Iuntarum typographiae annales pars 1. 2. auctore Angelo Maria Bandinio Iuntarum typographiae annales ab anno 1497. ad 1550. ex qua plerique Graeci, Latini, Tusci scriptores ad fidem codd mss. a cl. viris pristinae integritati restituti in lucem prodi

발행: 1791년

분량: 285페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

O noster scythicis diu eatenis

Inter sarmaticos canes, luposque, Vinctus compede harbara, feroque Clausus carccre, liber hue refugi. Docta vulncribus manu levatis, . - :Antiquum reparatus in decorem, Summa Politiam ope , arte , cura, Pliebaeo Benedicti amore pleni.

Grtissum plerio levante plectro. Benedicti Philologi Florentini Praefatio super P.. erelitii Comoediis ad Petrum crinitum. /Quantum laboris atque diligentiae posuerim in Tecognoscendis, & in metra legitima restituendis Terentii fabulis, etsi permulti quidem sunt, qui hoc ipsum testari facile possunt, tu tamen pro

iudicio tuo, singularique eruditione, in omni antiquitate exploranda exactillimus censor futurus es, quo nomine visum mihi est dieare tibi ipsi has nostras elucubratas vigilias. Neque te praetarit, qu Intum etiam in hac parte manibus Angeli θυι tioni dubeatur, qui primus, ut homo accitratissimus in pervestigandis veterum monum Untis , hasce Terentii sibulas emendare aggrcssus ell, &in suos numeros aptissime referre, collatis , ae perlectis vetullis exemplaribus. Ego autem spero me consequutum hae nostra diligentia , ut ipse quoque auctor Terentius magnopere laetetur tali recognitisne, simulque existimet se ereptum per labores nostros ab iniuria imperitorum, qui eum scriptorem abnegstiis in eius Comoediis metris faede atque improbe depravarunt, qui merito ha betur omnium eruditorum consensu, latini sermonis auctor, S antiquae elegantiae princeps. Ad

22쪽

ANNALES. Ist

ieeimus his fabulis nonnulla Hephaesionis, Terensiani, Donati, Rufini, Diomedis, Prisciani de Comoedia, ct metris comicis scitu necessaria, quo facilius omnis ratio colligeretur in observandis atque percipiendis fabulis, S his versibus, qui apud

veteres Comicos comperiuntur. Illud quoque minime praetereundum est, quod ea Fabularum aris gumenta, quae sub nomine Terentii vulgo leguntur, ad Sulpicium Apollinarem rettulimus, qui temporibus Hadriani principis inter nobiliores Grammaticos Romae excelluisse traditur , quod ipsum effeci, adductus vetustate Codicum, qui cum alibi, tum Venetiis habentur. Sed haec satis pro tempore. Tu interim, mi Crinite, habe tibi has Terentii Comoedias nostra opera & studio diligentissime emendatas, perpetuum quidem testimo. nium nostrae erga te benevolentiae, easque velim reponas in tua illa nobili atque instructillima Bibliotheca, omnium auctorum, atque bonarum di. seiplinarum referta. Uale, & maiora, quum licebit, a nobis exspectato. Tum sequitur Tractatus de Comoedia, de Comoediarum, Satyrarum, oc Tragoediarum serie, principio, de triplici Comoediarum disrentia, de metris Uc. ac tandem Terentii vita ex libro primo Petri Criniti de Ponit Latinis. MDVI. III. Non. Aprilis. Senecae Tragoediae.

Hoc opus Tragoediarum impressum est Flo. rentiae studio de impensa Philippi de Giunta Flo. rentini, Anno a Nativitate Christi Millesimo quingentesimo sexto, tertio Nonas Aprilis. 3. IOL222. In risui.

23쪽

Beη dicti Philologi Florentini Praefatio sit per L. Amneae Senecae Tragoediis ad Dominicum Beniis. nium, Divi Laurentii Canonicum.

