Commentatio de duabus inscriptionibus lesbiacis

발행: 1870년

분량: 32페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

PRORECTOR

CIVIBUS SUIS

HERMANNI SAUΡΡΙΙ eommentatio de duahus inscriptionibus leghiaeis addita eat.

TYPIS EXPRESSIT OFFICIΝA ACADEMICA DIETERICHIANA.

3쪽

Hoc iam mihi ultimum prorectoratuS academici per duo annos administrati officium gratiSSimum eXSequendum eSt, Ut SueeeSSOrem

virum consultissimum et clariSSimum, collegarum Suffragiis rite creatum, mugiStratuS publici, cui Summa harum rerum apud nos cura demandata est, arbitrio atque auctoritate confirmutum, Solenni more renuntiatum vobiS, ciVeS academici, ex mei animi sententia religiose commendem. Eum, iuris diSciplinu utriuSque egregie eruditum, gravitate morum atque urbanitate puriter in Signem, Omnia, quae ad universae Salutem uendemine et Commoda VeStru promoVenda conferre POSSit, naviter et Strenue curaturum eSSe persuasum habetote. VOS vero dignam horum temporum magnitudine graVissimorum et invicta aequalium VeStrorum sortitudine moderationem morum et ConStantiam, Studiorum assiduitatem et alacritatem monStraturos atque ita consilia Successoris mei ipSOS adiuturos eSSe certo confido.

Societas foederis attici quam sibi et Graecis omnibus salutaris fuisset, parvae illae civitates admodum multae, quae eius duritatem Saepe conqueSine erant, tum demum intelleXerunt, cum vel ipsae belli peloponnesiaci opportunitatibus usae vel a Lacedaemoniis coactae descivissent et iugo attico excusso sui iuris sibi factae esse viderentur. Nam quanquam Persarum odio atque timore, quo ductae olim principatum ad Athenienses promtis animis detulerant, non iam lita

4쪽

movebantur, Ut quomodo communia pericula propulsarent Sollicitae partium studia procul haberent, reverentia tamen et timore Atheniensium factum erat, ut fere tranquilla omnia manerent. In quibus enim civitatibus penes populum Summum rerum publicarum arbitrium erat, optimates id sibi ferendum esse intelligebant, in quibus vero optimates acceptam a patribus poteStatem tenebant, efficiendum esse existimabant, ut populares conditione sua contenti ne de rebus novia cogitarent. Labefactatis vero et fractis denique Atheniensium opibus non tantum binarum illarum partium in plerisque civitatibus certamina recruduerunt et turbarum incendiis civilium omnia flagrabant, sed Persarum etiam Oras mΛ-ritimas Asiae minoris sibi ereptas esse aegerrime ferentium conatus rebus Civitatum graecarum Se immiscendi ac veterem ita potestatem recuperandi plus minusve Sensim felices eventus habebant. Ita cum Lacedaemonii fatali Graecis iudicii perversitate quid Graeciae hostes universae lucrarentur pensi non haberent, dummodo Atheniensium opes aliarumque civitatum frangerentur, Surie creScerent, eVenit denique, ut pax uritalcidea fieret a. 387), qua hoc constitutum esse Xenophon Hist. gr. 5. 1, 31 tradit: βασιλέυς νομῆει ὁμ

Προν cf. Diod. S. 14, 110. Plutarch. Artax. 21 ). Atque Lacedaemoniorum importunitate optimatiumque ferocia deinde illud sane essectum est, ut multae civitates in insulis maxime maris aegaei sitae imperio populari restituto ad amicitiam se denuo Atheniensium applicarent. Chios quidem Mytilenaeos Byzantios in fide mansisse Isocrates 14 3. 28 testatur et, ut alia omittam, in memorabili illo

novae societatis instrumento, quam Athenienses Nausinico archonte primis mensibus a. 377 iunxerunt, foedus cum Chiis iam antea factum commemoratur: δει δὲ Τοῖς αυιοις, ἐφ oIσπεο Xῖοι καὶ Θι βαιοι καὶ οἱ ακκοι συα ιαχοι. Quem titulum a P. Eustratiade a. 1852 Athenis primum editum, ab L. Metero in commentatione epigraphica a. 1854 p. 53 sqq. et B. Rangabi in antiquit. graec. 29. 373 Sqq. repetitum, ab A. Suhaefero in comment. de sociis Atheniensium

