Jo. Vincentii Lucchesinii ... Historiarum sui temporis ab Noviomagensi pace tomus primus tertius

발행: 1725년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

manuel Furstembergius , Scarsembergiusque , N 1688.

Auspergius, de Styrum, EM Rosembergius cum Starembergio, ejus, qui Viennam tutatus fuerat, filio. Ad mille ducentos saucii, quos inter Princeps Commercius , atque ipse OctOvir leviter malam ictus. Nudius tertius ab Alba capta ac direpta Sulficarus& Mam perventuat, rocordatus, de quibus jam facta mentio, Solymani regis legati Octovirum convenere. Iter acceleraVerant, 1 pe:oblatis conditionibus, quibus pax aut induciae reconciliari possent: urbem ab excidio vindicaturos. In id Gengien quoque literis Bojoarium rogaverat, ut quoad legatos audisset,se sustineret,reputaretque, moram nec inutilem nec iniucundam fore . Rescripserat autem , sibi non datam pacis sed belli curam. Si Caesarem legati adire vellent; ut tuto adeant, imperaturum . Accepta fide, Octovirum salutatum venerant . IS ad augendam cladis horrore Principis omis oeubi majestatem, ostentandamque ejus armorum poten ' 'tiam, illos in arcis praetoriam domum adduci ad se jubet. Ab vallo per instructam aciem dejectaque moenia oppidum ingrediuntur, peragrantque foedas stratasque cadaveribus vias. Ibant composito ad maestitiam vultu, sed intrepido; funestam caedem suO lis incederes,rumque calamitatem miserati potius quam admirati.

Quin Sulficarus non e barbarica disciplina, sed ipsa

in maximis aerumnis docente natura, socium idemtidem admonebat: nil mirum, si tot infortuniis plecterentur probra suae gentis; non enim felicenta semper esse proterVitatem . Uno isto telo & alienis

622쪽

1 m.

6io HisTORIARUM vitiis , non sua virtute, insuetos antea, Christianos vincere. Ubi in Octoviri conspectum venere, Sul-ficarus, qui primas agebat partes, illum gentis more paucis alloquitur. Se se nuntiatum ad Caesarem mitti: Solymanum, Mehemete fratre in ordinem coacto, Turcico diademate inauguratum fuisse, nec alienum ab sua dignitate, quin suo ingenio institutisque, pacis non belli cupidis, consentaneum existimasse , legatione officiisque testari veterem Othomanorum cum Austriacis necessitudinem; quam non probaret a fratre dissolutam,nec per ipsum fore , quin iterum obstringatur . Nimis enim ex-.

pertu in didicisse, quam grata hominum generi quies sit. Nihil proinde charum jucundumque sibi magis e diuturno, quod egit, otio in solium adduxisse ,

quam pacis alumnas fidem & amicitiam. Utramque, si per Caesarem liceat, exculturum. An vero liceat, certiorem fieri velle . Nam , quod eximiae id utilitatis futurum sit, neminem dubitare posse, qui tantam militum feritatem, tantas provinciarum clades aut subjiciat oculis, aut animo complectatur. Responsum tulit: Quae de pace, maximo humanOrum bonorum, diceret, vera esse; sed ea parum

adhuc suae genti cujuscumque fuerit culpa in pre tio fuisse ; atque huc referendos amplificatos ab ipsa nullo juris injuriaeque discrimine Imperii fines, solicitatam adversus legitimos Principes populorum fidem , perfidiam armis pecuniaque fultam, violatas inducias. Haec si Solymanus insecta velit sarciatque;

623쪽

indolem quam verbis praeseserat recti honestique appetentem, re ostensurum . Qua patefacta, nullo negotio cum Cassiare amicitiam, conciliante illam pari quietis studio ejusdemque voluntatis similitudiane, instauratum iri. Sed ista privatim ; nam publica auctoritate nihil , quod referat , se habere. Secum deinde epulatos Semlinum ante noctem dimisit; ipsorum libenter obsequutus desiderio, quibus atrox spectaculum dolorem molestiamque acceptae cladis cumulabat. Ipse dato negotio, ut projectis in Danubium Turcarum cadaveribus, quae secum terrorem circumferrent , Germanorum sepultis , purgaretur oppidum, relictoque ibi valido praesidio Vidone Starembergio praefecto; cum in stativa reliquum exercitum divisisset, Uiennam pergit, ingenti Crsaris omniumque ordinum plausu exceptus ; splendidum per se facinus augente viri, cujus auspiciis gestum fuerat, majestate. Capta Alba graeca, cumulus accessit ad eam laetitiam, qua Caesarem Bosniensis victoria, Ludovici Badensium Principis virtute parta, dudum perfuderat. Is cum memorato paullo ante exercitu principio aestatis per sinistram Savi ripam iter fecerat adverso flumine ; ab Turcarum praesidiis , quae pauca illic manserant, omnem prorsus Sclavoniam expediturus. Progredienti nihil usquam cis flumen moram attulit; sponte Barbaris, prout infesta admovebantur signa, cedentibus in adversam ripam. Sic enim Boisiae praetor apud se constituerat: ut munita stationibus ulteriore

