Augusti Wilhelmi Zumptii Studia romana, sive De selectis antiquitatum romanarum capitibus commentationes quattuor

발행: 1859년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

6쪽

A. W. ZUMPTIUS LECTURIS s. p.

uuas virorum doctorum benevolentiae commendaturi sumus de soloctis antiquitatum Romanarum capitibus disputationes, etsi videmus commentationibus epigraphicis, quarum duo vO- Iumina olim edidimus, propemodum esse similes, Pauca tamen praemittenda esse putavimus, non ut rationem nostram quaerendi exponeremus, quae si iis qui harum litterarum studiosi sunt placuit, expositionis non eget, si non placuit, oratione nostra gratior fieri non potest, sed ut et veterem morem Observaremus, et quid in quaque disputatione secuti essemus, breviter significaremus. Coepimus quidem haec scribere minquattuor sere annos: quae eum po8tea locupletaremu8, eom-POneremu8, adornaremus, saepe nos magna dubitatio subiit, , quae Latine ex consuetudino nostra scriberemus, hac lingua nostra communi Germanice narrari praestaret. Nam olim Iingua Latina huius generis existimabatur esse propria, ut non qui ea uteretur, excusatione, sed qui non uteretur, vituperatione dignus esse videretur quaeque antiquis temporibus acta sunt, si antiquo sermone exponerentur, ea quae argumento unice conveniret, forma electa esse putaretur. Nuno mutato more plurimi etiam do antiquitatibus tradunt Germanice: qui Latinam orationem Servant, eo Prope redacti sunt, ut eam non publicae utilitatis, sed sui cuiusdam studii aut doctrinae ostentandae causa elegisse videantur. Habet tamen sua utraque oratio commoda. Nam Latine scribentes quamquam dubium non est, quin a paucis omnino expetamur, a paucioribus in-

7쪽

telligamur, tamen plurima non modo brevius, verum etiam aptius dicemus: est etiam hoc Latinae linguae ingenium, ut tacilius argumenti, quod propositum sit, finibus contineare nec, dum multitudini placere cupias, ad ea, quae specie magnifica

eademque minus vera sint, deducare. Germanice longe promptiores ad audiendum hominum aures invenimus, plurium studia invitamus, minore cum molestia cognoscimur, ne eorum 'quidem, qui antiquitatem Propter communem quandarn utilitatem attingere cupiunt, voluntatem deterr mus: sed et multa

saepe pluribus exponere et nostrarum rerum temporumque

similitudinem nec subtilem satis et multiplicis fraudis plenam adhibere cogimur. Sit igitur nostra oratio iis, qui universam aliquam disciplinam complectantur, aptissima, qui curam non maiorem in inveniendo quam in digerendo atque adornando ponere solent, Latina certe in iis, qui dum scientiam ipsam . 'antiquitatis augstant, multis placere nolunt, Vituperari non poterit neque a nobis, qui reconditiora atque ignotiora perge- queremur, videbatur esse deserenda: ex quibus quae vera erunt, aliorum virorum doctorum industria propagabuntur atque ad eorum, qui ab Latinis libris abhorrent, notitiam Per-Venient. Quamquam ne cui abstrusii Prorgus utque a nostris temporibus aliena, quae multorum cognitione indigna essent, tradere existimaremur, cum coram pluribus dicendi forte oblata esset occasio, non inviti fecimus, ut particulam aliquam ex his quaestionibus, cana, quae de imperatorum tribunicia potestate est, etiam Germanice eXponeremus: nec reliqua. quae hie disputavimus, aut dissimili ex genere sunt aut minus commode, si usus ita serat, Germanice possint narrari. , Argumentum autem harum commentationum cum quadrifariam a nobis divisum sit, duplex tamen quodammodo est, ut stitera cohaereat cum prima, tertiae adiungatur quarta. Etenim prima disputatio est de Galliu Romanorum provinctu, cuius historia ab ipsa origine usque ad imperatorem Vespa8ianum narratur. Quo tanto temporis spatio quot quantaeque res in republica Romana acciderunti Quarum nulla prope est, quae non aliqua ratione cum Gallia coniuncta sit. Nam quoniam

diu quicquid in Gialis subactum erat, coniunctim cum Italia

8쪽

ab consulibus regebatur, multa de proVinciarum divisione, quae in antiqua republica fuit, dicenda erant, deinde condita est provincia, postquam C. Marius maximo bello Cimbros Teutonosque vicit, de quo ipso pauca disputavimus necessario, plurado bellis civilibus, quae insecuta sunt, adiunximus, quorum causae, nisi Galliae ratio teneatur, vix satis possint intolligi. Tum altera addita est provincia Gallia. cum C. Caesar suae potentiae augendae causa leges civitatis commutaret, maximi-

