum indecisam relinquere mamiunt, quam detrahere his, quod arrogent illis, aut demere gloriae illorum, quo horum laudes exaggerent. Neque vero in antiquioribus Numi malis graecis recensemus quae in honorem Romanorum, multo numero, sunt percussa : notum enim Graecos cum rempore mores pariter mutasse ; undo

SEARCH

MENU NAVIGATION