Praxis medica cum theoria. [Tomus primus]

발행: 1660년

분량: 828페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

LAZARI

CONSILIARII,

ET MEDICI REGII,

In Monspeliensi uniuersitate Medicinae t rosetaris , Doctorum Monspeliensium Decani.

PRAXIS MEDICA

Cui accessitiIndex rertun

4쪽

REVERE NDISSIMO QTE DOMINO,

ARCHIEPISCOPO ET

Primati Narbonensi , Praesidi nato Generalium Comitiorum Occitaniae, Christianissimi Regis Consiliario , S cri ordinis Sancti Spiritus Commem

datario Torquato , - SAL. VL G A R i B v S tantum, dc

male feriatis hominibus ascribendum esst , quod passim iactatur a multis : iniurias 3 3 ac

5쪽

EPISTOLA

acceptas marmori , beneficia vero arenae inscribi. Ingenuis viris, quia

disparem longe sortiti sunt indolem, i ta &discrepantes Ionge sunt

mores: Hi nempe marmori beneficium insculpunt, non Vero arenae committant, ne pestilens obliuiosi temporis aura quidquid erat inscriptum obliter et , disperdatque quod aeternitati commensurari desiderant. Scite profectb, sapienterque Seneca, dum acceptorum beneficiorum memoriam apud omnes perennare voluit , Consenescere nunquam 3, iuuenes scilicet a

Veteribus depingi Gratias , aequissimas dandorum , reponendorumque munerum praesides audierat , in quibus quo minus esset aet is , plus quoque foret memoriae. Veri

6쪽

tatis huius conscia Monspeliensis

Vniuersitas A R C H I P R AE S V LIL Lus TR Iss1 M E) infinitis Munificentiae tuae obstricta nominibus , recentem beneficiorum a te

acceptorum memoriam non mar

mori tantum , sed fastis omnibus

insculpere: nec agere tantum gratias , sed referre gestiret , nisi e celsa tua, tenuis sua fortuna re munerandi facultatem adimeret.

At quod unicum superest , ea perpetuo commemorare non desinit ,

Hoc pulpita nostra quotidie perse-nant, hoc passisn audiunt literati viri, Uniuersitatem hanc singulari tuo praesidio consistere. Cum enim dissicillimis Galliae temporibus Professorum stipendia minime proce- aerent , & pristinis defecta viribus 3 4 vix

7쪽

EpISTOLA. vix in sterilibus pulpitis suis hi se

ret eorum vox indoluisti statim, qui es humanitate , Communi non eorum tantum , sed studentium omnium damno ; ac ne diutius

elangues rei Doctorum industria, paterno affectu , in huiusce prouinciae incitanicae Comitiis quae humeris patrix salutem gestant ) decreto sancitum esse voluisti, ut pud Regem, sacrum que euS COnsistorium , per ipsos Constitiorum

legatos , prouentus nostri de more deinceps repraesentandi accurarentur. Q etiam priuatis literis aulae Proceres monuisti, quanto hue

ius prouinciae , & G lliae totius detrimento , suppressa essent Professo rum stipendia. Cum autem insolita, quod exhaustum ginnaabant, Fraris

8쪽

NUNCUPATORIA

aerarij penuria conatus illos irritos fecisset , tu tandem eo anno, quo

legationem Corititiorum suscepisti, ab aerarij Praefectis, aliisque sacri

Consistorij Proceribus , autoritatere gratia , qua polles maxima , ius nobis in stipendia nostra integrum praesens obtinuisti, simulque pria bstinum Academiae splendorem restituistio, Quo nomine quantae tibi referendae sint gratiae , nemo no strum ignorat. Hoc certe unusquisque satagit , ait nullam tanti beneficij praedicandi occasionem omittat.

Ego pro meo symbolo, hanc satis

insignem aripiendam censui, ut illius magnitudo longe lateque propagetur. Essiciet foetus iste meus, quem Celsitudini tuae supplex offero, Consecroque lubens,ut tota intelligat

9쪽

ligat Europa tquam breui peragratu

rus est paterna tua cura, piaque sol licitudine huius Universitatis decus omne constitisse. Non ignoro pro tanto , ac tam singulari beneficio , longe maiora atque illustri ra tibi a me deberi , tuumque nOmen omnibus a me literis , atque ingenij monumentis celebrari oportere. Vertim neque tu id expectas , neque ego , si omnes animi in

genij vires in hac re profundam,

ullam partem tuarum laudum ac meritorum cum in me , tum in

alios mei ordinis , assequi me posse Confidam. Apud omnes liquido constat, te pro illa animi tui magnitudine, hon aliam ex benes his quaerere vel gloriam , vel fructum ;praeteream voluptatem, quam be-

10쪽

NUNCUPATORIA.

nefaciendo aliis bonus quisque in seipso experitur. Officiorum victu

situdo eas amicitias continet , quibus inter se eiusdem sertis homineS, aut certe non admodum dispares, deuinciuntur Vobis, quos supra caeterorum conditionem eu

ctos in ipse rerum humanarum fastigio diuina Prouidentia locauit, illud cum corporibus coelestibus commune est , quod ut illa efficientiam quidem declarant in inferiora haec , veresque in ea exercent

suas sed ab iis nihil vicissim accipere possiunt: sic vos potestatis vestrae , atque auctoritatis documenta

subleuandis iniatoribus datis ; ipsi vicissim quicquam ab iis , praeter

laudem ac praedicationςm , testem grati ac memoris animi, percipere

SEARCH

MENU NAVIGATION