quo belli civilis origo atque occasio ex eadem hae provincia . haud dubie repetenda est. Postea vero ad Galliam Transalpinam qui populi accesserunt, Validissimam imperii partem efficiebant, cuius historiam qui persequitur, non potest non praestantissimos Romanorum duces cognoscere, artes imperatorum in regenda republica investigare, maximarum mutationum lan

tem aperire. Deducitur idem ad provincias finitimas, ex quibus Raetia ab ipsa quodammodo nata est, Noricum Pannoniaque certe non aliena fuerunt, ut vix ulla res maior sub

imperatoribus acciderit, quae non cum Gallia vel origine vel exitu vel aliqua affinitate coniuncta fuerit. Praecipua autem diligentia eum locum, qui ad dictatoris Caesaria tempora pertinet, tractavimus, in quo cum multa obscura vel incerta esse videremus, peculiarem de di lutoris Caesaris honorihus disput tionem instituimus, magnarum profecto difficultatum plenissimam, Sed eandem, ut 8peramus, non infructuosam. Dicendum enim erat de dictatura, de consulatu, quaedam etiam de fastorum nummorumque rutione, imprimis autem animadvertenda

illa honorum cumulatio, quae tunc inventa paulatim potentiam imperatorum effecit. Qui locus totus aptissime illa, quam significavimus, quaestione de origine tribuniciae potestatis, qua imperatores usi sunt, concluditur. Veruntamen, id quod molestum nobis fuisso satemur, etiam amplificare haec coacti sumus, ut disputationem nostram ab diversia doctissimorum hominum opinionibus defenderemus: quae cum non contendendi, sod veri inveniendi causa inviti scriberemus, ne reliquae quaestionis series distraheretur, in appendicem coniecimus

criticam necessitatisque, ex qua nata sunt, ut eXcusationem inveniant, magnopere Optamus. Duiligeo by Cooste

9쪽

Artior voro est colligatio tertiae et quartae commentationis, quae hoc commune habent, quod in civitate Romana ver-

Santur, quae quomodo proximis finitimis populis data, doinde cum Italia communicata, denique per provincias propagata sit, examinavimus: qua in quaestione insigne ipsius civitatis discrimen reperisse ac certissimi a scriptorum testimoniis videmur a constituisse. Imprimis autem municipiorum, quae et in Italia et in provinciis plurima fuerunt, rationem perseeuti sumus, quam aliam ac quidam oenguerunt, neque Omnino simplicem fuiAge demonstravimus. Ρotueramus hoc totum argumentum alio modo digerere praeceptorumque more eivitate ipsa Romana definita tum originem eius, propagationem, oppidorum en praeditorum genera recensere, quae praeceptio quam utilis futura suerit, non dissimulamus; verum quoniam nec totam de civitate Romana doctrinam tractare pla obat et viris doctis scribebamus, qua quidque ratione invenissemus. Eadem quod in-VBni Ssemus, proponere maluimus. Quare duabus inscriptionibus Latinis usi sumus tamquam ducibus, quarum auctoritate dis-

.Putatio nostra et regeretur Et contineretur.

Habere igitur videntur hao commentationes, quare Viris litterarum Latinarum studiosis commondentur. In quibus sicut nec res, de quibuA agimus, placeant nec quae quoquρο loco effecimus, probentur, at hoc profitemur nos ubique esAe secutos, ut ab omni quaerendi ac dicendi temeritate abessemus longissime. Quod num assecuti simus, aliorum. Ait iudicium: diligentissime certe quid de quaque re traderetur, examinarimus, nullum testimonium contempsimus, neminem ut ipsi sa-Peremus, peccasae statuimus, tam diu denique quaesivimus, dum in magna saepe auctorum discrepantia quod cum omnibus quodammodo conveniret, reperissemus. Hane rationem Reimus nos quidem ad studia multorum hominum concilianda animosque opinionum novitate quasi praestringendos parum esse aptum; sed eandem rectam si litteris nostris utilem et denique ad id quod verum est inveniendum unam esse nobis persuasimus.

Scripsimus Berolini Kal. Iun. 1859.

10쪽

Quattuor commentationes Sunt hae

1. De Gallia Romanorum provincia usque ad imperatorem Vespasianum p. 3 pendix critica . - lb62. De dictatoria Caesaris honoribus - 1973. De Malacitanorum et Salpensanorum legibus municipalibus - 2674. De propagatione civitatis Romanae - 323

SEARCH

MENU NAVIGATION