Vita B. Bernardi Ptolomaei congregationis olivetanae fundatoris a Germanico Ptolomaeo patritio Senensi Nunc primum in lucem edita ..

발행: 1710년

분량: 338페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

VITA

Congregationis Olimelana Fundatoris

Seuarum Archiepiscopi micario Generali sacrae Theologiae , ac Iuris utriusque Doctore

In Senensi Lyceo Iuris Civilis Interprete ordinario

Per Elagia rentum , ω ultra olim digesta AN Equite , & Comite

Authoris ex Fratre Nepote,

NUNC PRIMUM IN LUCEM EDITA

A Cilli istrisi. & Reverendisi. Domino Domino

ANTONIO FELICI

. Arebi . Damasceno, O pro S. Sede Apostolisa

SENI SI Apud Bonettos Typis Publici MDCCX.

Superiorum maelu.

4쪽

UΜ primum in memtem venit, ea, quae

B. BERNARDUS PTOLEMAEUS

Olivetanae Congregationis Author olim pie, sancteque gessit, a patruo

meo Germanico literis compta

hensa publici juris facere , statim ad te primum , ILLUSTRISS. ac R LUERENDISS. PRAESUL, eum librum mittendum , tibique

5쪽

inscribendum putavi. Nam cum pluribus de causis ea, quae pervenire debent in manus hominum, alicujus patrocinio commendari solitum sit, vel ut , quoniam Prona semper sunt hominum ingenia ad aliena scripta vellicanda, ac reser

hendenda existat aliquis , qui ea

protegat, ac tueatur, vel ut, quam

ipsa gratiam, celebritatemque non habent,a patrono gratiosissimo cla- .rissimoque mutuentur, vel denique , ut authoris, editorisve emga aliquem studium, atque obse Vantia, quae privatis adhuc officiis culta, ac retenta est, publico alia quo testimonio palam fiat, ita mihi in praesentia sese objecerunt uni-Versae, ut quae me potior impulerit , non facile possim exi stimare. Etenim primo loco animadUe ii severiores quosdam fortassis non defore, quibus ipsum scripturae genus non probetur , quod in eo in

dulgentia prope nimia , & plus-

6쪽

quam, ut ipsi judicant, in re seria

deceat, ingenia luxuriari videantur ; quos monitos Cupio, ut ne doctissimorum virorum exemplis, qui ab hoc scribendi genere nequaquam abhorruerunt, eXimiamque inde laudem consequii sunt, suam opinionem refelli aegre ferant, tandemque intelligant, non ipsam ornatae locutionis sormam esse re- prshendendam , sed eos , qui non Vident, quousque in ornando progredi liceat; a quibus Author tantum abesse operam se

per dedit, ut si quid uspiam offendit , non ejus judicio , sed ciculi, quo Vivebat, licentiae, qua interdum quasi quodam aestu ah reptus fuit, tribuendum sit. Quos 'dam vero etiam latini sermonis nitidiorem cultum , atque elegantiam desideraturos existimavi, qui plane meminisse debent, Authori, cui propositum erat, de Bernam di sanctitate dicere, magis con-

7쪽

sentaneum visum, Divinae Sapientiae verbis, quam Tullianis uti. Sed quid ego paulatim libelli defensio. nem frustra suscipio, qui profecto, si te patronum , ILLUSTRISS.

ac REVERENDISS. PRAESUL,

nactus fuerit, non omnes modo obtrectatorum reprςhesiones e vadet,ipsis Adversariorum studiis sola tui nominis authoritate restinctis, Verum etiam eam sibi gratiam apud homines colliget,quae amplissimis meritis tuis debita, in ipsum quoque, si ea, qua soles, beni- gnitate exceperis redudabit. Enimvero quibusnam ipse auspiciis publicam aspicere lucem gratiosius, aut illustrius potest, quam si nomen tuum in fronte praeserat, quod non complurium modo populorum , quibus de facie cognitum est, studia sibi, ac benevolentiam COIn Paravit, cum summa tuς dignitatis opinione conjunctam , verum etiam cunctarum omnino gent,

8쪽

um, quas jam famae celebritate per vasit 9 Licere mihi non arbitror ad te scribenti, qui sciam, quam

aegro feras animo laudes tuas, tota te pro S. R. clesia, proque universa Christianorum Republica praeclare gesta hoc loco in me dium proferre, quae certe, donec virtus cara, & jucunda hominibus, ac in pretio erit, solidam tibi, atque immortalem gloriam afferent. Quamobrem tot illustria, atque eXimia munera, quibus in Urbe sorisque maxima cum laude functus es, ego quidem ossicioso silentio

Premam; attamen nemini excidere eX animo unquam poterunt tum

conspicua ad Aulam Caesaream mandata tibi legatio, ut Regi Romanorum de suscepta sobole Pontificis nomine gratulareris, tum Poloniς Reginam ad Urbem accedentem, ubi Pontificiae . ditionis fines ingrederetur, magnificentissi

me excipiendi, commissa tibi pro-

9쪽

vincia; cunctiisq; etiamnunc versantur ante oculos tot itinera difficit. limis temporibus a te summo cum incommodo, ac magno cum Vitae discrimine terra, marique suscepta, ut munus conficiensae pacis

tuae prudentiae, ac dexteritati a Summo Pontifice publicae quietis, ac traquillitatis studiosissimo injunctum expleres. Qua quidem in re si laboribus, vigiliisque tuis optatus non respondit exitus, id ce te temporum iniquitati,Deique Opt. Max. providentissimae justitiae fortasse scelerum p*nas ab humano genere reposcentis tribuamus licet, cum a te, iisque, qui una tecum tam laudabili, sanctaeque procurationi operam dabant , nullum non exantiatum laborem, nullum praetermissum officium, quod quidem tantae rei perficiendae conducere videretur, desiderare jure quisquam possit . Quamobrem hanc extraordinariam pacis causa

10쪽

legationem non modo soIemnis, ac perhonorifica ad Catholicum, Hispahiarum Regem legatio est consequia, Verum etiam tot pra clara , atque egregia facinora eam jam in hominum mentibus tui norminis aestimationem pepererunt,ut nullum sit tam amplum, atque illustre honoris ac dignitatis genus, tamque alto fastigio positum,quod non quodammodo se inclinare ad te, tuasque exirhias virtutes complecti,atq; ornare cupere videatur. Quas equidem sane plurimas, ae praestantissimas , si voluntati tuae morem gerens hucusque ne leviter quidem attingere ausus sum , fieri tamen nequit, ut non hic earum aliquam comitatem nempe, ac benignitatem tuam praedicem, qui dum ad amplissimos dignitatis gradus rem publicam bene gerendo contendis, me toties ultro respicere dignatus es. ac complecti

humanitate plane singulari. Qui

nimo

SEARCH

MENU NAVIGATION