Eduardi Corsini ...De praefectis vrbis sive series praefectorum vrbi, editis, ineditisque marmoribus, et conlatis, emendatisque innumeris Vett. Scriptorum locis exposita et constituta, qua supplentur ... additur dissertatio de praefectorum vrbanorum

발행: 1766년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

gorii Turonensis testimonio demonstratur. Siquidem Pauialtas, ac Ioannes asserit quod, cum Gregorius eleetus Mau ritium Augustum litteris ad ipsum datis rogasset, ne eleetionem antea faetam ratam haberet, Germanus Praefectus Vrbis Gregorii quidem litteras intercepit, suas vero ad Augustum direxit, quibus eximias tanti Viri Iaudes exponens Augusto auctor fuit, ut Gregotii electio confirmaretur e Sed Praefectus Urbis, Germanus nomine, eius nuntium anticipauit, comprehensumque ae diruptis episeolis , consensum, quem populus fecerat, Imperatori direxit . . . . cum adbuc futurus . nti es putaret se Principem a consensi consecrationis suae penitus avertisse, cognovit tandem uas liuerar a Germano Praefecto Umbis interceptas fuis. Eadem prorsus a Gregorio Turonensi si P memorantur, nisi quod in edito ipsius textu interpunctionis error irrepsit, ideoque nonnullos impulit . ut ambigua Germrni voce, non Vrbis Praefecti nomen , sed Gregorii Pontificis electi germanum fratrem designatum esse censerent. Etenim legitur Praefectus Urbis

Romae germanus eius, anticipauit nuncium. Optime tamen viderat Baronius rescribendum ei Ie Praefectus Vrbis Romae Germanus, eius anticipalix nuncium: quod nimirum

Gregorii litteris a Germano interceptis, Gregorii electio ex solis Germani Praesecti litteris Augusto primum innotuit. Ac certe quidem, si Pauli, & etiam Ioannis Diaconi verba superius allata subtilius perpendantur, perspicue certoque constabit quod Praefectus ille, qui piam hanc fraudem struxit, non Gregorii frater, sed Germanus nomine erat; ut mirari proinde subeat cur Scriptor ille, qui S. Gregorii Vitam eius operibus nuper praefixit, Praefectum illum sancti Pontificis germanum fratrem suisse dixerit.

452쪽

Georgius

- . . 'V. C. i 3 4 INter Epistolas a S. Gregorio M. Indictione IX.

ideoque anno Chr. 19 i. scriptas Epistola si in ad

Ioannem Ravennae Episcopum data reperitur, in qua Iegitur: Glorissus vir Maurilio Ex - Prajecto rationes sura absque suspicione oppressionis exponat, O Eκcellentissimus vi

domnus Georgius Praefectus rationes exequatur; quemadmodum antea tum Maurilionis Ex-Praefecto , tum Georgii Prae

fem mentio praecesserat. Itaque, cum Pontifex ita de Georgio loquatur ut illum Praesecti munere tunc decoratum significet, Georgius ipse ad hunc annutu meserri facile' poterit . - . ' Ne quid tamen dissimulem, observari etiam velim quod in proxima Gregorii Epistola memoratur Vir Eκcellentissimus domnus Georgius Praefectus per Italiam , ideoque non obscure indicatur quod Georgius ille non Urbi . sed Praetorio Italiae, praefuerit. Quum tamen ille, qui Urbanae Praeses urae munere fungebatur, non Urbi solum, sed universae fere Italiae iis temporibus praesideret, non immerito Italiae Praefectus vocari ille potuit; quemadmodum Gregorius ipse r) Epistolam ad Gregorium Praepositum Daliae dedit ; qui tamen unus idemque videtur , qui in Epistolis aliis Fraefesus Vrbis vocatur, ut in serius ostendetur. Siquidem Gregorius Ponti sex Praepositi, oc Praefecti 'nomina promiscue usurpasse videtur, cum alicu-hi sa) Iobinum Illyrici Praefectum . appellet, quem antea sal Praepositum per IIbricum vocaverat.

453쪽

Libertinus

Vum Gregorius Μ. Epistolam si Indictione II.

. nimirum anno 399. Libertina Εκ-Prajecto , tunc Siciliae Praetori scripserit , perspicue apparet Libertinum ipsum aliquo ex superioribus annis Praesedit munere persunctum fuisse. Quamvis autem in alia Gregorii Epistola a) Libertinus ipse Praefectus Sicilia Vocetur, ea tamen anno 193. scripta fuit, longe nimirum ante quam Libertinus Vrbanam Praefectu tam susciperet; ibique Praeferiri nomine Siciliae Praetor de signatus videtur. Haec ipsa nominum ambiguitas in causa esse debet, ne Vrbanis Praesectorum Fastis alios accenseam , qui a Sancto Pontifice Ex - Praefecti Vocantur, ut Epistola quaedam sa) siuertino Ex-Praefecto inscribitur , neque tamen perspicue certoque decerni potest an is Vrbanam, aut aliam prorsus Praefecturam gesserit.