Chabriae et Timothei aetate in tabula publica inscriptis Lipsiae 1856ὶ illustratum e8Se conStat. In primis ibi, qui foedus illud pepigerint, nominantur Chii, Tenedii, Mytilenaei, Methymnaei, Rhodii, Byzantii, inter alios multos deinde

Antissa sei set Erosii adduntur. Sed cum Atheniensium neque opeS eae eSSent, quas Socii valde timerent, neque constantia, iustitia, prudentia neceSSaria res

5쪽

moderarentur, non diu socii in fide manserunt, sed a. 357 Chii, Rhodii, By-gantii, Coi instigante fortasse Maussollo Demosth. 15 g. 3. 5 g. 25) bellum

sociale moverunt, quo infeliciter gesto et pace conditionibus indignis et incommodis a. 355 facta Athenienses iacturam auctoritatis et potestatis maXimam fecerunt neque unquam contigit, ut quod amiserant recuperarent. Tum Satrapae regii et reguli, qui in permultis Cariae maxime et regionum finitimarum urbibus principatum obtinuerant ac partim Atheniensium etiam socii tempestatum

necessitatibus coaeti fuerant, ut Pactyes, Tymnes, Picres cf. V. Vischer Philol. 2 p. 289 sq. A. Boechii oecon. pubi. Ath. 2 p. 734 sq. quae ipse de rebus Halicarnassensium dixi in Menstruis soc. lit. gotting. 1863 p. 329. U. Koeh-ler Tabulae foederis Atheniensium deliaci p. 58. 72. 84. 186. 193), illi reguli

igitur auctoribus Persarum regibus et satrapae provinciarum maritimarum civitates insularum vel Austentatis Optimatium partibus vel tyrannis sublevatis ab Atheniensium amicitia abstrahere et sibi obnoXias facere studuerunt. Sic Cyprothemin Samiis a Tigrane satrapa impositum c. a. 367 fuisse DemoSthene auctore 15 g. 9 scimus. Quo tempore Demosthenes Mantitheo orationem scripsit, quae Vulgo Πρυς Γοιωmν Περι Προικος inscribitur, h. e. anno fere 348 cf. A. Schae-

fer Demosth. 3, 2 p. 223 , Mytilenis Cammyn tyrannum fuisse legimus De

mosth. 40 g. 37)λ). Eodem tempore apud Methymnaeos CleomeneS Summa po

fer viderat, cum A. Schaeser l. d. p. 22l et p. 224 nescio quomodo de Mantitheo cogitaverit. Itaque eo ipso tempore, quo oratio habita est, Cammyn setiamtum tyrannum suisse intelligimus. Cammyi vero Boeotus id dicendo gratificatus erat, quia ille ita pecunias Mantitheo datus ex aerario subductas esSe cauSari poterat. Καμμο pro eo, quod in codd. eSt, μμη, scribendum esse in editione turicensi dixi auctore Choerobosco in Bel k. an eod. p. li95: ταε etα δε etὰ -οκοριστικα οὐκ εχουσι τὼ ι εν τῆ doMκῆ τέων ενικῶν. τω Καμμυγαρ καὶ et J Ελαυσυ καὶ τω λονυ καὶ τω Λαρδυ χωρὶς του ι. cf. scholia Dionysii Thracis p. 857 : υ δε 'Dρύς φησιν ὁτι καὶ ὁ εἰς ν καὶ ὁ εἰς υς καὶ ο εἰς ις υποκοριστικα ' οῖον - εἰς

νς δε Καμμυς, Κλαυσυς, Λαρδυς, απινυς, Λιονυς. Dracon Stratonic. p. 104, 21. Arcadius p. 92, qui haec omnia Herodiano deberi ostendit: cf. Lenig Horodiani 2 p. 665 sq. De hoc genere vero univerSO hypocori Sticorum ci . Chr. A. LObech. proleg. patholog. gr. p. b05 et L.

