장음표시 사용
2쪽
VAE multa, et praeclara, B. P. ab ipse statim forentissimi tui Pontiaticatus initio, abs te hactenus, ViX altero exam, anno,gesta sunt,non minus sortiter et sapienter, quam splendide et magnifice: ea quidem, propter ein, celsi animi tui magnitudinem, et rerum ipsarum praestantiam, cum omnium saeculorum posteritas merito admirabitur, tum omnium gentium linguae, et litterae iure optimo celebrabunt. Sacellum vero Exquilinum, aut Verius templum , ad sacrum Domini Praesepe, a te capere admirabili diuinitus extructum, tanto illustrius nominis tui memoriam ad aeternitatem consecrabit, quanto inter Ceteras Clarissimas virtutes tuas, pietas, et religio magis eminet, atque elucet. Cuius ego templi pulchritudinem, et maiestatem saepe cum admiratione considerans , tum praecipua qua'
3쪽
dam erga beatissimam Dei genitricem deuotione
inflammatus, ausus sum, Consilio 1Grtasse minus
prudenti, sed certe pio, cum tanti aedifici j splendore tenuem , atque obscuram industriae meae operam coniungere, et Sacellum Augustissimum tribus libris, heroico carmine, S poetico penicillo non tam describere, quam adumbrare. Hoc tibi, Pater Beatissime, quidquid est ingenij,aut i horis do, atque dico. Sentio me grandia humiliter, ampla ciemisse tractasse: sed tuum est, Sixte Maxime, qui illius in terris vicem geris, qui non animum ex re , sed rem ex animo aestimare solet, munusculi exiguitatem benignitatis tuae abundantia subleuare. Ego certe praeclare me collocasse arbitrabor studium, oc diligentiam meam, si &Sanct itati Tuae non ingrata erunt, ct Vim Singenio, oc dicendi facultate praestantes, quibus& domus tua, & Vrbs ipsa omnium nationum altrix abundat , ad idem nobilissimum argumentum felicius explicandum aliquo modo eX- citabunt . Deus optimus, ct illa ipsa, quam adeo colis, dc Veneraris, Dei mater, te, Pater Sanctissime, quamdiutissime seruet incolumem.
4쪽
U i s nouus hic ignis dulci praecordia sensisPcrtentat ξ venis q. ardens exaestuat imis
Nescio quid magnum moueo, iuuat ire per
Exquilias, Christi in fanis cunabula circum, Summus ubi Pastor SI Xetrus, summusq. sacerdos Excubat, et sacro perfunctus munere, partus Virginei secum meditans miracula volui e Tu mihi Sancte Puer milestes suggere sensus: Sit fas ore tuas terreno dicere laudes, Et superis intrare frequens plaudentibus antrum , Antrum, quod pecudes dudum, nunc magna receptat Numina, et Eoos vocat ad Praesepia Reges. Hoc iubet ipse Pater Six Tus, cui sidera sacro Das regere imperio, et gentes pietate tueri: En tibi nascenti statuit venerabile templum, Relli-
5쪽
Relligionis opus magnae, cui resea caui. - 2 Dat plausum, et supplex cunctus prosternitur orbis, Pallentis medium caesi taciturna per axem
Coniugio, saneti nulla cum labe pudoris i Edidit in stabulo diuini gaudia fetus e Huc se posthabito aligerum demisit Olympo
Haud numeranda cohors: aderant, qui verba Tonantis, Et mandata ferum, fidas demissa per aurcs, Quiq. homi ncs, Urbes q. regunt, qui q. intima caesi Templa colunt, vultuq. Deum propiore tuentur. Pars sol ijs decorant rimosi culmina tecti, Et caesos nectimi virali ex arbore ramos, Quam Pater Omnipotens, minitanti fulmina caeso Cum iac pret, terrasq. alto misceret aquarum Diluuio, tantos merito seruauit in usus. Pars olca, et lauro, et bene olentibus integit herbis Putre solum, et vario contextas flore coronaIHorrida suspendunt stabuli laquearia circum. la Attollunt alij iam caeli intenta superbis Orbio
6쪽
Orbibus aulaea, ignoto spectanda laboret Mirum operis decus, et nullis imitabile textum. Nam rerum Genitor diuino fecerat aura, i Et multa insignes variaverat arte figurias: i i Cum tenero nondum radiarent sidera caelo. Illic ardenti circumdatus undique flamma Igtae scit rubiis , lathereas furit ardor ad auras . Illa videbatur rigidos labstimere vepres, Et circumuolitans nemorum per frondea pasci: Hic tam en innocuos eludit vividus ignes . At silua in media trepidanti pectore pastor Prodigio attonitus tanto, defixa tenebat
Lumina, et oranti similis, veniam q. precanti, Non audet propius flagrantes visere dumos : Commotusq. graui mentem pietate, sacriq
Relligioni loci , direpto nuda cothurno Prima pedis primi vestigia ponit in herba ,
Tum parat alterius pavitans exoluere nexus. Nec procul inde comis formosa virentibus arbor Infernos radice lacus, ct Vertice nubes Transilit, et ute frondentia brachia tendit,
7쪽
aQua nitidum aequoreis Titan caput exerit undis, Et qua colla iugo flammantia soluir equorum ei.
