Scientia Sinensis Latine exposita. ...

발행: 1687년

분량: 570페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

TABULA CHRO NOLOGICA. το

a tinus

post Chr.3 Gymnasium Regium amplis auget privilegiis ; ex mini , quo Doctorum laurea in aula confertur, inseassistit. r mucis gentis magistro honores jubet deferri non

regios, quos quidam imperatores soliti erant deferre sed eos dumtaxat, qui Men su, hoc est magistri, vita functis conferri soliti, uti viventibus confercbantur. lVetat etiam eo ritu honorare ConsuGum quo reliqui spiritus aut idola coluntur, cum enim, inquit, ροι diem obieram , a reisquιs spiratibus dive P sint, par es Mistamis eortim memoriam diversa quoque honoris stin

catiora riurarae renovare, eoque rumtaxat , qui in fine

e viue eonditioni, or qu/m gessit obm, d mi ιιι com petat. Vetat insuper statuas Consum, aut ejusdem dissicipulorum conflari & erigi. Inter egregia principis documenta, Celebriora sunt ista: In regendo poραίσιursa lento vesis praeceps s in eo, qui jam pacatus sit, regendou sis tetricus, --tus, molestus. Item . uti Mim O terra procreans res omnes ad communem Utim vis umqu. hominis, ita sapiens Rex curias suas ct conrantiones eo dirigit potu am, ut aligat suos, foveas ae siustentem, es quammis ipse contrahat vestigaba , plusique pubiacos aestri tos moderetur, semper tumen angitur ac timet. ut subditis mussaria funetant; qua quidem cuia O metu multo magis runc cruciatur, quando graviora subinde veta-lgalia imperari trecesse est. Clim forte dies plurimos cessassent pluviae, Imperator stramineos indutus calceos, ac vesset a lugu brem, ad montem contendit, ibidem triduesi totum lperseverans, opem Eli clen eiulamel ista Illitietur esiduo Lirgi imbres oeciderunt.

Lustrans ipse ditiones Imperii comite filio natu maximo, mediis in agris currum jubet consistere, &conversus ad filium: ιdeo , inquit, te nucum iaιωκιαι tuis ipse Umrpes oculis pauperum colonorum Iaόσνει aestiares, ut d cris misereri Hos, ae moderari veZ a .s Cursum felicitatis interrupit mors insperara filii haeredis, quem contra morem per triennium luxit, α in ejus locum nepotulum haeredem declarat Inciderat in latrones cum uxore & p..tre quidam Sus dictus: parantibus senem interficere . filius vitam pro paterna obtulit: eisdem vero vim nuptae parantibus inferre, at . inquit illa, nefas hoc mo με μια In ignem igitur paratum praecipitant juvenem, quod conspicata mulier, in eundem se praecipitat, ibiquel maritum complexa abit in cineres Huic fidei &lpietati illustre monumentum erigi curat Imperator,

532쪽

MONARCHIAE SINICAE

qui & castigat insanam alterius pietatem , qui ut aegrotanti matri valetudinem ab idolo exoraret, proprium ei filiolum lacrificaverat. Anno Cycli Is. Ha is moritur a t. II. Anno I 6.1. Κir uvas Titsuccedit Κ iEN VEN Tr conditoris nepos tredeci seu on ve , idinis, piae indolis Princeps, populique amans, cui re- est,stabiliens mittit tertiam partem vectigalium.' diis'. Hujus patrui Reguli aegrε ferunt antepositum tot

sanguinis Regii aci Imperium maturis principibus adolescentulum. Auxerunt invidiam Colaorum pates, ista contra se consilia. His aliisque rebus caeteros inter exacerbatus Regulus Pe him natu quartus Condito ris filius, arma parae, & periniquae ut aiebat guabernationis hostem se declarat. Magni contra idisiam exercitus mittuntur, uno 8. horarum conflictu trecenta bellatorum millia feruntur cecidisse. OMNtur pacis conditio, respuit ille, nisi prilis tradantur ministri Regii. Tandem Regiam petit Nanhinensem Proditor G kim iam portas aperit: ingens strages mortalium. Succenditur domus regia. Ambustum cad ver adolescentis Imperatoris, uti creditum, in con