6쪽

estate videtur potitus fuisse, quem cum Theopompus apud Athenaeum 10 p. 443. A lasciviam Methymnaeorum gravibus suppliciiS compescuisse tradat, perspicimUSeundem eSSe, quem auctor epiSt. iSocrateae, quae fertur, septimae g. 8 Κλεουε ιν appellatum maximis laudibus prosequitur. Quae epistola cum ad Timotheum, Heracleensium tyrannum, missa esse fingatur, Clearcho patre mortuo potestate potitum, anno fere 351 tribuenda est, cum Clearchus a. 353 interfectus esse dicatur Diod. S. 16, 35. Cober ad Chionis epistol. p. 32. Biicheler academ. philos. ind. herculan. p. 5), quocum optime convenit, quod de Cleomene Theopompus libro quinquagesimo narrasse traditur. K μ αμις igitur forma hypocoristica est nominis, quod est K εομεννὶς cf. Lobeck. proleg. pathol. Serm. gr. p. 506 et quae de Zeuxidis nomine dixi ad flat. Protag. p. 318. B). Etiam Chii eodem fere tempore tyrannum summam potestatem tenuisse titulus docet ab E. Gerhardo et A. Kirchhomo in Menstruis acad. berol. 1863 p. 265 sqq. editus, de quo infra accuratius explicandi opportunitas dabitur. Eodem tempore in aliis civitatibus vel in eisdem aliis temporibus optimates opibus Persarum vel regulorum illorum adiuti popularibus patria pulsis rerum potiebantur: ric

Demosthenes a. 351 0 cf. A. Schaefer Demosth. 1 p. 439 sqq. G. Schmidi de principibus Cariae eorumque numis p. 8) in oratione de Rhodiorum libertate g. 19

paullo post dominationis suae et potentiae fines quibuscumque artibus potuit Promovere Studeret, mirum non videtur quod aliis locis alia hoc rationo efficere conatus est. Nimirum nihil ille secutus est, nisi quod suis rebus Conducere intellexisset. Ita qui Thessalos a tyrannis liberavit cf. Diodor. 16, 14. 35. 37. 38. 52), eorum qui in aliis civitatibus tyrannidem assectarent conatus adiuvit, ut Clitarchi Eretriensis, Aristrati Sicyonii, Philiadae Messenii, aliorum ex eis, quos DemoSthenes or. 18 g. 295 Macedonibus patrias suas prodidisse arguit cf. H. Plass de tyrannis Graecorum 2 p. 106 sqq). In insulis vero maris Aegaei ad oram Asiae sitis cum Persarum ope et praesidio vel Op-

Schwabo do deminutivis graecis et latinis p. 74 sq. Cf. quae de simili forma hypocoristica moιψις statim dicemuS.

7쪽

timates vel tyrannos sustentatos esse viderimus, Philippum partibus popularibus subvenisse non est quod miremur. Cuius rei documentum infra luculentum proferemus, hic Or. de Halonneso g. 15 attulisse sufficiat et Arriani 1. 17 φ. 11, qui Ephesios aliquando statuam Philippi in Dianae templo dicasse eamque postea ab optimatibus subversam, deinde vero, cum AleXander popularibus summam rerum reStituiSSet, denuo erectam esse narrat. Inde enim quod Ephesi Philippum effecisse colligimus, id cum similibus eius in insulis conatibus cohaerere satis manifestum est. Alexander deinde Vestigia patris secutus esse narrutur. Nam quanquam in foedere cum Graecis Corinthi autumno a. 334 icto pariter atque in eo, quod cum Philippo antea pacti erant, constitutum est, ut ne quid in civitatibus foedere iunctis turbaretur neve forma rerum publicarum mutaretur, tamen auctor orationis, quae eSt inter demosthenicas, de foedere cum Alexandro facto g. 4. 7. 10 ab Alexandro Philiadae filios Messeniis, Chaeronem Pellenaeis tyrannos datos esse, contra Antissae et Eresi in insula Lesbo tyran