ε Gregorius

EΙusmodi Gregorii, tanquam Eκ- Praesem , mentio saepius in Gregorii Magni Epistolis invenitur. Etenim Lib. VII. ep. xi. nunc Lib. IX. ep. a. habetur glorio us filius noster Gregorius ΕΜ-Praefecto, idemque nomen, ac titulus Libr. VIII. ep. yo.

454쪽

AN. V. C. CHR. 6oo. s. 17.. 8. 39. observatur, quarum singulae Indimone III. ideoque anno Chri 6oo. scriptae sunt. Itaque verum tempus, quo Gregorius Vrbi praefuerit, prorsus incognitum foret, nisi perspicua lux ex quarta Gregorii Epistola hobis affulgeret i). Siquidem Gregorius Pontifex angustias describens, quibus Vrbs Roma a Longobardis obsessa miserrime premebatur, ait: de glorioss viris Gregorio Praefecto, o Castorio Magistro Militum non mediocriter sum a fictus . . qui labores vigi- harum , O eustodiae Civitatis in eadem obsessione vehemen-rissimos pertuleruntio pos baee omnia gravi Dominorum indignatione percussi sunt. Quum ergo haec Vrbis obsidio in annum is91. inciderit, eodem anno Gregorius Vrbi praesse debuit; ideoque in Ep. II. Libri VII. quae Indictione' II. nimirum anno 3 φρ. scripta fuit, Gregorius ipse me in Praefectus vocatur α

Ioannes

VRbanae Praefecturae dignitas a Ioanne suscepta. simulque tempus, quo Vrbi ille praefuit, perspicue diserteque a Gregorio M. demonstratur. Etenim ille Epist. q. - Lib. VIII. nune 6. Libri X. Indictione III. ideoque banno 6o . . Theodoro Curatori RaUennae scribens ait: Ioannes gloriosi simus filius noster Traefectus Urbis ad deduemdam hue eoniugem suam latorem prae sentium Ioannem Clarissimum Virum iliit noscitur 3ransmittere ;atque in Epistola quoque proxime insequenti eandem ipsam Praesecti coniugem Mariniano Ravennati Episcopo commendans Ioannem Praefectum Vrbis appellat . C c e a ' Fla

455쪽

PRAEF. URBIS

Flavius Eugenius Asellus

AVT ego plurimum fallor, aut nuperus quidam Scriptor mihi, ceterisque turpissime imposuit. Pl cicius Puc inellus, qui superiori seculo anno Iocio. Inscri- Priones omnes collegit , quae in variis Casinensis omdinis Coenobiis extabant , ubi de splendidissimo , regioque Casini Monasterio loquitur, hanc etiam Epigraphemuna cum pluribus aliis ibi superstitem exscripsit si

quemadmodum prorsus omnino similem Romae in Eeclesia S. Pauli collocatam descripserat saὶ . Ergo vel temere Scriptor ille Epigra hem , quam Romae viderat, Casini extare putavit, vel Praefectus alius omnino cognominis admitti debet, qui centum sere post annos alteri Fl. Eugenio Osello in eodem ipso Praesecti munere successerit. Etenim , eum Casini Mon sterium circa annum Chr. 13 o. constructum fuerit facile nonnisi post so. . annos ornari, ac reparari do buit ; ideoque Asellus ille , qui Aoc opus curavit , circa annum 6oo. veluti alterius aepos, Uraesectorum Fastis inscribi poterit .. Euse

456쪽

Eusebius

Vbdubitans, mihique ipsi dissidens Eusebii hu-o ius nomen hoc anno Praesectorum Fastis inscripsi. Muratorius si) hoc Marmor exhibet ex Margarino set

E V S E V I V SV. C. E T i N LTv. S I R EPΛRΛVIT simulque ingenue fatetur nescire se divinare quid eo ne Ru VCSI designetur. Mihi vero perspicuum videtur in hoc etiam Lapide consueta formula, licet insueto nexu, legendum esse Vice Sacra Iudicans. At multo sane facilius nescire me fateor quo tempore Eusebius iste Urbi praefuerit. Optime quidem novi quod Fl. Eugenius Praetorio Praefectus fuit; & anno 339. omdinarius Consul processit; sed ille tamen Ethnicus fuit, & monimentum Herculi Sacrum dicavit; hic autem Bassilicam S. Paulo sacram reparans se Christi religioni addictum demonstravit. Accedit etiam quod, cum eadem Basilica anno 386. magnificentius extructa fuerit, ut ad annum illum ostendimus, ante plures annos reparari vix debuit. Itaque hic Eusebius ad Wvel VI. etiam Ecclesiae seculum reserri facile poterit, ideoque ipsius nomen circa annum 6oo. Fastis inserendum putavi.' Theo