spectum victoris producitur, illachrymatur ipse, &Imperatorio ritu humari jubet: saevitum crudeliter in ministros Regios, E quibus uno die variis assecti suppliciis supra octingenti, aliis interim fatum sponte prae occupantibus, aliis raso capite mentitis Bonziis D. gaque elapsis. Hoc peractum anno Cycli to. Imperii quarto quo KIE M NE N extinctus aet. II. Anno Cycli LI. succe-3. Cuin ςs,M CHIM qU seu u, filius Conditoris natualia, Tum I. . id quartus, Princeps initio crudelis, εc magnanimus Scest, aeteri a laetitia. prudens: fratribus suis, aliisque bene meritis restituit segn, 13- honores pristinos ac census. Clari certum ob crimen interfici juberet Li kimiam. hic autem diceret haud imperaturum fuisse i sum si venienti portas urbis regiae non aperuicitiis inia, inquit alter, sertatis meaesus veni . - msi venisset atim pari in reus robora a m mn ραπι illi, ac mihi,poms aperuisses, nodis'. 'Anno Imperii s. adoIescentes 18oo. quδd ante an. num aer. 4o. contra legem a patre latam sectae Bon Σiorum nomen dedissent, excedere coenobio jubee. Anno Imperit 7. transfert aulam Nan im Aust. lem in Borealem Pe Hm, relicto haerede filio in aula Nan him cum simillimis magistratibus qui in Pe k-. Multis legationibus honoratus, quas inter erant ex utraque Tartaria, ex Malaca, E mari Australi & oe ciduo , item Mahometanorum cum Rhynocerote. Libros Alchimicos de usu Ambrosiae immortalis cremari jubet. Cum offerrentur Iapides pretiosi emossi inprov. ausi, occludi jussit fodinas. dicens non fa- rigandum populum vano labore. cum Iapides isti

533쪽

TABULA CHRO NOLOGICA.

concordia. Regia. aliquot mens.

l nec sterili tempore comedi, nec brumali fovere cor. pus queant. Quinque aera campana rao. mille librarum singula fundi jubet. Anno Imperii i3. Cycli 31. Aula: Doctoribus 42. Han sin dictis, committit veterum librorum classico rum ampliorem explanationem , monens, ut duorum Praecipue interpretum Chim ca , & C- ρο qui iub exitum familiae Sum floruerant commentis in sisterent. Ab iisdem quoque nova quaedam fabricata Philosophia, de qua consule prooemialem declarationem ad Scientiam Sinicam. Anno Cycli 41. YUMLo moritur aet. 63. Anno 2. succedit Giu quM decc ris filius, clemens & be nignus. Audiens in prov. 1 otir laborari fame, protinus eo destinat Colaum rum sis hιe. Dicente autem Colao, quod concilia duo Regia consultanda de lioc

essent, & quid facto opus censerent, renuntiandum inquit, morae ac deliberationes: populo nam que Lιborianti fame, tanta cum celeritate opitulandum est, quanta concurritur ad commune extinguendum incendιum , vel repentinam aquarum istumionem re rimendam. Aliis di

centibus rationem habendam esse diversitatis locorum, & hominum magis minusve egentium: Habea tur, inquit, verumtamen sic, ut a minutis abstineamas, ct tam opitulandum est tantae calamitati, non vereamur peccare quodammodo largitate.

