Series sanctorum et beatorum ac illustrium virorum sacri ordinis Cisterciensis. Authore r.p. Claudio Chamelot sacrae facultatis parisiensis doctore theologo, ..

발행: 1666년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

PRAEFATI O .

numerandi, uti sunt sequentes. Nicolaus Cla vallensis Moenachus , qui male plerumque usus sigillo S. P. Bernardi, cujus a secretis erat, tria eidem sigilla falsa supposuit: ac tandem detectiis, a Religione & professione defecit, & vilis Apostata factus , in Angliam aufugit. Item Godestissus Claraevallis Abbas facile inter ordinis Beatos non est censendus , qui ab Abbatiali dignitate depositus, propter inordinatum regimen, ab Abbate Clitercii beato Alexandro& a Capitulo generali, vix cedere voluit. Item Ioannes Ioiaci ADbas, etsi forte aliunde bene meritus, in eum tamen plures sententiae datae leguntur a Capitulo generali, quod per socordiam Coenobia sua, puta tritagium, non vi latasset, inter ordinis Beatos non est ascribendus. Verum ut caeteros hujusmodi praetermittam, quis vellet eum Cla vallis Monachum ut Sanctiam habere , ex eo soluin quod sepultus fuerit in Claravalle juxta virum pium, uti refert Henriqueus Scio quidem ipsum in multis alios authores,

puta Seguinum , sequutum fuisse : sed parcat, quanto , Lector, sit Henriqueum asseram non fatis sedulo Seguini scripta discussisse , ut in pluribus advertere est, cum ipsum Ioannem Abbatem Ioiaci Episcopum Meldensem fuisse dicit. Nequidem enim illum legere potuit Episcopum alibi Henriqueus , quam apud Seguinum: Nec inter Ioiaci Abbates legitur alius Meldensis Episcopus, quam Romundus II. Abbas. Idem etiam patet in Adamo Silvanectensi Praesule, quem Seguinus leviter, ne dicam falso, asseruit prius fuisse Caro liloci Abbatem: quod nullo modo valet lustineri, uti alibi . in Annalibus nostris fuse dicetur. In his namque & similibus errarunt Seguinus & Henriquetis. Sed praeter ipsos supradictos quos Menologium tanquam Sanctos celebrat, de quorum quidem sanctitate seu pietate ambigere non Iu

12쪽

AD LECTOREM.

cet, sunt qui nullo modo fiere Cistercienses, ut Galterus Pontisarae Abbas. Nullus enim ignorat Pontis araeandrium sub Instituto Benedictino militare. Atque ita idem possumus referre de Bonavallensi Abbate ; etsi enim Bonavallis Viennensis sit Cisterciensis Instituti, non tamen Carnotem sis Bonavallis, ubi Arnoldus extitit Abbas. Nec etiam inse rendus fuit cidem Menianio Gaufidus Carnotensis Episeopus, nec Guidelmus Catalaunensis, nec Guillelmus Antilliodo rensis seu Parisiensis. Hi enim omnes nunquam vestem CD sterciensem suscepere. Imo vero ibi nominati sunt qui non selum non fuere Cistercienses , sed qui nunquam extit

runt in rerum natura, ut Bucardus quem vocat Henriqueus

Abbatem Caroliloci & Archiepiseopum Bituricensem. In serie enim Archipra illum Bituricensium & Abbatum Caroliloci nullus reperitur ejusdem nominis. Ignoscet itaque Henriqueus , si veritatis amator scripta ejus nimis rigide distusserim ; nec enim inimicum facere intendo, quem aliunde omni laude dignissimum praedico, quod primus ex ordine res Ordinis indagaverit, amplamque. dicendi materiam posteris subministrarit. Quod alios . vero Sanctos seu Beatos huic opusculo inseruerim, de quibus nondum ulla extitit memoria apud authores, pcrspicuum est ; cum nullus adhuc cgerit de Bernardo Igniaci Abbate, sicuti nec de Clara Dominae nostrae juxta Romorentinum in Solonio, nec de Ida Argensolii Abbatissa, nec de Amulpho Frigidimontis Eremita, nec de Iuliana Perusiana Priorissa in Italia & Monasterio sui nominis, &de pluribus aliis quos pius Lector advertet si praesens opus

revolvat. Faxit autem Deus Optimus Maximus, ut prudens Lector quidpiam saluti propriae convcniens in hoc

opere colligat, nec tam attente in clegantem orationis

13쪽

PRT FATIO AD LECTOREM

stilum perpendat, quam Sanctorum virorum aetiis & mores. Caeterum sciat Lector , nos ibi nullos ascripsisse viros ut Sanctos seu Beatos , quin prius constet vel de eorum miraculis, vel de corporum eorumdem elevatione , seu de illustribus operibus ex multorum fide dignorum relatatione , ut in ore duorum vel trium testium stra omne verbum.