imperium populare optimatibus oppressis etiam in urbibus Asiae minoris aeolicis et ionicis post victoriam ad Granicum reportatam constitui iussit Arrian. 1. 18, 1). In insulis vero illis maris Aegaei intra paucos annos tum iterum iterumque statum rerum publicarum eversum eSSe ac modo populares modo optimates in exsilium pulsos, deinde rebus mutatis revocatos eX eiS apparet, quae Arrianus et Curtius narrant. Nam cum illas quoque civitates ad foedus corinthiacum adscitas esse Arrianus doceat 2. 1, 4 et 2, 2 τας στλήλας τας Προς Ἀλέξανδρον καὶ τους Ἐλληνας), Memnon a Dareo classi praefectus a. 333 Chios et civitates lesbias praeter Mytilenaeos ad partes Persarum transire coegit, deinde eo mortuo AutophradateS et Pharnabazus etiam Mytilenaeos et Tenedios vi oppressos columnis foederis cum Alexandro facti subversis ad pacem antalcidicam redire iusserunt Arrian. 2. l, l. 4. 2, 2). Idem Coos passos esSe eX ei S apparet, quae Arrianus 3. 2, 6 tradit. Ac cum his Persarum victoriis omnibus rerum publicarum mutationes coniunctas fuisse facile est ad intelligendum: nam Chium Arrianus dicit 2. 1, 1 proditione traditam esse, Mytilenen eXSuleS rediisse et Diogenem, unum eorum, Persis auctoribus tyrannidem occupasse idem 3. 4. 5 tradit, a Cois quod Alexandri duces auxilio vocatos esAe 3. 2, 6 narrat, eodem modo ad Studium depellendae aut optimatium aut tyranni potentiae

8쪽

videtur referendum esse. Neque aliam urbium lesbiacarum reliquarum, Antissae, Eresi, Methymnae, conditionem fuisse eis ostenditur, quae de tyrannis earum paullo post captis atque ad Alexandrum deductis narrantur. Nam Hegelochus et Amphoterus, AleXandri duces, cum classem a. 332 denuo collegissent et instruxissent, Chii et Coi imperium optimatium, Antissae, Cresi, Methymnae tyrannorum everterunt, Hegelochus vero optimates illos tyrannosque captos ad Alexandrum in

Aegyptum deduxit Arrian. 3. 2, 5. Curtius η. 5, 14 sqq.), qui optimates Chiorum in Elephantinen insulam removeri, tyrannos urbibus suis puniendos tradi iussit Arrian. 3. 2, 7. Curi. 4. 8, 11).

Ex his omnibus, quae in unum colligenda e88e eXi8timaVi, apparet, qURm largus fuerit illis Graeciae intermorientis pariter atque olim efflorescentis temporibus proventus tyrannorum, quam crebrae civium, modo popularium, modo optimatium, modo tyrannorum eXputSioneS et fugae, quam Varia eorum, qui dura fugae mala aliquamdiu tulissent, in patriam redeundi et adversarios ulciscendi . conamina. Id quod etiam eis luculentissime confirmatur, quae Alexandrum paulo ante quam moreretur Nicanore Stagirita interprete Graecis Olympiae congregatis a. 324 imperasse legimus, ut civitates singulae eXsulibus praeter sacrilegos et interfectores omnibus in patrias redeundi potestatem facerent A. Schae-fer de Demosthenis vita et temporibus 3, 1 p. 286 sqq. 3 Exsulum enim tum Olympiam Nicanoris invitatu plus quam viginti milia convenisse Diodorus 18,

8 testatur. Ad has vero turbas accuratius cognoscendas cum tituli nonnulli nuper reperti multum luminis insperati adhibeant, eos paullo accuratius pertractare propositum est. Ac primum quidem titulos eresios duo supplere et illustrare studebo, de quorum altero iam in Menstruis soc. lit. gotting. 1863 p. 359 sqq. breviter exposui. Nam cum AleXander Conge, V. Cl., in itinere suo graeco Eresimarmor magnum in tribus lateribus inscriptum reperisset et titulum descriptum secum Gottingam attulisset, benigne eum mecum communicavit et ut eius aliquo modo legendi et interpretandi periculum facerem petiit. Quibus precibus animo lubentissimo obsecutus de rebus, quae eo titulo continerentur, loco dicto breviter exposui atque verba ipsa ita supplevi et distinxi, ut Congius itineris sui lesbiaci p. 35 sqq. edidit. Sed cum in brevissimo illo commentariolo multa

posuerim magiS, quam argumentiS demonstraverim, quaedam non satis recte

9쪽

explicaverim, de verbis ipsis eorumque supplementis prorsus nihil dixerim, neque editor, qui a libri sui consilio id alienum esse videret, uberiorem addiderit disputationem, dudum meum esse existimavi ita, ut gravitas tituli requirere ac mereri videretur, et res et Verba pertractare. Titulus igitur, cuius literas in lapide adhuc superstites Congius in tabula libri sui duodecima accurate descri-

SEARCH

MENU NAVIGATION