장음표시 사용
261쪽
1 6 ELEMENTORUM PHYSIOLOGIAE tittar apud Neotericos. Nonnulli illorum in vestigationi insidantes peculiaria vasa lactea se observasse gloriantur ; sed hactenus in
cimmeriis latuerunt tenebris ue cum nusquam autopsia demonstrari valeant. Conjicere igi tur licet, cum solertioribus PhysiicΟ-Anato. micis , lac e sanguine arterioso per arterias mammarias ad praedicta organa delato secerni. E subclaviis & axillaribus oriundae hae arteriae trajiciunt spongiosam pinguedineque
refertam mammarum substantiam : ex ultimis arteriarum finibus emergunt ductus lactei qui exiguissimis vasculis inter se communicant , & sensim ampliantur ; iterumque papillam trajiciendo angustantur : solita si cretionum mechanice & tubulorum diametro separatur nondum subactus chylus , suctione , lactis nomine, educendus. Illud addere lubet quod vasa lymphatica , mammas certa copia irrigantia , quandoque jam secretum lac absorbeant ; & in sinum massae sanguineae iterum effundant ; uti evenit in prioris notae mulieribus , quae pessimo si, ne consilio congruum pabulum propriis infantibus denegant.
262쪽
, T substantia aetherea , summε mobilis , in cerebro, medulla spinali, nervis & fibris musculosis hospitans, exercendis sensationibus & movendis partibus dicata. In cerebro , ejusque appendice medullari a sanguine arterioso siccerni liquidum illud DL Primus rituum an alium nomine notum , neminem Oi ganO- ferme fugit. Cerebrum corpus mollissimum solida cranii pixide munitum , binis involucris obductum, duplicem praebens substantiam, ab arteriis, non secus ac alia vis cera, Cruorem excipit agendum in venas. Haud aliam exhibet fabricam medulla spinalis , iis te in vaginis obvoluta, nec debiliori vertebrarum theca defensa, numero
263쪽
α .8 ELEMENTORUM PHYsIOLOGr xsissimis vasis irrigata. Ex utraque parte prodeunt nervi pulposi , ejusdem substantia soboles, totidem tunicis instructi , qui per
totum corpus disseminantur : quod occurrit commercium inter cerebrum & alias corporis partes illorum beneficio exerceri luce clarius Patet. Cerebrum , ejusque appendicem , atque nerVOS VX utraque parte
Oriundos replet mobilissimum illud fluen tum , sensui & motui exercendis dicatum , quod in cruoris massa prius latitans, in cerebro & medulla spinali separatur : jam
secreto praeest immortalis 3 hoc moderatur , & pro nutu ad sua obeunda munia movet : hinc illius tenuissimae materiae beneficio fieri decantatissimam mentis dc corporis unionem haud falso suspicatur. Duplex est substantia qua constant cerebrum & medulla spinalis ue alia est cinerea& corticalis audit ; externa est in cerebro quod corticis instar ambit , inversumque situm habet in medulla spinali : altera albicans dc medullaris vocitata , majorem &internam cerebri partem constituit, atque externum situm in medulla occupat. Vasa sanguifera e carotidibus, cervicalibus, intercostalibus , lumbaribus , &c.. prognata utramque irrorant substantiam ; uberiori Vertim proventu in cineream disseminantur, quae hinc pro genuino laticis nerVO-
si organo secretorio habetur ; inde fluxit Opinio albicantem substantiam , excipiendis& servandis spiritibus aptam, meris tubu' lis conflari, qui totidem canales secretorii ex extremis praedictarum arteriarum fur
264쪽
SECT 1 o TERTIA. et 'culis oriundi vulgo audiunt ex hisce tubulis scaturiginem mutuantur cerebro - me
dullares dc Dinales nervi , qui nil aliud esse
videntur, quam fasciculi praedictorum tubulorum duplici involucro e meningibus nato obducti. Hae commentitiae fibrae medulla res cavae & inconsipicuae haud in situ parallelo suis vaginulis coerceri queunt ;sed variis modis inflectuntur, dividuntur &coeunt; totque in oscillationibus inter se communicant , & cellulosam aut pulposam
potius substantiam referunt quam tubulosam. Praeterea nervi quocumque prospicientes haud recto currunt tramite ; sed diversimode intersecantur: ramulos enim Viciniores excipiunt, aut cum his junguntur ;nunc tument, nunc exiliores fiunt: nullus
demum assignari potest nervulus in remotioribus partibus cujus genuina origo haud Obscura sit. Hinc minime concipere licet quomodo spiritus animales a partibus , uti
inquiunt, ad cerebrum refluere valeant scum omni ex parte pervii nervi ex hoc Vel spirituum illo ramo refluos spiritus exciperent, intri- motu .catas & obscuras ideas menti Objicerent.