APPROBATIO DOCTORUM.

NO S infrascripti sacra: Eacultatis Parisiensis Doctores , te

stamur legisse librum qui inscribitur , Series Sanc forum, Aeatorum ae Idustrium Viromm ordinis Cisteretensis, Authore R. P. DOMINO CLAvDio CH ALEM OT eiusdem Facultatis Doctore , ac Monasterii Beatae MARia: de Columba strictioris Observantiae ejusdem ordinis Abbate: quem orthodoxum & juxta probatos mores offendimus. Quamobrem dignus est nostro judi cio qui publicae utilitati & praeso mandetur. Datum Parisiis die 11. Octobris anno Domini millesimo sexcentesimo sexagesimo quinto. F. IOANNIs LE CONTE Monasterii de Charitate Abbas. F. Ni COLAvs LOVVET.

SERIES

14쪽

SERIES SANCTORUM

AC ILLUSTRIUM VI RUM

ORDINIS CISTER CIENSIS.

CALENDIS IANUARII.

Primo Ianuarii.

I s T E R c ii in Burgundia obdormitio Beati TibulaeCistereti. B E R N A R D i Abbatis hujus loci x Ii. qui a e h.h teneris annis in Ordine pie educatus, successu temporis ob praeclarum vitae meritum dc oris ...insgnes animi dotes primum Fonteneto in AEduis praefectus est Abbas εἰ ac paulo post per ordinem , vitae sanctimonia notus, Petro Cister-cii Archimandrita in Attrebatensium Episcopum sublimato, in Cisterciensem Abbatem electus est, anno reparatae salutis millesimo centesimo octogesimo tertio, non sine omnium applausu, quod in totius sanctitatis exemplum jam Cunctis praerui siet; sicq ; tanquam vir tanctus habitus,nonnisi faustum regimen toti ordini exhibuit: Nec enim ejus virtus in solis Galliae nostrae partibus praefulsit, sed& in remotioribus Ecclesiae Provinciis & Regnis, & praecipue in Italicis dum Ioachimi de Curatio Abbatis errorum cursum auissori-

tate doctrina per Adamum Persigniae Abbatem Romam

15쪽

transmissium, apud Summum Pontificem compescuit, peni tusque forsan eorum semina extinxisset, si diutius vivens ad plures annos regimen protraxisset : sed in brevi consum in tus, de post sex menses aut circiter cum omnium suorum ince- rore extinctus, explevit tempora multa, & innocentissimam exhalavit animam, multorum meritorum copia cumulatus, anno restitutae salutis millesimo centesimo octogesimo quarto, juxta Romanae Ecclesiae computum, quod ab antiquo suos annos a Ianuarii mense connumerat. Iure autem post

obitum apud Cistercium cum sanctis suis Praedecessoribus, Alberico, Stephano de aliis melioris notae Abbatibus,in majori claustro sub honorifica testudine intra murum sepultus, merito interViros Illustres Ordinis numeratur; tum ex antiqua Cisterci 'litione de ejusdem Bernardi sanctitatis opinione, tum a jusdem corporis effossione & e priori tumulo in alium decentiorem ac insigniorem elevatione ; tum deniquE ex variis tam Divione in Sequanicis partibus, quam Matriti in Hispanicis editis Calendariis, in quibus idem Ber-

nardus tanquam caeterorum omnium piorum Abbatum Coriphaeus de Antesignanus reponitur.

Clitonleon μι Eodem die Villarii in Brabantia, memoria pii patris Vl-rici Abbatis , qxii ob praeclara virtutis indicia, ex Valcellen, Ensi, i Viri si Coenobio , ubi Ordinis habitum susceperat, assumptus insinquit Villariensem Abbatem, sancte de pie ibidem praefuit, vix potens in operet & siermone , qui cum per plures annos suae -- ῶ -- ta virtutis exemplis plurimos discipulos informasset , tandem Γ-- i. p tate grandaevus & corporis austeritate fractus cessit, Lia Abba, Vileeiteri. que relicta ad pios Rachelis amplexus transiit, Ualcellenses

s ad Loraringiae enim unde exierat repetens, ibidem in arrepto virtutis iti-haee habet. faue. nere perseveravit, & ad superos multa cum pietatis opimo--- Monachum ne pia morte animam transimisit, ascriptus post mortem inter

