Q.D.B.V. Dissertatio inauguralis medica de Sagu

발행: 1757년

분량: 51페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

5쪽

D. B. V.

DISSERTATIO INAUGURALIS MEDICA

EX DECRETO

GRATIOSAE FACULTATIS MEDICAE

SUMMOS IN MEDICINA HONORES

ET PRIVILEGIA DOCTORALIA

LEGITIME CONSEQUENDI

BERNAS HELVETIUS AD D. XXL SEPTEMBRIS MDCCLVIIII. L. Q. V.

A R GENT ORATI Typis JOHAΝΝIS ULNRICI ΗΕlTLII Universiitatis Typographi.

6쪽

PATRIAE

PARENTIBUS

PATRONIS

ATQUE

AMICIS

SACRUM.

7쪽

I. I. III aliis rebus dulcissimum aeque ac prae reliquis artibus hominum Societati proficuum est illud eruditionis genus, quod

quae tellus alit, scrutatur corpora, tum hoc praeprimis nomine commendandum, quod evincat evidentistinae, omnibus eis que existunt1ubstantiis constitutas, concessas, imo junctas esse alias, quae ad illarum ortum, Vigorem , conservationem, &Omnigenam perfectionem faciunt, hinc nescio an quae alia ars ita indubitate, Ens sapientissimum. prudentissimum, benignissimum atque omnipotentissimum omnia

quae eXistunt producere, ordinare, creare demonstrat.

. II. Illa ipsa rerum creatarum indagatio id quoque indubitatum reddit, quod homo, quo magis sublimem in scala rerum creatarum tenet gradum, quo propior idem est omnium fere quae existunt substantiarum optimae maximae, quo major ipsius in serie rerum est dignitas, eo magis quoque eXperiatur, ea quae orbis alit, non solum suis necessitatibus sed commoditatibus quoque esse apta- A et taS,

8쪽

ias, multiplicatas, collocatas: piissimo inde aeque ac dulcissimo vehementer movemur affectu, cum dissimillimas caeterum inter se terras & terrarum regiones in eo tamen inter se convenire videmuS, quod Omnes Omnia ferant, quibus ad vitam secundum naturam, sive quod idem est, bene agendam, opus habent earum coloni

S. III.

Sed quis nostrum ita incurius est eorum, quae nunquam non in nostros sensus cadunt, observator, qui non videat innumeras esse eas quibus urgemur necessitates,& earum plurimas inter se pugnantes, quibus Omnibus tamen substantiae eXtra nos positae prospiciunt; is igitur homo demum rebus suis bene consulit, is prudens benigna utitur natura, qui ea, quae sibi dicata sunt corpora, novit pro eorum materia in suos usui vertere, ille vero demum hoc praestare valebit, cui perspectum est rerum naturalium ingenium; quo altius igitur quisque ad Historiae Naturalis recessus descendit, eo feliciorem ipse aget vitam, eo magis societatis humanae bonum prona vebit.

Eruditi immensam illam corporum quae nostram felicitatem constituere, firmare, sustentare justa sunt copiam, ad tres summo8 Ordines, rectene an male ego hic non disputo, reduxerunt, Vegetabilem nimirum Animalem I Fossilem; horum ille qui plantas comprehendit reliquos antecellit omnino, quia primo longe plures quam reliqui ordines ipse comprehendit substantias, nulla tibi enim aliqua telluris reperitur portio, quae non plantis sit ornata, deinde quia plantae, prae caeteris rebus

9쪽

creatis, ad vitam humanam faciunt; novimus enim solo vegetabilium victu restitui ea , quae per vitam consumuntur, imo neminem latet , animalia ipsum illud quo nos nutriunt alimentum a vegetabilibus habere; recte inde concludi arbitror, quod ea, quae de dignitate

Historiae Naturalis disputavi hactenus, illi potissimum ejus parti, quae Bolanice a Graecis fuit denominata, competantis. V.

Id quoque praeprimis mentem eorum, qui neXum rerum creatarum & inter se invicem & cum homine curatius Observant, in admirationem rapit, quod eadem corpora pro variis suis partibus, non soluna varios sed etiam oppositos praestent aliis usus, id quod ipsum quoque vegetabilium prae primis Ordo declarat; circa quem ideo etiam optimum adoramus creatorem, quod quo magis necessarii ad nostram vitam sunt vegetabilium usus, eo plura plantarum genera , & in his individua, cari rum licet inter se diversissima, constituerit, imo quod pro vario variarum regionum solo varia esse jus erit plantarum genera, quae & terrae & aeri & tempestatibus ae hominibus sub tali climate viventibus conducerenti

Possem ea quae hactenus disputavi innumeris & illustrare & probare exemplis, si a scopo meo longius divagari liceret, sed angustiori limine inclusus, instar omnitina ipsas Ρalmas adduco ; Palmas inquam, quae copiosissime in talibus regionibus crescunt, in quibus difficilius & gramina cerealia & Oryga & vites, communia reliquarum regionum alimenta, coli queunt, & quae solae xvi non omnibus hominum necessitatibus opem serunt, &

A 3 de

10쪽

de quibus vetustissima tempora, PLUTARCuo a) 8d S1R1AONE M testibus, jam trecentos & seXaginta perspexerunt usus. Sed nec ipsam Palmarum historiam pro dignitate

enumerare potero; tali negotio nec tempus nec limites Specimini Academico statuti sufficerent: unicum igitur solummodo amplissimae Ρalmarum familiae genus curatius describam,& ex innumeris Palmarum usibus illum solummodo, quem in re panaria habent, considerabo usum, si prius generalia quaedam circa notionem &specie , quantum id per itineraria fieri poterit, praemiserim. ab ConvivaL VIII. 4. b L. XVI.

PALMARUM nomine Botanicis veniunt arbores raYncos liaci instructa, folia ct fores ex nulla, prater verticem, caudiacis parte emittunt. Eorum, qui rem herbariam tractant,

industria in eo maXime versatur, ut vegetabilia inter se affinia detegant, in quo eorum affinitas consistit declarent, inde eadem accurate denominent & ad usus humanos accommodent, hinc individua ad species, has ad genera, ista ad ordines revocent, ex ordinibus denique classes constituant ; hae demum mire Boiani cum juvant, harum cognitio largitur plantas per omne, quod vigent, tempus agnoscere, probabile de recenter detectis ferre judicium, eas, quas natura conjunXit, colligere; illi ipsi adeo desiderata nititur methodus naturalis. Habitus plantae, ad quem in determinandis generibus non attendunt Bolanici , verissimus est constituendarum classium inde X a), hinc & vulgus classes evidentiores perspicit, cum generum notitia solos maneat Bolanicos, lichenes, muscos, gramina, filices, fungos, qui- is solo adspectu ad suas singula classes refert, eorum 'genera

SEARCH

MENU NAVIGATION