Admodum studiosus cum esset rei Astrologicae, &l

nocte quapiam observasset mutationem nescio quam in stellis, accitis ad se Colais, Actam est, inquit, de mea vita: meministis autem me passum fuisse multa ab in vidis per annos xo. quando degebam in Palatio oriemali, sed fides υσυ concordiaque me contutata es, sec. Haec fatus, duobus spectatissimae fidei viris sipillum donat.

excipiunt pignus honoris extremum, quo deinceps sigillo epistolas suas obsignant. Languere incipit Imperator, accersunt haeredem filium ex aula meridionali, moestus advolat, sero ta men, iam extincto patre aet. 4 . anno,&Cycli ψα. qui lannus praeter morem saccessori tribuitur. e. Si u quia i Anno 41. post Christum i 16. succedit Si uastaliis Siueu re, id qUM filius G IN qUM , Princeps clemens. Gaudet clam & incognitus prodire. Edicto vetat promoveri litteratos ad gradum Licentiati ante annum aet. 13. Patruum rebellem & in praelio captum perpetuo carceri in aula mancipat. Tartarorum irruentes copias ipse ductor exercitus feliciter delet. Cochinchinae Praetori Regis titulum impertit, sed tertio post anno Rex a rebellibus e familia Zi occiditur. Mittunt hi legatos, qui veniam deprecentur. Imperator audito

senatu, ne gravis populo esset, quὁd nullius prope c

est, manifesta

virtus. Regn. IO.

534쪽

c. Y M qU M salias Chim tum, id est, recta administratio.

annis

emolumenti res videretur, a mittendis longe adeo copiis abstinuit, legatos etiam cum titulo dignitatis remittens. Sub hoc arsit Palatium per dies aliquot. Ex incendio tanta vis aeris, auri & argenti flammis ii quata, ut ex hac massa innumera vasa consecta sint, quae magno hodie in pretio habentur, qualia olim ex aere Corinthiaco. Anno Cycli 12. Si EN ςUM moritur aet. 38. An

no 33. i 36. succedit V M qU M filius natu major& novennis, sub tutela Imperatricis & Eunuchi praecipui. Novem portas urbis Regiae restaurat. Anno Imperii 3. edicto prohibet in fanis idolorum

exhiberi honores Comino. Tartari continuis excursionibus latrocinia exercent. Anno 1. Planetae simi visisub una costellatione, aino II. Luna '. Meua versus ortum cum senim desiit.

Annus

post Chr.

alias Nimis id est gloriae magnitudo. Regn. ann. 7.

Anno Cycli 6. Imperii i ta ipse Imperator in Tar taros ultra murum ducit exercitum quingentorum millium. Annonae defectu multi pereunt: dilabuntur plurimi, tandem mense 8. utrimque pugnatur, caedi tur Sinensis exercitus, victor Tartarus victum Impe ratorem captivumque in interiorem Tartariam ab ducit. Hinc maxima in aula consternatio. Substi tuitur in solio filiolus biennis, cui tutor assignatus natuminor frater captivit qui tamen Imperatoris non vices, sed titulum suscipit dc auctoritatem: mittitur interim ab Imperatrice ingens vis auri, argenti, serici ad redimendum Imperatorem I acceptat Tartarus, at plura reposcens , quia specie reducendi Imperatoris eum ad confinia Sinarum adducit, iterumque con temptis muneribus tamquam tanto principe indignis, intra fines reducit. Anno Cycli . succedit K1M TI frater captivi.

Μlicui viai, qui H Aiacem excipiunt Imperatorem, sed

Tartarus altioris ordinis & dignitatis primates postulat ad tanti principis comitatum. Tandem reducitur multb stipatus milite usque ad Imperii limites prope montem Tam fila lis. Unde Imperator in aulam stribit serenunciare Imperio,& quietem meditari, adeoque ne se venientem cum pompa excipiant: tandem ut eluderet, fugeretque adventantium apparatum , per aliam urbis Regiae portam ingressus est, ubi sibi mutuo occurrunt fratres, εο post Daternos amplexus dc lachrymas deductus tandem a fratre dc aula tota ad Pa latium Australe , uti expetiverat. Prosequitur interim frater Imperii regimen , imo jam meditabatur filiolum suum Imperii haeredem dea clarare , quod cum in diem filii natalem reservaret ad Colaum die quodam, Natatu, inquit, filii mei hi-νedis incidu in diem secuniam lunae septimae. Colaus post reverentiam de more exhibiram, Ima vero pace ιua,

535쪽

TABULA CHRO NOLOGICA.

lb Rex, inquit, natalis Heredis denotabat filium fratris natu majoris incidit in primum diem lana undecimae li Conticuit ad hoc Imperator , & de filiolo haeredet mentem deposuit , & vero altero post anno vivere

t desiit puerulus.

