장음표시 사용
2쪽
6쪽
Censoribus rei litterariae probantibus.
8쪽
N. I. Edictum de Extravaganti: Ambitiosae . Illustrissimus D. Auditor Regii iuris Secretarius hoc Regium Edictum , Magno iubente Duce, mandat publice Pr
Cum REGIA CELSITUDO intelligat ex suprema suimet ipsius voluntate pendere ius constituendi solemnitates ne- Cessario servandas, ut rati sint quicumque contractus in eius ditione celebrantur; eas vero solemnitates quae in pe vulgata iam apud omnes Extravaganti: Amitiosae, Pram Scriptae sunt, ut in contrahendis Ecclesiae honis iustitiae et utilitati cautum esset, nihil amplius esse quam meras formulas, privatam utilitatem unice spectare, commercii Iibertati impedimento esse, et inanibus Subditos exhaurire sumptibus; denique per mandata Non. Mart. An. I 73. VII., Id. Octob. An. I 79. et postridie Id. Iun. An. I 83. edita, in huiusmodi contractibus ineundis iustitiae et utilitati aeque fuisse consultum ac fieri per 'agistratus solet in Contracti-hus Impuberum et pupillorum , ita ut nihil detrimenti inde Capiant Ecclesiae, et alia pia loca, quorum REGIA CELSITUDO eam rationem habet, ut sui praecipue muneris eSSe putet eorum praebere se patronum ac vindicem; cumque sua certissime perfici ab omnibus mandata velit, haec praeterea
ediciti atque imperat; i ' A I. Ut
9쪽
2I. Ut deinceps in contrahendis Ecclesiarum pioninuque locorum bonis, circa quae memorata Saepiu4 mandata versantur, nullae aliae admittantur probenturque Solemnitates, quam quae civili et municipali iure praescribuntur, nec formu-Ia ulla, qua quis vel Oxpresse, vel tacite, vel aequipollentibus verbis ad memoratam Extravagantem appellare posset; aliter contractus esto irritus; Scribae vero, qui eidem contractui subscripserint, praeter Centum Scutatorum, mulctam subscriptionis auctoritatem amittunto . II. Quod si contractus Apostolico , ut aiunt, benepla cito , et quavis alia constituta per canones Solemnitate careant, id neque ullam civilem actionem dare poterit, neque proferri, ne in rebus quidem ad hanc usqsse diem contractis , in quibus cautionis et securitatis ergo illud defuisse credendum est, nullo definito temporis spatio. III. Haec vero mandata illas etiam causas spectabunt quae nunc aguntur , haud vero illas, quae iam fuerint iudi- 'Catae, quasque huiusce mandati praetextu iterum non lice-hit cognoscere . IV. Ita abrogata penitus Extravaganti: AMitiosae, adeo ut in Magni Ducis ditione eam servare amplius non liceat , eademque nullius roboris nulliusque auctoritatis existat, in quovis collegio loco ve, eam deinceps uti validam et obligationis vim extra Eeclesiasticae ditionis fines indvicentem, tam publice quam privatim exponi tradique REGIA CELSITUDO vetat, imposita in violatores huius legis poena, ne publice amplius docere possint . V. Regiam vero indignationem , nec non ab universa Μ gni Ducis ditione exilium, bonorum ut aiunt Sequestraui nem, aliasque poenas ad arbitrium pro culpae gravitate imponendas clerici iucurrent in qualibet dignitate con-εtituti, qui contra quidpiam attentare audeant. H. Quisquis autem Iudex vel Minister tam Laicus quam Clericus hanc legem directe vel indirecte violabit vel ad eam violandam opera consiliove alios impulerit, a suo munere perpetuo excidat. et ad quodlibet publicum exercendum officium habeatur inhabilis, centumque Scutatorum mulctam subeat; quam mulctam Advocati etiam et procuratores incurrent, neque amplius Advocati aut Procuratoris
munus obire poterunt. . . . ..
VII. Huius vero mulctatitiae pecuniae dimidium publici Vel privati accusatoris esto; reliqua in ditione quidem Florentina
10쪽
Sanctae Natiae Novae Nosocomio, In Sehe,s vei γ' ditione Nosocomio, quod dicitur det a Maia , addicatur VIII. Singulae vero huiusmodi violationes Florentiae quidem apud supremum Iustitiae Tribunal; in reliquis vero Magni Ducatus Civitatibus aut Locis apud Iudices et in iis Tribunalibus cognoscentur , quibus criminalis iurisdictio est. Eorum tamen sit rem ad Regii iuris Secretarium referre. Haec REGIAE CELSITUDINIS voluntas est, cui inviolate omnes parere iubet, contrariis quibuscumque mandatis eteonsuetudinibus derogans . Ut vero haec rite accurateque serventur ab omnibus, Regii iuris Secretarius curet diligentissime . Dati quinto Kalendas Septembris Anno Millesimo septingentesimo octuagesimo quarto.
Baptizatorum tib O etc. iCum REG1A CELs1Tuno acceperit adeo libros illos negligi , in quos Baptizatorum, Nubentium, Mortuorumque n mina referuntur , ut in nonnullis paroeciis manci sint prorsus atque huc illuc dispersi; Rei Volens consulere, quae adeo commune Familiarun, bonum et rectum Societatis attingit ordinem , per Literas a Regio secret. postrid. Id. huiusce mensis datas Archiepiscopos et Episcopos admoneri iussit , ut subiectos sibi Parochos ad conficiendum accurate duplex eorum Album adigant, cuius alterum exemplum sit de more apud illos , alterum quotannis sua subscriptione firmatum ad suas qui que Ecclesiasticas curias mittant, in earum Tabulario assem