Ubi inscii aliquid ignitum manu apprehendimuS , nulla mora noxium corpus Vel incogitantes excutimus: mirari profecto subit latissimi systematis Fautorem sancte asseremtem dolorem hunc acutissimum igne excitatum haud in extremis digitis , sed in solo cerebro fiuvitiem suam exercere ; quod sane ridiculum est. Ouomodo demum, si sensationes externar a refluo spirituum motu pendeant versus sensorium commvue quomO-
265쪽
xso ELEMENTORUM PHYSIOLOGIAEdo , inquam, plures , Visius nempe , olfactus , auditus, &c. ung & eodem tempore distincte exerceri possunt ; quod saepe s pilis evenire nullus sui conscius ibit in
Praenotio- Nusquam spirituum animalium gensim& indolem inexpugnabili argumento assequi licet, ni prius vas a sanguifera hujusce liquidi materiam ad cerebrum devehentia ad
accuratius examen revocentur. Nec hilum
proficitur in abstruso secretionum mechanismo , posthabita cruoris velocitatis ratione. Quot Viscera , quot organa ; tot motuum differentiae : tubulorum diameter , amplitudo , fabrica , directiones , inflexioneS , curvaturae , inosculationes & divisiones ; debiliora demum vel firmiora latera,
prementia corpora , oscillationes externae, potentiae ambientes , haerentiae, cor proXimum Vel remotum , &c. compositorum
motuum abstrusias exhibent leges; quae plerumque solidioribus hydraulices fundamen- mentis innituntur. Evidens sane est: fluentum illud inconsipicuum , vulgatissimo spirituum animalium nomine notum, in cerebro a sanguine arterioso secerni, & per nervos singulis partibus prospicientes quae libet corporis viventis puncta irradiare. SO-
seeretio lidorum elatere, arteriarum vinum legi bratione, sanguinis velocitate, tubulorumbus haud secretoriorum diametro, aliisque causis abi is,s Anatomico-Physicis notis haud credere par hei um Ad nihilum sane redigitur renitentium staminum vis in corpus levissimum; actio
266쪽
SEC Tio TERTIA. 2II enim impellentis elateris erga ita teriam movendam in ratione composit1 ponderis & molis censeri debet ; latex nerveus exiguissimis & summe volatilibus molecuialis constans , everberantium solidorum detrectat imperium. Praeterea superandi obices , impellentium organorum defectus ,
cerebralis substantiae flacciditas & mollities
asserti veritatem adstruere videntur : neminem enim Physicum fugit solidorum OL cillationes renitentibus arteriis deberi, adeo ut vis systallica partium sit ut velocitas sanguinis in praedictis tubulis. Perspicuum fit arterias majori vi propellere sanguinem, si illud fluentum horum canalium liberos
parietes elevet, qui proprio nisu recurrentes haud imminuta vi appellentem cru rem excipiunt, & vacuis propaginibus la giuntur ; adeo ut sanguinis impetus arteriarum stimulus audiat : distracta enim Melongata solidiora arteriarum stamina ultra tonum constringi necessum est hinc Vasorum angustario, eorum laterum ad aximadmotio ; donec superata liquidi resisten. tia pristinum statum, innatumque tonum recuperent. In integrum servatur fanguinis motus, si axis vasorum liquidi directioni resupondeat; in unum enim coeunt oscillationum potentiae , ni oblique distractae in contrarias motiones erumpant. Vasorum inflexiones & anguli sunt totidem obices qui praeterfluens liquidum sistunt ; & tantum deperdit motus cruor, in reflexos parietes arietando , quantum linea ad quam impingit ad axis perpendicularem accedit: Vaso.
267쪽
ELEMENTORUM PHYSIOLOGIAErum enim anguli immutant directiones ,& directionum conamina. Pro ictus vehe mentia retardatur liquidi appellentis inoatus ; ictuumque vis erga obices est ut si1 sanguli incidentiae.