Legati dimitti in

tur.

urgata cadave ribus Alba I ea committitur Midoni Starember is Exercitus is st tiva dimittitur. ojoarius Vie nam pergit. Rrdensis Prisci pis Res gesta e

narrantur .

Turca prorsustros Savum sc

reserunt.

624쪽

6 ia H I sTORI A RUM, amnis ripa Badensem ab eo trajiciendo prohiberet;re Mihi asis Pra- liqua nil pensi haberet. Quocirca delectu per protoris exerciις habito duodeviginti contraxerat armatorum

P -M millia; quorum parte firmaverat faciliores aditu scum reliquis circumvolitabat , imminens ex adverso Germanorum copiis. Badensis, jam prope Scia-VOnia peragrata, non ultra procedendum ratus, C - mitem Hoschirchium cum octingentis Croatis , bis Savum traieceis centum Germanis concubia nocte tranare jussit. Is ripae succedens, paucis , quos carris invexerat, lintribus tacite In aquam demissis , traducere caterv tim milites aggressus, quingentos jam exposuerat bcum duo non procul inde excubantia Turcarum millia rem comperisse, ac se se ad irrumpendum com parare, ex ipsorum tumultu accepit. Veritus imis Turceum glabsi pendentem perniciem, ab suis illam majori obeun- raroui VtςV do periculo amoliri statuit. Acie instructa hostem Turcae mmentes invadit, geminatque primum tela, mox irruit eDρ rccipi ni . fuso cursu. Turcae ex audacia majorem Germano rum numerum suspicati, in pedes se con iciunt, trecentis primo congressu desideratis , ineruenta tamen fuga; non ausis, ne se minores opinione detegerent, Germanis insequi. Aditu explicato legiones Badensis traductas ad hostem, ducere instituit - Praetor tranS res iamram Unnam fluvium castra posuerat , collegeratque ab G μ ἐφ sivo finitimisque oppidis quicquid ibi armato umerat, Vada impediturus . Ad horum alterum rudensis promovit fgna, locatisque tormentis nudavit milite oppositam ripam, in eamque transcendit.

Quod

625쪽

Quod ubi a Thrace conspectum , Constanitiam , is 88. amni superstantem, validiori firmat praesidio ; ipse BiaeU petiti in proximi collis dorsum legiones erigit, tutoque

loco vallum ponit. Oppidum Germani corona cim tiam invadunt. gunt, apertoque arietibus muro non antea ab continua dimicatione absistunt, quam illud obfirmata ' ηης per quatuor horas pugna, dejecto trucidatoque praesidio , vi capiant. Inde continuato itinere Dubi Zam petunt. Dum iret, praetor ab tergo eos invadit ; sed immisso Germanorum equitatu , non a sus praelio se committere, intra valIum rediit. Oppidum a civibus desertum in hostium potestatem V nit. Dubitza capta , Gradiscam SMO imposiῖ - - inda sic, digressi , vacuam milite aperientemque portas m inorum potessa. dico praesidio muniunt. Illinc Bagnalucam, nobilet t. emporium, agmen vertant. Qua direpta , superatoque Uarbo numine mediam illam secante , iterum ad savi ripam, quam ponte conjungerent, deuectentes , Brodam perveniunt. Haec quoque nulla Obniatente Germanos accepit. Dum pons injicitur, erigendoque ad ejus tutelam aliquo munimento ten pus atque opera impenditur , exploratores Badensi

nuntium afferunt : Boseiae praetorem cum Octo ar maiorum millibus Quinque non amplius passuum Rerum ad Pra-

sue opprimi posse, noctu cum ala trium millium Scbis mille sagittariis equitibus illuc movit ; julla pedit tu, quoad potis esset, approperare. Consilium M vinierat inopinato adventu cum hostibus congredi

