Eduardi Corsini ...De praefectis vrbis sive series praefectorum vrbi, editis, ineditisque marmoribus, et conlatis, emendatisque innumeris Vett. Scriptorum locis exposita et constituta, qua supplentur ... additur dissertatio de praefectorum vrbanorum

발행: 1766년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

se putavit Tillemontius tro . Siquidem Scriptor ille '

μὴ το μέροe τοῦ post Romam a Go-ιbis eaptam Albinius Vrbis Praefectus quod iam eadem aι prorinum Ratum rediiset sier sit non se cere praebitum poenis panem. Ae certe quidem Honorii Lege αὶ ad Albinum P. V. r 1. Kal. Octobris data sancitur, ut inquisitio de Annonis certo ritu perageretur.

Gracchus

An. V. C. II 68. Chr. 4IS. .

Solum Gracchi nomen, ac Vrbani Praefecti munus ipsi concessum memoratur in Lege s3st, quae hoc anno 8. Kal. Augusti ad ipsum veluti Praesedium Vrbis dirigitur. Ex aliis autem Legibus anni 397. erudimur quod Gracchus ipse eo anno Consularis Campaniae fuerat. Itaque Graechus iste, ut optime Tille- montius existimavit, aut nepos, aut potius filius alterius Gracchi censeri poterit, quem anno 376. Pra secti munere decoratum suisse iam vidimus; quamvis Gothostedus existimet unum eundemque cum illo sortasse esse posse. Proba-

412쪽

φ Probianus

An. V. C. II 69. Chr. q. I 6.

ΡRaesem Probiani nomen oecurrit in Lege r),

quae hoc anno pridie Idus Decembris ad Pro-bianum P. U. dirigitur; quemadmodum Legem aliam I7. Septembris die anno 377. editam ad Probianum alium directam esse iam vidimus. Ad alterutrum ex Probianis istis Gothosredus utrumque Μatmor referri posse putavit, in quo Gabinius Vettius Probianus memoratur . Quamvis enim in iis charaisterum varietas observetur, quodque gravius esse debet, in secundo Marmore Anulini, ae Frontonis Consulum nomina reperiantur, omnia tamen Constantini seculo convenire posse opinatur. Quid in tanta rerum obscuritate conii et fortasse possit ad annum 377. opportunius eX-

posui ; ideoque nunc solo Legis eius praesidio Pro-bianum hoc anno Fastis inserui.

Rusius Venerius Volusanus

QVaecumque sere de Praesecti huius nomine, genere, atque aetate dicenda suerant, opportune iam explicavi ad annum 414. ubi de Rutilio Praesecto

agebatur.

Illud unum hic addi poterit quod, cum Rutilius asserat delatam Volusiano Praefecturam sibi Populonii degenti exeunte Octobri, vel ineunte Novembri men-

413쪽

is nunciatam fuisse, facile Volusianus ipse exeunte anno 4i6. post Probianum Praefecti fasces suscepit; nisi sortasse potius haec Praefeetura tunc quidem ipsi destinata, sed sequentis tamen anni principio rite inevitaea cen

seatur.

Symmachus

IN Vaticano Codice legitur Eκemplum Relationis Symmachi Prae edit Vrbis ad Honorium Mugustum Ravennae constitutum IV. Kal. Ianuarii, in qua Symmachus ipse controversiam omnem exponit, quae post Pontificis Zolimi mortem exeunte anno 418. Romae eXarserat; cum plerique tranquille Bonifacium, nonnulli temere Eulalium elegissent. In eodem ipso Codice Honorii Augusti Epistolae , ac denique Decretum Occurrit, quo Augustus ille rei veritate perspe sta, quam Symmachus Eulalii fautor offuscaverat, Romanam Sedem Bonifacio confirmavit. Itaque ex sinceris monimentis istis apparet quod Symmachus, qui biduo ante Zosimi mortem anno i 8. Praefecti munus auspicatus erat, proXimo quoque anno Vrbi praefuerit.

Flavius Anicius Petronius Maximus IV.