Anno Cycli i3. Imperii . in morbum lethalem inci ldi t Imperator. Eo nondum mortuo reducitur ex palatio Australi ad avitum solium frater natu major, qui mox anno Imperii l. qui fuit Cycli I . i 437. luna I. amnistiam publicam per Imperium incidit. Moritur 2. YM qu M luna Κa M Τ i, regnante jam YM cu M. Per libellum

novo eognomento supplicem postulatur, ut nomen fratris & memoria, dictus T ien Aun,.quasi ambitus rei, aboleatur e renuit Imperator, qui id est, coelum Imperatorio, sed p ' . - eo dumtaxat, qui est fratris natu minoris & sangui- denuo reg. an. s. ni xςgii . lAnno Cycli 2I. YM qUM moritur art 3I. Annos. Hi xu su M. Cycli at i 463. succedit Hi ΕN qOM decessoris,uti Chim Moa , id filius primogenitus, e reginarum secunda, quia steri- est . persecta lis erat Imperatrix. conversio. Princeps Bon Elis impense addictus , rerum cupidus

RU peregrinarum.

Anno Cycli 23. caedit exercitum praedonum in pro .m quam. Anno Cycli 24. obiit Regina mater. Anno 28. occasione Cometes luna II. conspicui Monita excipit Imperator. Anno 1'. Tartarorum Cunei in Sinam excurrunt,& praedis onusti remeant. Anno 36. Tartarorum exercitus ad internecionem caesus a Sinensi exercitu. Anno 37. Coreae Rex commodiorem , sublatis ambagibus , ic compendiosiorem viam proponit pro lega-ltionibus in aulam clientelae causa mittendis, non annuit Imperator. Tarrari. si a crumpunt, dc vastant ditiones Leas tum

Anno 38. ex regno Samaal han, puti Samarcandiae in legatio cum duobus leonibus. Alia legatio a Regulo Fuen chea postulante librorum de obedientia &

recto regimine monumenta. Anno l. in aula terraemotus.

Anno 42. lun I. congeries stellarum elim sonitu de fragore di luitur. Anno 44. Hi EN SUM moritur aet 4 I. Anno Α it 88. in succedit Hi Ao qUM decetaris primogenitus. Princeps, Bonetiorum superstitionibus& supplicationibus impense favens, assentatoribus gaudens alchimiae perquam studiosus. Anno Imperii 1. haeredem selemniter declarat. Anno Cycli 31. Rex Cochinchinae per legatos CO-pias petit auxiliares contra rebelles: recusat mittere Imperator. In prov. Xen si Bonziorum Coryphaeus re-

regimen. Reg. an. IS.

536쪽

s. MONARCHIAE SINICAE

bellium Dux & ductor in pr. elio victus capitur, &in aula capite plectitur. In ditionibus occidentalibus tanta fames, ut se mutuo vorarent filii & parentes. In provinciis Australibus ad Orientem grassiatur pestis imgens , & in Sinis insolita. Anno 33. Sol solito obscurior. Sonitus item in aεre auditus. Terraemotus adeo terribilis, ut hiatu terrae quingenta hominum millia absorpta serantur.

Anno 14. in omnibus provinciis terraemotus.