457쪽

Φ Theodorus

Contelorius ante Praesectorum Seriem a se contextam plumbei Nummi imaginem aeri incisam exhibet, qua Theodori cuiusdam Vrbi Praesedit. nomen exprimitur. In antica Numismatis facie legitur

ne autem Aquila expansis alis reperitur. Aquilae iam aginem nummo impressam ,- eiusque insculpendae ea iam mihi prorsus incognitam nihil moror . Ex pluribus autem exemplis aliis, quae in Notis Graecorum si indicavi, Monogrammatis characteres ita legendos exiis stimo BOHELI Κιριε Auxiliare Domine. Quamvis autem ambiguum plane, atque obscurum videatur an Theodorus ille Praetorii, vel Vrbis Pra ctus haberi debeat, longe tamen facilius Vrbi, quam Praetorio, hunc praesuisse putaverim. Etenim, ut argumenta cetera omittam , sequioribus iis temporibus, quibus ea precatio ΚTPIE ΒΟΗΘΕΙ Latinis etiam nominibus adiungebatur, viX Romae Praetorium, ac Praetorii Praefectus admitti poterit; ideoque simplici Praefecti

458쪽

AN. V. C. et 313. CUR. 6oo. 383.omine Praefectus Vrbis facilius indicatur; eum dignitas illa ad sequiora quoque, ac nostra sere tempora , sublatis iam Praetorii Praefeistis, perennaverit, ut in Praefatione iam demonstravi.

Celsinus II.

INter Gemmas alias antiquas, quibus litterae inscriptae sunt, quasque ex Ficoronii scdedis edidit, ac illustravit Cl. Galeotius aereum Sigillum in Kircheriano Musto asservatum profertur , in quo characteres isti recto ordine inseripti conspiciuntur si

CELSINUS V. C. II. PRAER URBIS ROMAE

Proclive plurimum foret asserere quod Celsinus hic unus idemque fuerit eum Aurelio Celsino, qui in Praefectorum Fastis occurrit, cum Celsinus ipse IL hoc est fecundo Praesedius Vrbis dicatur; Aureliu ς autem ille semel iterumque, idest anno Chr. 34 I. & 3si. Vrbi

praefueritia Mihi vero Celsinus iste perspicue certoque ab Aurelio Celsino distinguendus. atque ad sequiora tempora referendus videtur Etenim, ut conie sturas alias,& rationes omittam, quid Celsinus anno 3 I. Urbis Romae Praefectus diceretur, perinde ac si temporibus

illis alterius Vrbis Praefectuu esse posset ρ Certe Constantinopoli Praesedius aliuς Vrbix non nisi anno Chr.36 o. institutus fuit, ut ad annum illum ostendi; ideoque Celsinus in Sigillo memoratus post annum illum

459쪽

-36o. floruisse debuit, urbisque Romae nomen adiicere ἐυt illo veluti discrimine sese a Praesedio Constantinopolis urbis distingueret. Itaque Celsinum hunc inter alios incertae aetatis Praesedios in . ipsa operis

calce circa annum 6oo. recensendum putavi; cum certe

nullus temporis character ex , vocibus illis exsculpi possit; sed ipsa tamen elegans, & accurata characte. rum form4 argumento esse debeat Praesectum ipsum ad harbara, ac sequiora tempora referri non posse. Quandoquidem vero nonnulla quoque Praese florum nomina in variis subinde Μarmoribus affulsere , quo-Tum 'aetatem obscuram adeo, & incertam esse Putavi, ut illa ne quidem ad certum aliquod Ecclesiae seculum revocari posse viderentur, ipsorum singuIa simul coniuncta, nova quadam,' distinitaque Serie, recensenda existimavi, quae nunc coronidis instar accedet.

460쪽

PRAEFECTI URBIS

Η Actenus Praesectos illos hic ordine memoravi, quorum aetas aut perspicuis , certisque Marmorum , & Scriptorum teitimoniis c0nstitui, aut verisimilibus saltem characteribus ita definiri poterat. , ut certis quibusdam veluti finibus circumscribi posse' videretur. Quandoquidem Vero in Marmoribus aliis varia subinde Praeie norum nomina occurrunt, quae nullos O mnino temporum characteres adiunctos habent, ideoque certis quibusdam aut i annis, aut seculis adscribi non possunt, ipsorum sinsula postremo tandem hoc loco, sive operis coronide recensenda putavi; ut, si forta sese Marmorum aliorum praesidio 'ipsorum aetas ab acutioribus aliis inveniri possit, ad' sua quaeque tem rora Mel superiorem. Praesectorum Seriem reserantur. Ne tamen ipsa quoque promiscue, ac Omnino temere proserantur, sed aliquo potius ordine disponantur , ab iis exordiri libuit, quos florentibus adhuc Ethnicae superstitionis' ritibus eo Praesecti munere decoratos fuisse conspicinitas, quippe cum ceteris antiquiores esse videantur. a Proxime deinde consequenter alii, qui sequioribus, barbarisque temporibus soritisse merito existimantur. Neque tamen hac duplici Praefecto tum Serie, quae a me contexta, meliorique, quo poterat, ordine adornata' fuit, integram , absolutamque , Praesectorum omgium Seriem haberi posse consido. Quemadmodum enim plurima Praesectora nomina. , quae Pan vinio, Conte lorio, ceterisque Scripto- rQbus incognita suerant, . repente mihi assulsere, ita quoque plurima vel ex novis Marmoribus, vel ex imonimentis aliis subtilius exploratist hauriri poterunt, quae mihi quoque prorsus incognita, vel indicta fuerint .

SEARCH

MENU NAVIGATION