626쪽

1688.6 14 HIs TORIARUM. ante lucem ; de si plus nimio cujuspiam munitionis ope, aut loci natura obniterentur, inducto peditatu agmen profligare . At consilium fefellit. Nam Ec ..ue, οῦ--- impeditis itineribus non prius quam aperto die in eo majori numero. rumdem conspectu fuit; de oculis subjecta , duplo prope major acies apparuit. Cognitum deinde quindena millia complesse . Deliberanti, quid in tanta

- . . . A rerum mutatione Rerendum foret, in eamque provent. pendenti sententiam ut tentare pugnam auderet;

omnem praetor haesitationem ademit. Etenim e tuis mulis, ubi cum exercitu considebat, primum atque ab terum longo interjecto spatio Germanorum globum ad se venientem conspicatus, milites per ipsos colles circumducit, ut praeoccupato itinere medius interutrumque hostium agmen descenderet, contunde-- retque, priuiquam in unum coirent, Iplorum vires .

Re Badensis animadversa artem elusit, collem subeundo irritandisque Turcis, ne ultra progrederentur; misio simul ad secundum agmen , qui renuntiaret: accelerato gradu ut opem ferret pugnam ineunti. Et haec quidem praemissis aliquot segittariorum tu Pum oritar ae mis statim provocata, quamquam praetor, ubi vi- describitur . dii hostem in clivum sese erigentem, sponte sua . in praelium ruit. JaniZaros in medio locat, equites in cornua diducit. Et Badensis peditibus sagittarios opponit, equitibus equites gravioris armaturae lata quantum licuit fronte. Numero longe superabant

Turcae, virtute Germani. Itaque ex alterutro aequatis viribus initio utraque inflexa stetit acies . Nisi quod

627쪽

quod Janirari facto cuneo sagittarios urgebant adeo, I 688.

ut non diu adversus confertam turbam tenere se pos

se viderentur . Quo viso Badensis, subsidiariis turmis secum adductis, equos immittere subditis calcaribus, imperat. Cursu perrumpunt in medios pedixς 3 audissi, perieuiisque circumfusi ferociter dimicabant ; dc ipse inter tum O bellis gregarios cum hoste congressus, duosJanizaros, qui fiamo manum injecerant, vibrato ense neci dedit. Res tamen ingenti in discrimine versabatur, cum tempestive pedites supervenere ; qui extemplo collato pede in Janiraros sese inferunt coguntque isthuc penitus arma ac frontem vertere. Sagittarii sumpto ad respirandum spatio, restitutis ordinibus dant rursus impetum, pedestremque aciem tum demum prO. scindunt dilacerantque. Hinc fuga & caedes. Ci- rarcas 14 mr. tius equites, quippe aequato sere numero, a Gεrmanis impulsi se subripuerant. Occubuere Turc manta strage.

rum ad quatuor millia, in his praetor, praesectus que IaniZarorum strenue inter primos ordines digladiati . Capta signa militaria quatuor & triginta, cun etaque impedimenta . Reliqui per notos saltus sibi

pedibus consuluerunt, domos regressi , unde tumultuario delectu educti fuerant. Germanorum ducen Quot Germanoti solum morte multati, plures vulneribus . Parta . victoria, Badensi animus erat , infesto exercitu pro' rint. Vinciam peragrare , ejusque caput Serajum petere .

Sed horridi interjacebant montes ; quibus super Π- T sit peri,

dis non idoneum anni tempus, non militi robur μqημυ suste tura videbantur . Commeatus quoque in ser

628쪽

616 HIs TORIARUM 1688. monem veniebant, Turcis illos facile subducturis ; c, qui tot incolarum Christianam religionem sectabantur, spem ullam auxilii dabant ; dira consuetudine obduratis ad servitutem ipsorum animis . Itaque munitioribus ad Savum oppidis milite confirmatis ; reliquas copias eo flumine ad Brodam tradu- statuit pias cto ad Lotharingium ducere, ut sibi indictum fuerat, pias ad Lot rarim aggreditur ; quibus ad Gengienem, si forte Albae 1 ' graecae opem laturus accederet, reprimendum utere tur . Verum non ita multo post accepto nuntio, adio is, stat . hunc Viribus invalidum longius recessisse, & Loth nem opus esse in- ringium ab exercitu digressum ; iisdem copiis in hi-bre,azitiis. dimissis, Viennam petit. Hae tot tantaeque θ' Fienη- Turcarum clades ByZantium delatae luctu metuque , civitatem implevere; nec ab tumultu abstinuisset, nisi isthuc saepius ruentem Mustaphus Uisirius non ita multos ante dies plurimorum caede funditus commotii tumul. prellisset. Ad eum postrema conjuratione Quintili Pu ς' eunte concitandum valuerat opinio dissipata per omnium ordinum cives: Solymanum regem , mOderandi Imperii & rudem & insuetum, ab tam saeva reipublicae tempestate cum omnium pernicie Obru tum iri. Nec quidpiam mutandis auspiciis profectum fuisse: quippe inexperto Principe rara civium felicitas . Querelas acuebat commota in Mustaphum ira ex asperiori ingenio, quo ipsi ad severiorem militiae disciplinam , cogendamque pecuniam uten-