Viros ordinis sanctitate Illustres, de in Menologio Henri-

.. -ρο- An-- quei ad hanc diem Ianuarii annotatus. η m Apud Leodienses, commemoratio Ioannis Prioris Co

ia . s neliensis viri Illustris , qui suscepto ordinis habitu, in disci-

raso crucifι-- plina regulari instructus ac Sacerdotii gradum adeptus , ob's e , tori, gh nuri pietatem dc prudentiam, ad Sanctimoniales Cornea alisia Modiensi, lienses quae noviter ordini Cisterciensi aDciatae fuerant,

16쪽

est directus, ut ibidem iisdem praeesset tanquam Prior 5: a consessionibus existeret, ac earum multis , sed praesertim pientissimae Virgini Iulianae pluribus Caeli coruscationibus illustri profuit, cujus sincera dilectio, qua Ioannem ipsum

eadem prosequebatur, illius virtutis indicium non minimum fuit, de cujus quidem Virginis suasu , ipse vir insignis onficium quoddam in honorem augustissimi Sacramenti composuit, omnium postea Theologorum calculo receptum; cumque plura probra cum ipsis Virginibus a Leodiensibus pro justitia & Christo pertulisset, & cum Iuliana dc aliis e Monasterio pulsus fuistet, reliquo vitae suae cursu in multa sanctitate vixit, visitatisque suis paul6 ante mortem & auditis illarum confessionibus, Iuliana ejus obitum illis indicante , feliciter expiravit , ascriptus post mortem in Ordinis Calendariis inter Beatos, & recenter in Menologio Henriquci ad primam Ianuarii. In Gallecia commemoratio pii Patris Petri Abbatis de Armentera , qui ibidem aliis praefectus, innocentissimam vitam duxit, erectaque Basilica in honorem Deiparae Virginis , quam singulari cultu prosequebatur, diem extremum clausit in senectute bona, ascriptus in Menologio ad hanc

diem.

QVART O NONAS IANUARII. Secundo Ianuarii.

IN Saxonia & Coenobio Beatae Mariae de Luna deposi

tio Beati Alardi Monachi, qui a juventute militiae saecularis cingulum assumens, armis insignis Sc strenuus extitit; curarum tame fuculi pertaesus,mundo valedixit, ac sacratiori Christi militiae jam vir factus nomen dedit, Zc in supradicto Monasterio vitam Monasticam professus, in sancta&pura vitae conversatione indefessis virtutis studio persevera vit. Non minus autem patientia quam humilitate 5c animi demissione existens insignis, diuturnum dc gravem morbum tanta cum animi serenitate dc tranquillitate est perpessus, ut

Mileus in se

pitutione festi S.

Franciscus vivarius in Ut siancta

Caesarius δει. o. cap. v. ubi eius

gesta describit.

17쪽

facilδ omnium animos in sui admirationem attraxerit: verames enim ex ejus corpore ob vulnerum & carnis putredinem continuo scaturientes, etsi aliis astantibus faetorem insolitum & perpetuum emitterent, illi tamen quasi in delitias &in suavem odorem erant , Nec enim Christi Domini Passionis immemor existebat, sicque post multos perpessos dolores& cruciatus, hora mortis suae per Oraculum ci revelata de aliis ab ipso praenuntiata, inter Christi Domini SI Coelicolarum aliorum piae animae occurrentium brachia, ut ex variis revelationi Dus de coelo habitis suspicari licuit purissimam suam animam omni jam peccati labe de rubigine depurgatam , exhalavit ; corpus vero ejus non amplius foetorem exhibens, sed suavissimos odores emittens , astantium naribus animae beatitudinis indicia praebuit, quod in causa fuit ut jure Atardus Calendario olim Divione excuso jussu Abbatis Cistercii hac die ascriptus fueriti nec Caesarius Hei-sterbacensis Ordinis Historiographus eundem omisit, dum libro r. suorum dialogorum dc cap. 19. acta ipsius pluribus verbis describit , unde nullus de illius sanctitate venit' bigendi locus.

TERTIO N ONAS I AN VARII. Tertio Ianuarii.

BVrdigalae in Vasconia depositio pii Patris Gaudes ridi a

sancto Mauro Fulliensis Congregationis ascetae , quinatione Gallus dc in Coenobio Fulliensi ordinis Cisterciensis de Ripensis Dioecesis sub ipsis primis annis rigidissimi Instituti Fulliensis de Reverendi Patris Ioannis Barerii hujus loci Abbatis ex Commendatario Regularis , disciplina dc magisterio Monachus factus, ita in seipsum extitit severus austeritatis amator , ut corpus suum , etsi tenerum , saepe saepius duris verberibus dilacerans , ipsa flagella usque ad

sanguinis effusionem protraheret. Nec minus in Deum extitit pius, cum ad aram sacrificaturus nunquam accede-Gx, quin prius Christi Domini probra, tormenta dc cru-

18쪽

IANUARII. s

ciatus per integrae horae intervallum & ana plius attentae mente revolvisset, totusque in lachrymas effusus, pium illud Sacrificium Missae libabat : 2Egrotos quoque & moribundos mira cum charitate juvans, illis aeternae vitae sitim altius quam posset suis monitis imPrimebat. Cursum autem vitae suae perficiens , austeritate fractus animam Creatori reddidit ipsa tertia Ianuarii die, anno a reparata salute mil- Iesimo sexcentesitho undecimo , ac post mortem praecipuo ruin suorum actuum Scribam & Praeconem habuit Carolum a sancta Maria his temporibus Parisiensis Coenobii ejusdem Congregationis Fulliensis in fruburbiis sancti Honorati Praepositum.