INter honores alios ab hoc illustri Viro susceptos

quatuor etiam Praefecturas numerandas esse perspicuo Marmoris huius testimonio demonstratur, quod a Muratorio exhibetur si

414쪽

Quum valentinianus ille, qui hic memoratur, anno

solum 4ro. Imperium acceperit , ipsumque moriens reliquerit anno 33. perspicue apparet quod haec Epigraphe inter annum 443. quo Petronius Maximus Consul. ii. in Fastis occurrit, & annum 4, 3. quo Valentinianus III. Obiit. excitata fuit. Itaque consulatus alius, & postremae tres Pra secturae a Petronio Maximo post annum 32o. susceptae sunt, quum eo anno nondum Consularibus fas cibus, atque iterata Vrbis Praefectura decoratus suis. set, ut ex hoc Marmore apparet hi

PETRONI MAXIMIDDD. NNN. INVICTsSIMI PRINCIPES HONORIUS THEODOSIUS. ET CONSTANTIUS. CENSORES REMUNERATORESQUE. UIRTUTUM PETRONIO, MAXIMO, V. C. PRAEF. VRB. OB. PETITIONSENATUS AMPLISSIMI. POPVLIQu. ROMANI. STATUAM MERITORUM. PERENNE. MONUMENTUM. IN. FORO PIO. CONSTIΤVI. IUSSERUNT. CVM. A. PROAUISATABISQ . NOBILITAS. PARIBvs. ΤITvLORUM. INSIGNIBUS ORNATUR. I. PRIMAEVUS. IN. CONSISTORIO

415쪽

SACRO. TRIBUNUS. ET . NOTARIUS. MERUIT. NON ECIM AETATIS. ANNO. SACRARvM. REMUNERATIONUMPER. TRIENNIUM. COMES. POST PRAEF. URBIS. AET. SEX MENSIB. ΗΑSQUE. OMNES. DIGNITATES. INTRA . VICESIMUM. QUINTUM . ADSECUTUS. AETATIS. ANNUM PUBLICUM. IN SE . TESTIMONIUM. ET . AETERNORUM PRINCIPUM . IvDICIUM. PROUOCAUIT

Quum ergo Constantius ille Valentiniani III. pa

ter exeunte anno 42o. sive potius ineunte 42I., .

gusti nomen acceperit, ideoque tanquam Augustus in Marmoris titulo nominatur, eodemque anno post T. Imperii menses interierit; Marmor ipsum , ideoque Urbis aeternae Praefectura Petronio Maximo delata ad eundem annum referri debet, ad quem facile Marmor etiam aliud reserendum esse putaverim, in quo solum Praesectus Vrbis vocatur l. 1

Quandoquidem vero Petronius iste unus idemque censeri solet cum Petronio Maximo , qui post Valentiniani III. mortem Eudoxiam eius coniugem duxit, simulque Imperium arripuit, integrum eius nomen, quod in nummis occurrit, hic posui. Quinetiam, si Sir-mondo credimus, nummus alius in primo Consulatu,

416쪽

v ALENTINIANVS P. F. AUG.

In postiea vero

Denique observandum quod anao to. ad Μaximum ipsum PP. Honorii, & Theodosiit Lex 1. Kal. octobres edita reperitiar, hi in qua P. V. cum Gothos edo rescribi debet.

Rufius Antonius Agrypnius

Volusianus I.

Uanta sit in Rufiis, ac Volusianis invicem distinis

- guendis obscuritas, atque perplexitas Opportune iam alibi demo nitravi, ac Reinesio duce eorum singulos ad sua propemodum tempora revocavi . Itaque Reinelii ipsius vestigiis inhaerens hunc Rufium Antonium Agrypnium Volusianum ad hunc stnnum Praesectorum Fastis inserendum esse putavi . Siquidem Rufi, qui annis aliis hoc ipso Praefecti munere decorati sunt , aliis etiam nominibus ab hoe distinguuntur, quem tamen in monumentis aliis solo Volusiani nomine de lignatum esse conspicimus. Etenim in Epistola , quam Constantius III. Augustus anno Chr. ao. de Caelestio haeretico Vrbe Roma pellendo scripsit, exorditur Imperator Conjyantius Volusiano Praefecto Urbi;& Edictum a PraefeEho ipso propositum incipit V lusianus Praef. V. dixit. Photius a Constantii Epistolam

417쪽

Iam ad Volusianum missam memorans ait quod Volusianus ille S. Melaniae patruus suit; cumque Ethnicorum Deos antea coleret, iam moriturus Christianam religionem amplexus est, & a S. Proclo Coma antinopolitanae Vrbis Episcopo baptizatus suit, quod anno chr. 434. Baronio teste contigisse debuit. Quandoquidem vero in Actis S. Melaniae legitur quod Volusianus anno , quo ereatus erat Traffectus Romanae civitatis, Byrantium ad Eudociam Augustam Legatus advenit, ibique a Melania ad ample flendam Christi fidem incensus suit, ipsum anno quoque 434 Praesecti munere functum esse conspicimus.