Quibus praemissis dilucidius forte inno
tescet hujusce laticis secretionis modus , quam solitis causis mechanicis haud exerceri do cent fabrica cerebri, & spirituum indoles:
cerebrum enim nulla exhibet oscillationum organa starteriae cerebri nullo pulsatili mo tu donantur: moleculae spiti tuum aethereae, ratione exilitatis & levitatis solidorum actioni subducuntur, imparesque sunt excipiendis motibus a fibrarum elatere ortis , insuper obstante ni siti in contactum, vel vi quadam electrica, qua gaudere singulas fere materias varia Eruditorum Acta novissime testantur. Cerebri arteriae quarum latera sunt debiliora fanguine turgent, non secus ac venae, a quibus vix discrepant; adeo ut in eorum discrimine saepius erroris periculum incurrant oculatiores. Plurimae occurrunt inOsculationes in truncis &ramis arteriarum ; diversas inflexiones &curvaturas subeunt ; variasque sub ingressit cranii haerentias contrahunt ; hinc haud levis emergit suspicio de sanguinis retardato gressis intra cerebri arterias. Ut haec dilucidius pateant , ob oculos
versentur carotides δc vertebrales arteriae canalibus osseis exceptae , quibus firmiter haerent. Insignis est carotidum circa latera sellae equinae serpentium curvatura; adeo ut
litteram in inversam apprime reserant hae
268쪽
SEC Tio ΤERTI A. as 1 arteria: : nec minori apparatu incurvantur& inflectuntur vertebrales, quae e ductu cervicali osseo emersiae varios praebent appellenti cruori obices qui ejus fluctus infringunt ue furientis liquidi ictus absorbent, ejusque compescunt motum. Jam Variis curvaturis notatu dignissimis intorta haec vasa pluribus anastomosibus inosculantur, vel peculiari adunatione in majores tubulos coeunt. Binae arteriae Vertebrales angulo acuto sibi occurrentes in arteriam cras siorem unicam facessunt 3 quae iterum di-/varicata excipit conspicuOS carotidum ramos. Si numerosite cerebri arteriarum propagines curios1s oculis lustrentur, ubique 'Observantur inosculationes quae pro tubulorum unitorum diametro determinata gaudent amplitudine. Sanguis hac praeterfluens suos sistit gressus ; undique appellens in sese arietat, & mutuis ictibus sui impetum frangit, retrogradumque patitur motum , si solita arteriarum vibratione detrudatur. Exhinc liquet placidiorem esse sanguinis Retarda motum in cerebro , & uno tractu , indesinenti videlicet fluxu hujusce visceris artem l essu, in rias percurrere ; quod abunde patet ex la- cerebro. terum vasorum ossa trajicientium firmioribus haerentiis, quales observantur in ca- 'rotidibus & vertebralibus cranium subingredientibus ; in quibus vasorum partibus nulla sane debet esse phil fationis suspicio Scum ampliari, nec contrahi, vel diastoles& systoles motum exercere minime Valeant. Praeterea neminem , Vel in rebus
anatomicis rudem & inexpertum , fugit
269쪽
a14 ELEMENTORUM PHYSIOLOGIAE totam fere cruoris massam contineri in ve nis & parcam hujusce liquidi copiam reperiri in arteriis , ni causa morbifica in coagulum abeat. Autopsia igitur anato mica quae haec depleta vasa exhibet, cruoris velocitatis haud dubium praebet indicium ;non secus ac tumentes Venae ejus lentorem arguunt arteriae enim repetitis succussibi is
impediunt quominus sanguis inibi haereat ;secus vero evenit in venis. Si ergo cerebri arteriae fluxili sanguine turgeant ; evidens est hujusce liquidi cursum , intra praedicta vasa , nullam intermissionem pati: sed neminem fugit lingulas arterias , e quatuor recensitis prognatas, in omnibus cadaveribus sanguine haud concreto turgescere , non secus ac vente a quibus vix discre-Pant. Hinc sanguinem languido motu ferri intra cerebri arterias , suumque impetum coerceri , jam satis superque probatum
Si deficiant arteriarum vibrationes, nullae aliae se praebent potentiae in cerebro, quae secretionis munia obire valeant. Firmiter haeret cranio dura meninx ; altera exilissima & diversimode convoluta clast, cis suscipiendis motibus omnino impar.
Substantia cerebri mollissima & pulposa nil attendenti praebet fistulosi; imo si1 digitis tractetur undique difluit. Praeterea nullo experimento demonstrari possunt illi tubuli , nec horum fasciculi, quibus conflari creditur medullare cerebri corpus ; hic haud leve emergit dubium circa horum
ductuum existentiam ue quae haud firmiori
270쪽
innititur fundamento ac illa glandularum corticalium , quae jam pro commentitiis habentur a sanioris notae Physico - Anatomicis.
Praehabitis nulla sit fides : in integrum
restituantur decantatissima illa cerebri elateria , omnium secretionum instrumenta ;nec desit sanguinis impetus in vibrantibus arteriis. Vana & fatilia essent haec naturae conamina in movendam materiam aetheream inconspicuam & summe volatilem rneminem ferme fugit impellentium vim in quodlibet corpus esse in ratione composita gravitatis & molis corporis movendi.
Ultra omnem controversiae aleam notum
manet subtilissimam , levissimamque esse
spirituum animalium materiam, cum nubia arte oculis subjici valeat : exinde consectarium hanc materiam excipiendis solidorum motibus minime aptam esse. Nullum ergo occurrit fluidum in corpore limmano quod tanta tenuitate polleat : mo- leculas aqueas longe crassiores esse nullus ambigendi locus ; hae tamen, una cum Uariis materiebus mole majoribus , quasvis obvias partes trajiciunt ; adeo ut nec membranae , nec cartilagines , nec ossa illas sufflaminare valeant ; ut patet omnibus quibus notae sunt perspirationis leges. Levi igitur motu dimarentur spiritus an Hes , &in auras abirent ; ni aliis repagulis coercerentur. Neminem ferme fugit quod sinceruS aer Varia corpora trajicere nequeat quaelibere permeant vinum , aqua , oleum , &c.