Nisi gratias agerem tibi, Vir optime, quum

referendi nulla se nobis pro magnitudine tua sa. cultas offerat, profecto non tam ingratus, ct in. civilis, quam inhumanus, ct impius censendus es.sem; quum tu urbis nostrae deliciae, nos, contra animi tui sententiam, S diu in humanioribus his studiis versatos . tua illa propensa in omnes bonitate, die singulari doctrina, ad sacrarum litterarum cognitionem induxeris di has Senecae Tragoedias tuo nomini nuncupavimus, dignas Prosecto, quae Benevenio nominatim dicentur, cui uni omnes sacrarum litterarum amatores multum

debere existimo. Nam dialecticam S philosophiam

sic tenes, ut ea defendas acriber quaestiones propositas, ct impugnes vehementer. De priscis Ecclesiae Doctoribus , deque neotericis Theologis tantum iudicium apud te relidet , ut siquis extempore abstrusiam illorum cuiuspiam quaestionem enucleandam petat, eam tanti ingenii tui felicitate enodem reddis , ut magnum sit, quod te de te sibi polliceator. Taceo volumina ela- Orata, quae ad bene beateque vivendum pertinentia publicasti. Tuum praeterea illud opus, iam ad coronidem perductum, quod Lucerna Religiosorum inscribitur, ita amplcctor, & admiror, ut commendare non desinam; quod adeo cupide vidimus S legimus sulit adhuc in manibus in sacros omnes Ecelesiae hymnos Commentaria, quae elli scio me non esse in hoc albo, nec eum, qui huc ascendam, id est ad iudicium rerum tua rum non sunt tua, naturae sunt, Dei sunt m Uale laborum meorum dulce levamen.

24쪽

Inda sequitur ei dem B. Philologi Libellus. in

quo agitur. I. De Tragoedia. II. De partibus Tragoediae. III. Ex Libro IV. Petri Criniti de Poetis Latinis, Uita Senecae . Praemittuntur singulis Tragoediis argumenta ab istomet Philologo elaborata.

Commedia di Dante insieme con uno Dialogo circa et sito, forma, & milare desto Inferno. Impreta in Firenete per opera & speia di Philippo di Giunta Florentino gli anni' della salutiis

stat. f. 3ia. In risul. Praecurrit: cantico di mer almo Benivient Cittadino Florentino in laude dello excellentissimo Poeta Dante Alighieri, S della sequente Commedia da lui divina mente compos a. . Ine. Gia Febo a reparar te ardente rote e c. Inde tabula occurrit in tigno eleganter incisa, quae Dantem exhibet in silva errantem, cui obviam tres

belluae se se os erunt. In sne subsequitur Dialogus,

qui etiam separatim exeusus legitur, cui praees: Pr latione di oeronimo Benivient Cittadino Florentino in et seguente Dialogo di Antonio Manetti ad Benedetro suo Datello. ΜDVII. VIII. Kal. Octobr. Antonii Beniventi de abditis nonnullis ac mirandia morborum S sanationum causis liber. Impressiam Florentiae Anno ab Incarnatione Dominica. M. ccccc. vi I. Octavo Kalendas Octobria opera, ct impensa Philippi Uiuniae Florentini 4. Librum memorat Salνinus Salvi lius in additionil. MSA, as Nigri Historiam de forent. Scriptor. Hunc au-

25쪽

tem librum videre numquam potuimus , sed Ulam re-eufum Basileae per Andream Crat auder Anno MDIXIM8. prae manibus habemus. Premittitur sequens Di, Itola: Hieronymus Beniventus Dauni Rofato, Medico ac Philosopho S. Quum post insperatam amantissmi fratris mortem ra eius per quam sane honestam, S omni doctrinarum genere locupletem Bibliothecam evolverem, incidi in pleraque eius ingenii monumen ta , quae ille, ut erat vir doctrina, ct aetate provectior, ac multarum rerum usu, ct experientia Iollens cudebat quotidie. Lectitanti igitur ea mi. i, ac saepius ob memoriam illius revolvenhi, obtulit sese interea libellus quidam, in quo vir summo & studio & diligentia praeditus, quaecumque trigesimum supra secundum iam annum medenti illi admiratione digna occurrerant, ct ex quorum cognitu usus aliquis posset existere, studiolassime, prout quaeque acciderant, scriptitabat m Cetera, quae de reliquis medicinae partibus paullo accuratius scribebat, non mihi visa sunt ita maturuisse, quae in publicum veniant - Vale. Tu in Jequitur respon m , tali Ucriptum titulo: Dannes Ruatur Medicus & Philosophus Hieron. Benivenio S.

