Tractatus de republica RomanoGermanica. Auctore Jacobo Lampadio IC. ...

발행: 1634년

분량: 379페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

1Σ8 Rgs PUBLICA atqui vivo Friderico , ut ut diris pontificum machinationibus, exauctorato , alium eligere non licuit, & ut licuisset, non tamen

fuit electori juris quasi pos

sessio acquisita, antequam eam caeteris erclusis semel saltem eligendo occuparent. nulla autem praescriptio sine possessione contingit l. 2J. F. de usucap. quid igitur eligendi Caesaris potestat em Eleooribus Friderici constitutione obvenisse dubitem, non video.

3. Electores autem sunt Ecclesiastici vel Seculares. . Ecclesiastici Moguntinus, Trevirensis, Coloniensis Archiepiscopi. Seculares : Palatinus Rheni; Saxo, Brandeburgicus &Rex Bohemiae. s. Hi autem virtu te principatuum suorum sunt legitimi Electores Aur. Busi. tit. 7. quod eo pertinet , ut i Palatinus Palatinatum d

132쪽

ROMA No-GER M. ii 'natum: Saxo Electoralem Saxoniae ducatum , Brandeburgicus item Electoralem terram, ac BO-

hemus Bohemiam , 8c denique quam quisque Arhiepiscopus ditionem regit : legitimo titulo&j ure acquisierint. eligendi Caesaris potestatem obtineant. Ex quo efficitur, jus Electionis per sonae non simpliciter cohaerere,.sed quatenus Electoralem ditionem legitime obtineat. 6. Boliemus ab indigenis regni proceribus per suffragia constituitur Aur. Busi. t. 7. adeo ut quem secundum regni leges prodiderint, is ab Imperatore in regno adeundo impediri nequeat Aur.Busi. t. 7.cti. 2.3 se quia. 7. Palatinus, Saxo & Brande burgicus successione similiter constituuntur', vel si desint suc- cessores , potestate Imperatoria. d. c. 78. Succeditur veljure familiam , I x et

133쪽

vel pacti gentilitii, quod confra

ternitatem dicunt. 9. Successio ex pacto delata proculdubio etiam Electoralem autoritate adiicit, cum qui legitime electitiam ditionem adie-

rint,iidem virtute principatuum una cum caeterisElectoribus jus, vocem & locum habeant. Aur. Busi. t. 7. nec dubitemus hujusmodi foederatos legitimo successionis jure niti, si Imperatoris accesserit confirmatio reare-mund. in meditam.profaed. Reusis. I.conf. 2 o. Knich. depacf. invent. Io. Sed magnopere attendere attinet, Electoratum ia5 tam patris beneficio qua legibus Imperii deferri : &sanguinis coniunctione en subiectum potius, qua causam successionis ac primogeniti praerogativam paterno arbitrio non succumbere. In eandem

fere sententiam scripsit Franciccus I I. ad Helvetios, qui negat se

134쪽

a si

ROMANO-GER M. I 32 adeundo regno paternam haereditatem crevis , sed lege regni, quae jam inde usque a primis

Francorum regibus lata, ad mares proximos regnum deferret, sibi obtigisse imperium. Bodin. I . de republ. 8. Hotom. 2. ιυ II.

Franc.

Ir. Unde primogenitus p prio jure , qui per primogenituram determinatur, simul atque in lucem editus es c us successionis adipiscitur , quocirca mihi vim primogeniturae non setis perspecturi habere videntur, qui jure repraesentationis vel transmissionis successionem obtingere disputant. recte Laudens re θ. 7. n. 3 7. pro regn. Pori . cessat repraesentatio ubi ista primogenitura obtinet. & hinc IC , primogenitura ius instantaneum & qualitate momentaneam dixerunt Ti q. de primog. Roland a Valle Cons. 39. n. 9. lib.A. Menoch. cons. 98I. quasi I r. dice-

135쪽

dicerent , illo editi primogeniti

momento acquiri, non temporis lapsu suspendi. .

12. Ea vero familiae successio vel est descendentium vel Agna

torum.

