장음표시 사용
2쪽
vENERABILIBUs FRATRIBUs, AC DILECTIS FILIIs DIGNITATIBUS, CANONICIS, CLERO ET POPULO UNI ERSOC1vITATIS AC DIOEC IS ADRIENSIs :Salutem in Domino sempiternam.
Deus, qui docuit me a juventute mea, isse,
pro misericordia in me sua, Auctor mihi suit. ut, si nollem abripi in invia concupiscentiae carnis atque oculorum et superbiae vitae, me reciperem apud Casinates, ubi in abscondito faciei Domini, longo a conturbatione hominum, et contradictione linguarum Dei gratia adjutus, et Monachorum exemplo illectus sanctis vacans operibus, diesque antiquos et annos aeternos cogitans, per consolationem Script rarum spem repositam haberem in sinu meo sui rum, ut in die revelationis gloriae magni Dei delictorum juventutis, et ignorantiae meae Veniam comsecuturus essem. Sed inscrutabili Dei judicio a m tu voluntatis meae exulare jussus, octo ab hinc annis, Viri clarissimi imperata facturus, Monast riensem Paroeciam administrandam suscepi, etsi id
vel nomen jurati Instituti, quod plangentis est non docentis, prohibere videretur. Quod tamen secisse
3쪽
nunquam me poenituit . Etenim Monasteriensis Plebs Christiana, optime a Praedecessoribus meis instituta , Commendatur morum probitate, gelo gloriae Domus Dei, essusaque in pauperes misericordia . mautem tot tantisque benevolentiae ossiciis ita prosecuta mi semper, ut apud eam Perpetuo manere constituerim, jamque de sarcophago humili loco mihi parando cogitabam, cum me inopinato immortali beneficio FRANcisCI AusTRIACI Regum Potentissimi atquo Religiosissimi apud Sanctam Sedem , ut ajunt, designatum, Pius VII. Pontifex Maximus vere atque Sanctissimus Sanctae ΑDRIEΝgIs MCL IAE Episcopum constituit. Ergo qui Paroeciae regundae impar eram amplissimae praeficior Dioecesi, et qui habitabam in pulvere, homo solis latebris dignus, jubeor conscendere Cathedram , quam a priscis usque temporibus illustrem , nobiliorem effecerunt tot Praesules, qui, virtutibus rebusque praeclare gestis, immortalitatis nomen sunt adepti l Domine IEsu tu nosti quod cum sacrabar Contre
muerunt Ossa mya, Veritus ne Calamus quassatus Con
terreretur onero Episcopalis ossicii, quod Angelicis ipsismet humeris sormidandum dixerunt Tridentini Patres. Sed animo reputans ego quod infirma mundi , et ignobilia, et contemptibilia eligit Deus, ut non glorietur Omnis caro in conspectu ejus, quam vis infirmitatis meae conscius, in spem erigor latum.
4쪽
5rum, ut qui dat affluenter petentibus, et caepit opus misericordiae in me suae, illud perficiat pro bona voluntate. Quamobrem l humiliter confido introitus meus ad vos non erit inanis, et ego loquar ad
vos Evangelium Dei in multa sollicitudine , non qu si hominibus placens, sed Deo, qui probat corda,
ei rationem redditurus animarum vestrarum, qui V cavit vos in suum regnum et gloriam.