Anno 1s. ursus aulam ingreditur: hinc auguria su nesta, palatii interioris conflagratio secuta. Ceteius Anno Cycli i. moritur Imperatrix. Tartari in Si

I. X X I. nam irruentes praedas ingentes reportant.

Anno a. H I A O s V M moritur. Anno 3. st os. pQ CR 'lit. Vir ς u M ,lsuccedit UU s V M decetaris filius, quo anno Cometa *φ' alias Chim v, idi apparuit, stella item cum tonitru in pluviam resolvi

est persecta virtur. .ur Terraemotus, ventorum turbines insoliti. Hac oc-Rςg ε' casione a Tiso Colao monetur Imperator, ut serio se regimini applicet, refraenet immoderatos iracundiae impetus, nimiam venandi & equitandi pruriginem, a jocis & ludicris abstineat, exterminet ex aula adulatores, Ec di Glutis moribus juvenculos; accersat sapiemees, de publici boni sectatores, &c. ita demum revocari posse irati coeli piam erga se voluntatem. Anno Cycli s. Tartari rurrus ditiones Sinensium d populantur. Anno I. Regulus E regio sanguine rebellat, in praelio capitur, dc in aula occiditur. Annos. Iatronum Cunei emergunt in ipso territorio Pa him,& provinciis tum Zc Ho nan, partim fame, partim exactionibus miseros ad arma stimulantibus , Lim cedicti, quδd rapidorum torrentium in morem per terras N provincias grassantes quaquaversum dissiuerent. Missi contra eos varii exercitus, a quibus repressi quidem dc sopiti, sed non penitus extincti, identidem

scilicet cum occasio ec opportunitas favebat, repullulantibus.

Anno Cycli ri. Imperator clam Ec mentito habitu prodiens a tigride vulneratus, εο ad mensem coactus

decumbere.

Anno 11. debellaturus Tartaros ipse Imperator in septentrionem pergere meditatur, sed cum scilicet de tacito nomine, sub titulo scilicet Archistrategi, dissuadet totus Senatus, rem novam dc periculis ob noxiam esse; sub mentito enim habitu dc nomine rebel Iioni ansura praeberi, persistit mordicus in proposito Imperator, quin dc excandescens in Colaum acinacem stringit. Hic collum intrepidus praebet, reprimit furorem Imperator, dc mutat propositum. Anno Cycli 16. meditabatur Imperator proficisci inprovincias Australes Nan Lm, Che his , Ecc. resistit

Senatus, oblatis libellis supplicibus, per hoc scilicet

addi Diuiliaco by Corale

537쪽

TABULA CHRO NOLOGICA.

it. X t M, tranquillitas.

Reg s addi animos, & viam Tartaris pandi in provincia, Boreales, reputantibus scilicet fuga sbi consulere voluisse Imperatorem. Hic vero , ut erat propositi tenax, in hirorem actus, senatores jubet ante Pa. latii valvas flexis genibus sub dio ad totos quinque dies persistere, alios vero in monendo plus aequo severiores carceri mancipat. Successit ingens & insb lita pruina δc inundatio aquarum ad 4. cubitorum altitudinem, quibus auguriis commotus Imperator, in domum suam quemque remittit, & de excursone in Austrum cogitationem deponit. Anno Cycli i8. Imperii 16. VU M coram primo ribus Imperatrici commendat tutelam filii haeredis. Male administrati regni se reum agens, morituraei. 3l Anno Cycli is . I111. succedit XI qUM de. ali is o cim , id cesibris natu secundus, tredecennis. . est , eximx i Initio specimen dedit boni Principis, pius & pru dens. Libellos supplices identidem per is examinat. Immodi ch amans Pol sios. Tempore sterilitatis mo neri postulat siquid a se peccetur, ex aerario interim 5e annona Regia subditis providens. Magnum mu rum reparari jubet. Impense deditus Bonriorum m. niis, & supplicationibus, nec non Ambrosiae immortalitatis . & Alchimicae artis studiosior , cui con. quirendae per singulas provincias Legatos destinat. Quin anno Imperii sui i8 meditabatur Imperio ad tempus se abdicare, commissa rerum cura haeredi fi lio , nisi primates obstitissent , qui iteratis libellis bi 'nas sectas Foe dc Lao His penitus eliminandas, sed in cassiim contendebant. Renovat Conditoris Legem circa titulum Consum, quem non alium esse vult quam hoc est Magistri vita functi. Vetat insuper ejusdem statuas conflari, sola tabella memora tiva permissa. Vir inops duas filias vendere ac prostituere cogitabat, quo cognito a x in ilumen se prae cipitarunc IIs mauldIeum Imperator erigi jubet, cui titulus, parminam. Anno Cycli . Imperii 29. Tartari cum exercitu6o. millium, aulae approximant, sed ab exercitu Si nensi caesi fugatique, captis 2oo dc amplius armorum ductoribus. Anno sequenti Tartarus legationem mittatit, qua facti sui veniam postulat, rogans liceat sibi quotannis ad equos vendendos excurrere. Annuit Imperator, sed quia experientia docti quod ansa se ditionibus & rixis inter Praefectos & Mercatores da. retur,& quod sub eu praetextu praedas agerent, interdictum deinde fuit equorum commercium. Amno Deis 49. Impe ι 31. qui fuit aerae Christia issa. in secunda Decembris obdormiist in Domino Orienti Apostolus S. Franciscus Xaverias in Sinaram insuia Sancheu, selecta provinciae QEm tum, aetatis sua amo