Quam variae circum, ramis q. sub omnibus auras ; r Demulcent cantu volucres, summum q. Cacumen Alarum longo certant euincere tractu, a. ..
Et virides inter gaudent colli Here frordes j
Hic quoque, mirandum, ferit arduus astra C Mossus , 'Cui fulvo capita alta auro, nitidoq. lacerti Pectoraq. argento fulgent , Venterq. femurq. Aere rubet, duroq. riget pars in fima ferro. Duratura diu tam firmo corpore moles, Ni sua fictilibus regeret vestigia plantis, . Quam parte ex alia montis de vertice saxum Sponte ruens ,: nulloq. Vrgente, per ardua ptaeceps
Percussis miseram pedibus, deiecit ab alto Culmine: tum sonitum perterritus hausit Olympus, Dissiluitq. tremens tanto sub pondere Tellus: Illa solo postquam exitiali concidit ictu , i s
Strauit, et immensos infracto corpore campos In cinerem, ac tenues ibatre soluta fauillas. At lapis extincta referens de mole triumphum
8쪽
Creuerat in montem, caelo q. immobilis alto Intulerat caput, ac totum compleuerat orbcis. Stant pauidae circum turbae, tremefactaq. gentis Pectora, et insolito rerum discrimine maeren t. obriguere alij, gelidusq. in viscera sanguis Intima concestit, moribundaq. membra reliquit. Talia conspicuae referunt miracula Vestes, Queis maiora latent oculis non subdita nostris: Plura tamen spectanda forent, sed cetera nondum Caelicolum explicuere manus, quibus obtigit omnes Exornare vias, aditus q. et compita circum. At puer, aeterno soboles aequaeua parenti, Cui mare , cui tellus, caelum q. et sidera parent, Heu pecudes inter gelida sub nocte recumbit: Heu paleas, fenum q. premit, suffultus iniquo Paruula membra thoro, et molles aspergit ocellos, Oraq. lacry mulis, teneros dum saeuit in artus Frigoris aura nocens, et sensu mordet acerbo. Inclyta quid Virgo tacita nunc mente reuoluit Quales virgineo versat sub pectore curas An cupit aethereo grates persoluere Patri
9쪽
Et magnum pueri numen veneratur Iesu Illius an ne animo tenerum persentit amorem Illa sitiet, tepidoq. humectat lumina fletu: Tanta subit mentem pietas natiq. patris q. Ipse ctiam cubito mentum subnixus Ioseph Haeret, et aspectum miserans infantis, ab imo Corde trahit varios inter suspiria sensus. Caelicolae interea laetos dant pectore cantus Sive ut mortales moueant dulcedine coetus, Atque seni, castae q. ferant solatia matri: Sive ut diuinos pueri testentur honores, Insolitam q. velint stiperum quae pectora complet Carmine laetitiam terras vulgare per omnes. ille canit fidibus variarum exordia rerum , Ut liquidum in magnos caelum concreuerit orbe S, Terraq. constiterit medio suspensa barathro, Et nemora, ct laetis permistas floribus herbas Ediderit summi iussu genitoris in auras: Vt q. recens primos terris ostendcrit ignes Phoebus, ct obscuris lucem suste ccrit astris: Vt primum noctis lustrarit luna tenebras, Astraq
10쪽
Astraq. sint varios caelo sortita meatus: Ut Pater omnipotens, qui condidit omnia nutu, In gentes tollentem iras, caelo q. minantem, Undique terrarum fraenarit margine pontum. Victrices alius gestans in vertice lauros, Et palmam dextra, iuuenes quem mille sequuntur
Fulgentes ostro iuuenes, ac tempora laetis Frondibus ornati, caelestia bella canebat: Quas victi poenas dederint, quo turbine ab alta Sint arce eiecti: contra quae praemia claris Soluerit aeternus scelerum victoribus Vltor . ne, m
Nam superos inter quondam pulcherrimus omnes Lucifer, inuidiae stimulis agitatus iniquis, . Caelestis q. auidus regni, proprij q. decoris Conscius heu nimium, summo se opponere Regi Infando est ausus bello, dum viribus olli Se putat esse parem , ac tantos sibi poscit honores ;Tum decus aligerum Michael, fidissima caelo Dextera, mente ferox, iustas exardet in iras PSacrilegum indignans facinus, seq. obuius offert Auctori scelerum, cuncto spectante Senatu ,