is rius odio ba dum erat . Utrumque grave civibus militibusque

629쪽

Janizarorum praefectus, privatis cum illo discordiis exacerbatus, adduxerat in suam sententiam primores militiae duces, iique inter se de ipso necando conspiraverant. Simul vero constituerant, Solymanum lolio dejectum in pristinam privatae vitae consuetudinem reducere, rursumque ad gubernandum Imperii clavum Mehemetem adhibere ; quem diu felicem, aliquando beneficum, semper regnandi potentem experti fuerant. Re deliberata, tertium solemnis statique Turcarum jejunii diem patrando facinori edicunt ; arbitrati, unumquemlibet prophanae intentum religioni, caeterisque solutum curis, se facilem aggredientibus praebiturum. Forte, ut plerum que accidit, unus conjuratorum, seu mobilitate ingenii seu praemii largioris spe, primo celebratae superstitionis die cuncta Mustapho, hic Regi ordine exposuit. Quem attonitum metu, in omnesque sese affectus versantem Mustaphus jubet bono animo esse; tantum, ut duo non sibi deneget, silentium &au- ctoritatem. Quibus impetratis, BiZantii praetorem, praefectumque Janizarorum ad se accersitos, de clam cymbis impositos ; cum hiscere, derepente oppressi, non auderent ; longius in Asiam seorsum cultodiendos misit. Iis remotis, unde conjuratiS robur consiliumque; facto fidissimorum equitum octingentorum globo, capitat primum rurbarum petit contrucidatque. Dein quotquot delatione, aut e re nar et . suspicionem sibi rerum novandarum moverant, ad quingentos brevi momento occidione occidit. Ad

erius necem plures conspiras. De Solymano in ordinem cogenda consilium capiεt de Mehemeta in Folium re dueenda . Coniurationis orido ac tempus. Ea deteritar vir quomodo.

nimam cosirmat.

R-id resperit ad

eruertendam istinnjurationem.

630쪽

t 638.61 3 HI sT ORIARUM Solymanum regressus , quaesitusque : Satin salvae

Salva, inquit, Imperator modo res est, Se quies consternatione aut strage parta. Sed quae metu inducitur , raro manet; cientibus procellam dc ira injuriae, ει spe vindictae. In tanta Mortalium colluvie , qua ByZantium redundat, tumultus prorsus extinguere,

nimium difficile, praeoccupare difficilius 3 obscurante nefaria hominum consilia multitudine, audaciam fovente. Itaque, si fidem mihi adhibes, Adrianopolim , alteram Imperii sedem, progrediendum , et

3 ex peratε. In reliquis pro- ωlaciis inducia a quies Viserii v/rtuta Othomani -- perium tunc fle- sit. Seu potiue orto inter Christianos Priscipes bello.

tiam conciliante populi raritate , obsequium inopia. Dictis annuit Solymanus , eodemque die tabernacula extra moenia poni profecturis , jussit. Postridie iter arripuit, secum Mehemete ejusque filiis adductis ; nemini haec regnandi pignora crediturus. Ita abdomesticis seditionibus coercita paullo ante regia civitas , renuntiata postmodum Imperii vulnera maesto silentio accepit ; quo tamen se comprimere potius ingentem dolorem , in acerbissimas

turbas, cum tempus foret , erupturum; quam moderate ferre , argumentum daret . In reliquis proVinciis apertiores animorum motus , ira , bc

questus. Sedati vero Uisirii prudentia selertiaque. Et ejus quidem Virtute tum temporis Othomanicum stetisse Imperium , videri potuit ; nunquam illud , postquam ad istam magnitudinem pervenit, vehementius concussum. Quamquam re vera inclinatum vacillansque nihil magis firmaverit, quam

SEARCH

MENU NAVIGATION