Legi amantissimi fratris tui libellum de abditis

nonnullis, ac mirandis morborum & sanationum causis, Opus varium, elegans, erudicum, &, u . uno me verbo cxpediam, dignum tanto virora Reliquum est , ut nunc tandem per te liber ipse prodeat in publicum; ne, si domi contineatur diutius, magni criminis reus fias. Vale. Multas historias a fori lectu dignas, quas inter Cap. LXII. nar rat se horrore summae in febrim inci/isse his verbis: in Appiani liasilica, quum adhuc essem admodum

26쪽

ANNALES. 23

iuvenis una eum Peregrino Allio , litteris graecis operam dabam sub brancisco Casilio reci religiolo viro. Ubi quum semel e cubili sumino diluculo

consurgens aedem ipsam ingrederer, vixque limen transiit: M m, ecce video 1lammas ab uno pavimento iterum atque iterum sursum ferri: horreseo Sc. MDvII. Mense Decembris.

Boethius de Philosophica consolatione. Impressum Florentiae opera & impensa Philippi

Giuatae Bibliopolae Florentini, anno salutis . H. D. VII. Mense Decembris. 8. pag. 64. In Fesul. Nicolatis Cre eius Florentinus Monachus cister- cientis Antonio Lanfredino Florrntino Civi ιllustri. S. Multa quidem sunt, Antoni Lethfedine ra Id igitur opus noltra cura, ac diligentia, qualecumque est, emendatum, cibi, Lai redine, Uir ornatillime, nuncupamus, ut tuo patrocinio in enchiridii typum adstrictum, honestius, ac tutius in vulgus exiret; ut iacile iudicari pollit, quantum incerpriorem illum, di hunc nostrum librum intersit. Quod si tu probaveris, satis a me omnibus factum esse iudicabo. Uule. ΜDvII. Mense Decembris. Quintus Curtius.

Impressum Florentiae opera & impensa Philippi

Giuatae Ribliopolae Florentini anno salutis. Μ. D. VII. Mense Decembri 8. fol. i , . In Fbul. In aversa pagina, quae relatum ritulum exhibet legitur: Petri Burget anι super M. Curtii recognitione Endecalyllabon

27쪽

Qui Regem Macedum domi, forisque &e. Per deserta diu vagus gemensque,

Impurus, lacer, horridus, pudendus, avis parte . caput, manus, Pedesque Curius, Curtius egit tenebris; Nunc autem Robiae manu Minervae

uua docti duce plurimi resurgunt Post postlimiaium, sereniorem

In lucem revocatus Sc.

Tum sequitur Disola ita inscripta:

Lueas Robia Alexandro Acciaiolo s. Non te latet, optime Alexantir-Persequitu Abloriae lauder, S ad Curtium accedens subiungit.' quod ipse, sive incuria, sive infortunio, non modo plurimis mendis mi ulcerosus, sed quod multo gravius est, truncus S mutilus, tum capite, tum bonis aliis corporis membris ad nos pervenit; atque ita male acceptus, ut de salute eius utique despcrandum sit m Tanti ergo auctoris casum miseratus sum, sed quid misero, ac tot tantisque vulneribus consecto . cuius saluti ne Epidaurius quidem Aesculapius ille lassiceret, praeter lacrymas praestare possem y qui iuvenis sim, vixque in litteris tyrocinii mei tempus exegerim, maiorum certe S doctorum est, tot flagitiis afferre remedia . Quod itaque per me ipse non potui, Angeli genii, viri docti iii mi diligentia S industria adiutus, aggressus sum, ut favente Deo, quantum coniectare lectionis veritatem Iicuerit , Curtium correxerim, imprimendumque curaverim m Tibi autem, Alexander charissime, typis nuper excu- sum libuit Q. Curtium dedicare, cui ad nobilitatem generis, S maiorum res gestas, accedit non vulgaris in litteris institutio , S ad gerendam

28쪽

Rempublieam summa integritas , ct animi magnitudo tum quia eius patris es filius , qui utraque

studiorum ratione superius a nobis commemorata,

humano generi, quantum in se fuit, maxime profuit. Nam quum ad Ethtea Arisoralis, S Pol,lica plane percipienda Commentarios, elegantissi. mos edidisset, non solum deinceps graecas histo. rias latinas fecit, sed suas auctor ipse conscripsit; nullumque utilitatis genu, ad syernatus, etiam Civitatis nostrar res gestas ab aliis latine scriptas in Florentinam linguam convertit is Alexander Aeetaiolus e a. Curιii lectione indicare aliis quasi digito videatur. Vale. 1DVi II. ur. Id. Martii. Marci Tullii Ciceronis Rhetoricorum Commentarii in Hermagoram, & ad Herennium. '