13. Descendentium nomine hic veniunt omnes a primo acquirente propagati arg. t. 24. 3 decernimus &c. idque in regalibus seudis quam maxime ser varitestantur Couar. 3. var.resol'IS .m . Za fis lit- I . Quoniam vero deficendentes non promiscue sed ordine oeniturae succedunt,m .Pud.

t. X E .veluti: sit primogenitas sine liberis decesserit , secundo genitus , & si hic sine liberis deces erit , tertiogenitus admittitur. Aur. BuII.LDc. apparet, ut se habet primogenitus ad secundum, ita secundogenitus ad ter-aiogenixum.1J. Atque ea est conditionis,

136쪽

si sino libreis decesserit , ratio , ut Omnis primogeniti posteritas

secundogenitum & secundo senili pariter tota progenies, ruccedendo antevertat tertiogenitum. Ti q. dejur.primu quo. Io: Castrensconi 16 .lib. 2.Rolaud. a Uall. conis 3'. n. 7. vol. . imo hanc constitutionis m cutem ipse Carolus Imperator expressit in Bulla Francolari. dom. SaXOn.

verba sunt : Si primogenitus ducis VCencsalpraefati decesserit, mais culini sextas laicis duntaxat, legitimis haredibus non relictis: ex tunc secundogenitus filius 'encsai,. Duris praedicti mpost mortem eius secundogeniti filius senior laicus 6 Asecundogenitus sine haredibus Iegitimis masculini sexus Iaicis dec

serit , tertiogenitus &c. perpetuis temporibus obtinebunt per successionem haereditariam is paternalem, ut praemittitur ex ordine geni tura. erusdem sententiae .st BulIa

137쪽

734 RE PWBLIGAPalatina a Sigismundo animhi . Ludovico data apud Goldestiari. 2.der Erichsahung. 16. Et eo magis consentanea

videbitur sententia , quo momento nativitatis confestim succedendi ius acquisii tum manifestius intelligetur. Ipso igitur nativitatis vestigio ius ex primogenitura' ccedendi acquiri , non tempore delatae successsionis, tantum non diserte deciditur in E. t. 7. Si elector esse desierit, verba

sunt Bullaedus, vox Apotes s ad

primogenitum : isto vero non existente ad ejusdem primogeniti primogenitum &c. ubi nepos primogeniti, cuius pater nunquam vivo avo Electoratum obtinuit, ad successionem vocatur, qui si ius primogen iturae tempore delatae lsiaccestionis spectaretur, eae primogenitura admitti nequiret, quippe cuius parens ante quassitum ius primogeniturae obiisset. unde

138쪽

ROMANΟ-GER M. IUunde collegero, omnem omniano primogeniti propaginem,it re primogeniturae, secundogenitum eiusque sobolem qua aetate, qua gradu potiorem antecedere. accedunt Menoch. praef. 7 I. u. IO. zas cons. 8. lib. I. Castrens cons. Isq. I7. Simpliciter item lex Carolina secundogenitum vocata

obeunte sine liberis primogenito : ergo simpliciter deficit conditio , si primogenitus non sine liberis obierit, quod procul dubio accidit cuiusvis gradus relictis nepotibus arg. g. Ins. Duiresiam.tui. rosis. Et vulgata Iegula : Luodsubnitulmsubstituto, censeatur substitutus mogeniti posteros secundogenito anteponit, utcunque prim O- genitus morte interceptus adhin1uccedere nequiverit. adeo scilicet haec quoque successio ad re

139쪽

sideicommissi puri congruerex detur. ubi pluribus certo ordi ne vocatis ius quidem quaesitum est, etiamsi successionis ordinem

expectare cogΗntur.

13. Sed iisdem ponderibus primogeniti posteritatem ad secundogenitum,& huius posteritatem ad tertiogenitum exigimus : ipsa quippe ratio naturalis nascendi & . successionis ordi nem praesinit. ac si tota posteritate primogeniti excluditur secun- dogenitus, nomine secundogeniti tota eius prosapia excluditur. quid itaὶ aut vivo aut mortuo secundogenito, deficiet primogeniti posteritas. Si, Vivo, quorsum de re manifesta Imperator tam anxie cavit Z ecquis poterit hic est propior Ziecquis senior λ sin mortuo, aut frustra Caesar de mortui praerogativa statuit, aut secundogeniti nomine eius soboles intelligenda est.

140쪽

ROM AN O-GER M. I 37 Ergo aut ineptiis illigemus Imia peratorem : aut secundogeniti nomine totam eius progeniem complexi, totam progenie tertio. genito praeferendam statuamus.

I9. Frustra sunt, qui hic de propiori ac seniori obiiciunt,laaec enim gradus aetatisque praeis rogativa non simpliciter ponitur, sed in ordine geniturae , & quatenus quisque primo voca- ., tus est. Sed non licet nobis hie esse longioribus : exstat erudital commentatio Engelbrechti. ver- bo igitur.

2 o. Sicut tota primogeniti posteritas secundum geniturae ordinem , secundogenitum cum ri omni progenie : ita secundoget niti prosapia tota tertiΟgemto

praeponitur. 2I. Ex eodem fonte agnato -

rum derivanda est successio, nam 'respectu primi acquirentis de-stendentium numero censenturὸ

λ s inter

SEARCH

MENU NAVIGATION