Praeterea suscipienti mihi administrationem Ecclesiae Adriensis animum addit Canonicorum non s cata pietas, doctrina, et prona in me voluntas . Vos itaque in Senatum Ecclesiae mihi concreditae co
ptatos in gravioribus negotiis expediendis mihi adjumento suturos plurimum in Domino confido. Pergite , ut iacitis, lucere in domo Dei super candela brum positi. Vobis siquidem incumbit ne dum Populo , sed Clero ipsi exemplo esse; et sicuti honore et dignitate, ita virtutibus caeteris omnibus antecellere , ut et nos ipsi in vobis gloriemur. Quoniam Vero vobis datum est septies in die publice laudem dicere Deo, implemini Spiritu Sancto loquentes v bismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus , psallentes in cordibus vestris Deo. Ut autem
Preces vestrae ascendant ad Dominum, et ab M-clesia cunctam repellant nequitiam, mundo cordo non tantum accedite, Verum etiam, edocti quae in
psalmis latent mysteria, is si orat psalmus, orate ; et
5쪽
si gemit, gemite; et si gratulatur, gaudete; et si
sperat, sperate; et si timet, timete. Omnia enim quae hic scripta sunt, speculum nostrum sunt V. Nunc ad vos patet os meum, et Cor meum, Venerabiles Rectores atque Pastores animarum, quos cupio quamprimum amplecti in iniculo sancto. Vos Peramanter obsecro, ut digne ambuletis Vocatione sancta, qua vocati estis. Peto, ut quemadmodum lagatione pro Christo fungimini; ita non vestra, sed quae Iesu Christi sunt, semper et in omnibus qua ratis .. Pascito ergo, qui in vobis est, gregem spontaneo serma gregis facti ex animo. Perpetua Catechesidate operam, ut ex ore infantium perficiatis laudem Domini: rem certo consecuturi si iacti fueritis parvuli in medio eorum, tamquam si nutrix foveat filios suos, portantes eos in sinu vestro. Maxima V
sua Iaus erit si in enutriendo Populo solidiori cibo omnem diligentiam in eo ponatis ut discat, quoniam quaecumque lex loquitur iis qui in lege sunt I quitur ut omne os obstruatur, et subditus fiat totus mundus Deo. Quamobrem non solum aeternitatem, justitiam et pulchritudinem sanctae legis Ρerspicua oratione prosequi opus erit; verum etiam enixis P cibus postulare a Domino, ut dignetur ponere in ore omnium tamquam juculum Davidis precem: Fa-oiem tuam illumina super servum tuum , et doce me Justificationes tuas, ut sint mihi cantabiles in loco
6쪽
peregrinationis meae: tu enim mandasti mandata tua custodiri nimis . . Et quoniam ea vivimus aetate, qua plurimi qua cumque ignorant blasphemant, muneris vestri non ultima pars esto ea omnia suo in lumine ponere, quae invicte probant rationabile esse obsequium Mdei nostrae, utpote quae insessibili Dei veritati inititur, et per totum, qua late patet, orbem, non Pe suasibilibus humanae sapientiae verbis, sed ostensione spiritus Apostolorum praedicatione diffusa obstantibus atque repugnantibus Regibus et Principibus, homia numque sophismatis atque effraenatis cupiditatibus per multa jam saecula tot iactata procellis, tanti
que petita calumniis sua virtute victrix, immacul in firmaque stat in saeculorum aevum duratura. P scite qui in vobis est gregem Sacramentis, ne ignavia vitioque vestro eveniat, ut Populus vobis commissus non hauriat aquas in gaudio de fontibus MDvatoris . Agite ut quam cito renascantur parvuli lam te Baptismatis, renatosque adducite ut per manuum mearum impositionem Milites Christi evadant o n- firmatos sacro Chrismate edocete sancte accedere ad mensam Angelorum, ut iis donentur auxiliis quibus eam spernant vineantque, quae in mundo est, concupiscentiae corruptionem, neve, abrepti erroribus
terroribus atque amoribus saeculi, sedeant sibi ci sternas dissipatas. Quos matrimonio conjuncturi estis
7쪽
Probate an accedant cum timore, amore filiorum suscipiendorum magis, quam libidine ducti, ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequantur. Porro cum sensus et cogitatio humani cordis prona sint in malum: Caro enim concupiscit adversus spiritum, et Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, rogo vos Fratres, corripite inquietos,
consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patie tes estote ad omnes , factique boni dispensatores mysteriorum Dei in reconciliatione peccatorum judicate inter pecus et pecus, requirentesque quod perierat, et quod abjectum erat reduCentes, eva gelici Samaritani exemplum secuti, vinum adhibite
et oleum: se ut per Vinum mordeantur vulnera, Per oleum foveantur: quatenus unusquisque qui Sanandis vulneribus praeest, in vino morsum discretionis adhibeat, in oleo mollitiem pietatis : per Vinum mundentur putrida, per oleum sananda foveantur. Miscenda est ergo lenitas cum severitate, faciendum- quo quoddam ex utraque temperamentum: Ut ri que multa asperitate exulcerentur subditi, neque nimia benignitate solvantur Infirmis sollicite opem serie versantes lectum doloris, ungentes eos oleo in nomine Domini. Morituris adstate indivulse, eosque Prosequentes laventesque omnibus charitatis ossiciis, Preces supplicationesque cum lacrymis offerte ei, qui potest eos salvos sacere. L
8쪽
Haec omnia, quaecumque sunt ossicii vestri munera , ea graVissima esse aeque ac dissicilia probe intelligo. At vero, quem praeterit a Patrefamilias in excolenda vinea sua vobis datum fuisse portare pondus diei et aestus P Estote ergo viri: et aspicientes in Auctorem fidei, qui proposito sibi gaudio sustinuit Crucem, ad opus consummandum quod dedit vobis ut faciatis, alliciant Christi verba: Venite ad me omnes qui laboratis, et Onerati estis, et ego reficiam vos; cujus opitulante gratia divites facti in bonis operibus thesaurigabitis vobis sundamentum bonum in laturum, ut adprehendatis vitam aeternam . Quae hactenus dixi, magna saltem ex Parte, Communia fore Parochorum Adjutoribus, Consessariis, Catechistis , juventutis Institutoribus , caeterisque Sacerdotibus omnibus, nemo est qui non videat. Is enim immemor vocationis suae dicendus esset, qui non cogitaret quae sunt Christi, summoque dolore assiceret Ecclesiam, quae cum postulet a Sponso ut mittat operarios in messem multam , castissima Mater summo eum Pudore Sacerdotem cerneret otio dinfluentem in capite platearum iactum petram ossensionis.