538쪽

MONARCHIAE SIN AE

Anno so. maritimi praedones Duce mam checiam classe ioci. navigiorum littora Sinensa infestant. Anno ι. Japones, qui prius ut clientelares venti tare cum muneribus soliti, jam ut praedones δc apertit hostes ad quatuor mille numero ad oram provinciae me hiam exstendunt: caeduntur ad internecionem 18oo. reliquis fuga dilapsis, εc dum naves repetunt, mari haustis. Anno sequenti ad decem mille iterum exscendunt, sed a Co tim militum 'oo. dumtaxat ductore quatuor praeliis caesi , mox a superveniente milite undequaque cincti prorsus extincti sunt. Post septem rursus annos novae Iaponum copiae oram maritimam provinciae Fo hi ea invadunt: imparatos ex improviso Dux belli Cie adortus ad internecionem delet. In Septentrione Dux belli Limhan ex tramu rum cum exercitu contra Tartaros pugnaturus progreditur; his autem ad interiora dc sylvas suas dilapsis, non aliud operae pretium tulit praeter 18. Tartari

539쪽

TABULA CHRO NOLOGIC A.

aliis tie, id est, deeeni mille

Ennorum ephe merid M.

Reg. 63.

proceribus , respondet , nihil ad ipsos & regni statumires inter conjuges pertinere, conjugem, cum convaluerit, a se revocandam.

Cum juxta leges nemo in patria provincia fungatur magistratu civili, obtinuit per lihellum supplicem Cao C laus, ut minoris notae praefectis uti suntii qui praesunt litteratis, aut exactoribus vectigalium in natali solo magistratu fungi liceat. Anno Cycli s. Imp. s. in morbum incidit. Impera. tricis & Colai Cham hia chim tutelae committit haeredem decennem, & sequenti mox die moritur aer. 36. Anno Cycli io. i 173. succedit XiN qUM de cetaris filius, Princeps supra aetatem prudens. Tanta tutorem & magistrum suum Cham hiu chim in veneratione habet, ut quoties docendi gratia adveniret, si aestas erat, praemitteret qui flabello regio sudan Item refrigeraret; si hiems, tapetes duplicatos iuberet insterni: quin ic aegrotantem invisit, & medicam potionem manu regia porrexit; filio quoque ejus, cui primum nomen secundi ordinis in examine ad doctoratum obtigerat, in gratiam magistri sui pri imi ordinis nomen secundum concessit. Fuit aequitatis &justitiae amans, &ut erat perspicacis& prompti ingenii, ita dc litterarum librorumque stu diosus. Statuit ut licentiati ex is provinciis, regiis sumptibus in aulam ad examen deducantur. Interest ipse Doctorum examini. Libellos supplices, quos primo intuitu penetrabat, quotidie ab hora quarta matutina examinare & decidere solebat, raritis tamen se videndum praebebat. Ordinavit ut singulorum per imperium Praesectorum nomina, gradus, patria, per A. anni tempora typis evulgarentur, qui mos hodieque