IN Iiistiniani Codice si Lex quaedam hoc anno

3. Kal. octobres edita, ac Severino Praefecto Praetorio inscripta constricitur. Quandoquidem vero in Theodosiano Codice a) Lex alia proximo anno F. Idus Ianuarias data Severino Praefecto Urbis dirigitur , Gothostedus optime existimavit in superiori quoque Lege titulum P. V. restituendum esse, ideoque Severinum hunc anno 423. & 424. Vrbi praesuisse. Fieri tamen sortasse potuit ut perturbato iam veteri clignitatum ordine Severinus ille anno quidem 423. Praetorio, sequenti vero 424. Urbi praefuerit, ideoque nihil in Iustiniani Codice mutari debeat.

418쪽

AN. V. Q in 77. CHR. 424.

Anicius Acilius Aginatius Faustus

Pigraphem hanc Μuratorius si partim ex Grutero, partim ex plenioribus Ligorii schedis excerptam exhibet SIΜULACRUM MINERBAE ABOLENDO INCENDIO TvΜULTUS CIVILIS IGNI TECTO CADENTE CONFRACTU ΜΛNICIVS ACILIUS AGINATIVS FAUSTUS V. C. ET IN L. PRΛE. URBI .

UIC. SAC. IUD. in melius integro proviso pro beatitudine temporis restituit

Muratorius ipse observavit quod extrema septimi verissus verba, simulque duo integri sequentes versus in tuteri exemplo prorsus exciderant, atque epigraphem ipsam ad annum Chr. 423. spectare putavit, quo Fausti Praesedit Vrbis nomen in Theodosiano Codice memorari conspicimus. Quandoquidem vero Faustus alius ad annum 299. ab Anonymo recensetur, ambiguum plane foret an Gruteri Marmor ad annum illum, sive potius ad annum hunc reserendum sit. Nisi tamen plurimum fallor, Gruteri Marmor ad sequiora haec tempora referri debet;

419쪽

het; cum eadem prorsus phrasis, quae in hoe adhibetur, in alio quoque Marmore occurrat, quod anno 443. pofitum fuit, ac in serius suo loco proseretur. Quod si fortasse cui mirum, & absurdum quoque videatur quod anno Chr. 424. Simulacrum Minervae iampridem confractum, abolitis iam Ethnicorum sacris restitutum fuerit, is Marmor illud ad Faustum alium anno 299. Vrbis Praesectum reserre poterit. Ceterum hic obiter observandum quod in hoc Marmore abolendo incendio, in alio anni 4 3. abolendae eladis occurrit, ac utrobique vox abolendus facile pro ab minandus, decessandus usurpatur.

Φ FaustusAn. V. C. II 78. Chr. 423.

FAusti Praesedit nomen in Theodosiano Codice si

nobis occurrit ubi Lex quaedam i6. Kal. Augusti ad Fausium Praefectum Vrbis dirigitur, sed integrumtamen eius Praefecti nomen in tanta veterum monimentorum perplexitate divinare vix possumus . Procli- Me quidem foret Legem illam aut ad Anicium Acilium ginatium Faustum, sive ad Anicium Acilium Glabrionem Faustam referre, quorum nomina in eorum tem porum Marmoribus saepius occurrunt et , nisi alii temporum characteres repugnarent, ut alibi demonstravimus. Id unum facilius admitti poterit quod Praesee us iste unus idemque iit, qui . in Consularibus Fastis ad annum 438. Anicius Ocitius Glabrio Faustus UO-

caturo

420쪽

' ε Albinus

An. V. C. II 79. Chr. 426. IN Theodosiano quidem Codice stin Theodosii, ae

valentiniani Lex 4. Kal. Febr. Romae data .Albino Praetorii Praefecto inscribitur; ideoque Gothoste-dus Albinum hunc Praetorio praefuisse putavit. Quum tamen eodem ipso anno 426. Leges aliae tum pridie Nonas Martias, set tum etiam tribus diebus aliis Ravennae inox editae sint, quae Baso P. F. P. ia- scribuntur, ideoque Bassus tunc Praetorio Praesedius so-ret, Albinus ille non Praetorio, sed Urbi praefuisse debuit .

Φ Rusius Antonius Agrypnius

Volusianus II.

. V. C. II 87. Chr. 434. '

ΗVius Volusiani nomen iterum hoc anno Praesectorum Fastis inscribendum esse iam vidimus ad annum 42 o. quo Volui ianus ipse primum Vrbanae Praesecturae munus susceperat. Itaque, si secunda voluitani Praefectura huic anno adscribatur, Gruteri Ma mor ad hunc annum ipsum referri debet, in quo Volui ianus ille Praefectus iterum appellatur, RVFIVS ANTONIVS Λ GRYPNIVS VOLUSIANVS

SEARCH

MENU NAVIGATION