Iam vos alloquor, qui praeventi in benedictionibus dulcedinis, in atriis statis domus Dei nostri introituri templum sanctum in partem vocati sollicitudinis meae. Vos igitur, quibus ceciderunt funes
9쪽
in praeclaris, videto ut in bono sit cor vestrum in diebus juventutis vestrae: adolescens enim juxta
viam suam etiam eum senuerit non recedet ab ea. Quapropter certissime tenentes bonum esse viro cum,
portaverit jugum ab adolescentia sua, magno corde et alacri animo leges amplectiminor, quibus obnoxios vos reddit pia mater Ecclesia. Ne vero cuia piam despectui sit adolescentia vestra , vigilate, Or te , inebriamini vino germinante virgines, et panem comedite, in cujus sortitudine ambulantes Vos V suaque omnia ita componatis, ut habitu, incessu, opere, sermone nil nisi grave, sanctum et homino religioso dignum intuentium oculis exhibeatis. Etsi
Vero morum sanctimoniam praecipue a vobis exigam , necesse est tamen sacerdotis labia custodire
scientiam. No itaque a sacerdotio fungendo repel- Iamini Christianae tum fidei, tum morum disciplinae ediscendae pro mensura uniuscujusque ingenii totis viribus incumbite, sollerterque cavete ne quis vos seducat per inanem fallaciam. Et ne sitis sicut parvuli fluctuantes, qui circumseruntur omni Vento doctrinae, deliciae vestrae sint Scripturae sanctae: litterae siquidem de caelo ad nos missae utiles sunt
ad docendum, ad arguendum, ad erudiendum, ut persecti aliquando sitis ad omne opus bonum instructi . Quoniam vero littera occidit, spiritus autem Viviscat , ne vobis claudatur sermo, et signetur liber
10쪽
vel in iis quae sunt intellectu dissicilia, quaeque indocti depravant, in captivitatem redigito intellectum in obsequium Christi, stultas et sine discipliana quaestiones devitantes: et pro certo habentes quod omnis Prophetia Scripturae propria interpret tione non fit, magnopere curandum est, ut ,, ab his
sensibus nullatenus recedatis, quos sanctos majores ac Patres nostros celebrasse manifestum est V; unanimi scilicet et cordato Traditionis sensui inhaere dum : id enim certum is quod semper, quod ub que, quod ab omnibus traditum est . Rem autem breviter ac tuto conficietis, si eam tenebitis doctrianam , quam tenet et docet Romana Ecclesia, in qua semper Viguit, quae est ab Apostolis Traditio. Sicuti vero non intratur in veritatem nisi per charitatem, procul a vobis absit partium studium, i ipsum dicite omnes ; et ut persecti sitis in eadem sententia pro canone vobis sint Augustini verba: is In certis unitas, in dubiis libertas, in omnibus charitas V . Ita demum fiet ut vocati Sacerdotes , diactique ministri Dei nostri sortitudinem gentium comedetis , et in glomia earum superbietis facti diad ma regni in manu Domini. Paucis vos etiam morabor Regularium ordinum quotquot estis Mumni optimi, qui florescentibus annis per calcatam fascinationem nugacitatis exultastis ad curiendam viam mandatorum Dei, votisque nun-