viget. Anno Cycli ii. Tartari in ZMotu rei iuus Duce in ad intertineacurem mularitur. Imperator in gratiam matris, quae idolis erat addictissima, amnistiam

indicere statuerat: impedivit Colaus. allegans eam impunitatis spem ad omnia scelera viam pandere, coelum ipsum utique poenas a sceleratis exigere, quin& in Bontiorum inserno sua flagitiis decreta esse iupplicia. Anno Crcli Iι. Imperator postquam de more solenni ritu pileo xirili donatus euet, uxorem ducit

quam mox creat Imperatricem.

Sistendis & alid derivandis ingentium aquarum etia- vionibus 8oo. millia operariorum adhibet. siqnno Cycis 18. Is 8 i. J primas λ Societate Iesu P. Gaet Rogenius Sinam ingreditur. . Anno is . nascitur e Gynecaei serua filius primogenitus, futurus unius mentis Imperator, quod E legitima prolem non susceperit. Cometa apparet. In provincia x si tanta sterilitas, ut innumeri mortales

540쪽

MONARCHIAE SINICIE

I fame interierint. Excavatae scrobes seu fossae ingentes variis in locis circiter sexaginta, hem dictae, id est, myriadis mortalium fossae , quod singulae caperent cadaverum myriadem. Fuit mulier quae conspicata maritum fame enectum in fossam projici. in

eandem insiliit, sed jussu Praefecti inde extracta, mortuo marito non sustinens superesse, triduo post: e piravit. Eodem anno Tartari excurrentes 4, Duce Li Ain supra decem mille caesi. Moritur hoc anno Chiam Huehim Colaus de Magister Imperatoris, qui eundem titulo posthumo Vre Aa , hoc est, viri litteris Ostri

honoravit , jussitque corpus in patrium seopulchrum provinciae in quam cum pompa deduci: verum biennio post graviter ab aemulis accusatus, ipse cum posteris, titulis Ec dignitatibus exutus, fortunis etiam omnibus fisco Regio addictis. Hujus filius vo Iuniario suspendio poenas praevenit. Anno Cycli xo. Is 83. Tartari via facta per concreta gelu flumina magno numero in Sina grasi in tur, & tandem penE aci internecionem deleti. Eo m amo invessus Sinam P. Matthaem Riccius S. I. dator salaxos ingentium Mosionarar Anno 22. ingens rursus sterilitas. Ipse Imperator moestus & lugens pedes egreditur ad exorandam coelo calamitatem. Vectigalium quoque mediam paratem remittit. Alio item tempore sterilitatis, Nan in septem milliones condonat. Mittit per omnes pro . vincias visitatores qui examinent Praefectos & rerum statum populique aerumnas. Anno Cycli 19. Cometae ad ortum conspicui oc casione libellus supplex offertur a Senatore Fumngen, quo ostendit cometem scopae instar esse, qua portenditur everrendos ex imperio ministros adulatores de

muneribus corruptos, quos inter, tres praecipvh notabantur : pro monitis carcerem in praemium retulit de

mortis sententiam, at pietas filii pro patre vitam OL

ferentis, Principem movit, ut mors cum exilio permutaretur.

Anno Cycli 3o. visus Cometa. Anno 3t. in Honaar provincia tanta fames, ut carnibus humanis vescerentur. Fami subvenit ex aerario Regio pius Imperator. Japones Coream invadunt, ferro & flamma vastant omnia, multasque urbes suae potestatis faciunt, fugit Rex, dc mittit legatos in Sinam pro copiis auxiliaribus. Mittuntur mox copiae: fit pugna, dc utrimoque caedes ingens ; tandem deleti penitus Iapones: qui deinde legationem mittunt ad L peratorem, deveniam deorecati titulum sbi tribui rogant Sequenti

anno titulus eis conceditur Ge pura vam, hoc est

Iaponia Regis; sed vetuit in posterum legationem ab eo in Sinam institui.

Anno

SEARCH

MENU NAVIGATION