Impressunt Florentiae opera , ct impensa Phl--lippi Giuniae Florentini, anno a Virginis nuntio octavo supra mille S quingentos, sexto Idus Martias, Petro Soterino Vexillifero felicissimo. In 8. DL LxxII. Cmment. in Herm. Ars nova fol. xxxvio Apud ampliff. March. Caesarem Lucchesinium Lucae , in Biblioth. Publie. Magliab. Laurentius Romulevs Florentinus Cattaneo Diaceto Uiro Platonico S. Nequeo non summopere laudare Gymnosophistas Indorum, Diacete undequaque Vir optime, ct licet nos, ct omnis polleritas Aldo Manupio primum , mox Benedicto Philologo praeceptori meo, cuius manibus studiosi debent, S demum ceteris, qui huiusmodi provinciam expoliendae latinitatis susceperunt, deberi plurimum fateamur, ipse tamen, quod bene doetos viros mihi ad imitandum

29쪽

proposui, nonnihil utilitatis adferre studiosis me posse crediderim; siquidem nostras has quantulae sunt vigilias, tuque, bonique ceteri, eognoveritis. interlin. humani: lime, dum alia cusoribus nostris, partim tradita e cudunturi parcim tradenda deinceps, recensemus, hos M. man w- eloquentiae auctoris, sive, ut dicam verius i auctoris S principis, quos nuperrimi castigabamus Rhetoricorum Commentarios tibi meri. to nuncupatos muneri mittimus. Uale dulce

decus meum. 3

MDv III. Mense Aprili. commentaria Caesaris. Impressum Florentiae opera & impensae Phili pi Giuitiae Bibliopolae Florentini, Anno a Christiana salute. D. octavo supra mille, mense Aprili. 8, Paginae. Gunt numeris Romanis diβιnctae ccxxxxvm. Epis. nuncup. pag. II. In Festa In aversa prima Φagina legitur . . Lucas Robia Nicolao Valario. S.

Quum mecum ipse cogito, ornatissime Isauri, quantum boni Philosophia hominibus adserat αVerum cogitanti mihi cuinam potissitu in hoc nostrum Enchiridion dicaretur, sub cuiusque tutela. tamquam sub Aiacis clypeo Teucer ille tib-mericus tutassime conquiesceret, unus tu occurrebas hae dedicatione dignit simus , qui quum ex huius lectione hactenus multa ad gerendam Rem p. deprompsuris, plura S in posteruat ut coniicere mihi videor deprompturus. Ea namque es Ορο- lentia rerum, S n Osilitate generis, &. quod his omnibus maius est, solertia-rutogritata animi,

30쪽

ut maxima quaeque de te sibi Mee nostra Civitas polliceatur, ac speret. Quis enim nesciat qualem te domi larisque praebueris, quanta auctoritate munia tua impleveris , ct quam felix in in. caeptis omnibus fueris Τ Iure igitur ac merito noster hie Caesar tibi dicatur, ut per te, qui apud omnes auctoritate iam polles, quasi renovatus, in vulgus prodeat, ac si quae ei sicut adsolet intentarentur iniuriae, tuo patrocinio defendatur. Vale. unu III. Mense Augusti . . o. Ioannes Pontanus de Prudentia.

Impressum Florentiae opera ct impensa Philippi Giuniae Florentini Anno. Μ. D. vIII. Mense Augusti. 8. In Biblioth. Publ. - .Magliab. Singulae paginae ex. una parte numeris Romanis distinguuntur , quae sunt CXXIII. cum registro in calce. In aversa pagino . quae ιitutum excipit Occurrit Dimia ita

Io nes Corsar Cosmo Paceia Pontifici Florem

Neapoli quum essem, quo visendi pariter atque ociandi, ut aiunt, gratia secesseram, fractis non tum penitus Gallorum rebus, nihil mihi erat potius, quam ut Ioannem Ponranum convenirem, virum nempe cum primis tibi amirissimum, atque, ut aetate iam consumptu', ita in omnibus, quod ipse scis, bonarum artium disciplinis, nec minus in Republica undequaque solerti :simum. A qtio, quum ex ea, quae illi cum Rernardo Oricellaria tua, i cuius me alumnum fateor, intercedit amici tra, erim Perbenigne acceptus, haud facile di.

Iim, quψ quantisque militi sim: visus discede ς

SEARCH

MENU NAVIGATION