In Gallia Hostradus Abbas vir mirandae virtutis & variis E Caelo coruscationibus illustratus, qui per vitae suae decuta sum cujusvis sanctitatis exempla praebuit: cumque suum gregem sibi commissum opere & verbo pavisset, ad caelestes nuptias invitatus familiari visione quievit in pace. Eiusque nomen scriptum reperitur in ordinis Dipticis seu Tabulis. Namurci in Belgio venerabilis Soror OZilia, quae facta Monialis a juvenilibus annis, in Coenobio de Monte-Cornelio apud Leodienses cum magna vitae probitate degit sub Beata Iuliana hujus loci Priorissa, cum qua multas perpessa est aerumnas pro justitia; pulsaque ab impiis&ejectae Coenobio, pluribus annis facta est exul, tum Namurci, tum Salsiniae, ubi tandem mortua, sepulturam accepit, ascripta inter ordinis Beatas ad hanc diem.

PRIDIE IDUS IANUARII.

uarto Ianuarii.

Compluti in Hispania obiit piae naemoriae venerabilis Pater Guillelmus Valchaeus in Hiberniae partibus olim Midensis Episcopus, qui ab Ephebe sub Cisterciensium Moa

nachorum Instituto instructus de educatus , ac piis operibus informatus, post debitam vitae probationem ac solennem votorum emissionem , ad Midensis civitatis Episcopaleni

Bernardus de

Montalbus in

rum mortem Sa

Martvtiale Hibernicum. Fasciculus Sanctorum Ordinis, lib. a. dist. Η.

19쪽

calendarium Sanctorum Bel, tii hae die. Arnoldus de

M CALENDIS

Sedem Clericorum suffragio&authoritate Apostolica promoveri meruit: In qua quidem dignitate, magna cum animi constantia fidei orthodoxae adhaerens, haereticis & Novatoribus pullulantibus fortiter restitit, fidelibusque sincerae vitae exemplum praebuit. Factus autem successu temporis haereticis insensus, & hac de causa ipsis in odium habitus, perversis eorundem suasionibus & justu nefandae Anglorum Reginae Elizabethae , & pessimae eorundem Novatorum

Coriphaeae captus est, ac in tetrum d obscurum carcerem crudeliter detrusus, ubi per tredecim annos duris vinculis mancipatus, plura vitae incommoda patienter tulit, ac tandem. pro justa religionis defensione seu justitia Christiana,

publica sententia damnatus est. Porro in exilium actus ac in Hispaniam relegatus, ibidem viribus corporis deficientibus , ob praecedentes aerumnas & contractum ex carcere

morbum perpetuo languidus, paulatim est consumptus, ac tandem mortuus in Collegio nostro Complutensi: Ubicum magna charitate a Nostris susceptus fuerat, jure post mortem Martyr existimatus ac tandem Sanctus habitus, utpotEVir in quo nullum per totius vitae decursum lethale scelus seu crimen Petrus de Lorca vir illustris squi ultimam dc generalem ejusdem delictorum exomologesim excepit in in morte

deprehendit, sicut ipse postea pluribus fassus est. Corpus

autem tanti Praesulis Compluti in Ecclesia supradicti Collegii est tumulatum . anno ab incarnato Verbo quingentesimo septuagesimo septimo supra millesimum hac quarta Ianuarii die. In BeIgio & Coenobio Vallis Rosarum obitus piae matris Eligabetnae ibidem Sanctimonialis , quae ab humilitate seu

animi demissione & patientia celebris, scommata ac dicteria multa cum animi lenitate mentisque tranquillitate pro Christo sponso pertulit. Vilibus vero exercitiis dedita, pro majori saeculi contemptu, noctu Sororum Conversarum munia obibat: domusque supellectilia ac vasa mundans, per diem choro astricta , Divinis officiis continuo intererat , assiduae etiam meditationi rerum caelestium insistens, plura a Christo gratiarum charismata consequuta est : sicque bonorum operum lampade perornata, quasi prudens virgo oc

20쪽

I AN VARI I.

gratiae oleo repleta, sponso caelesti occurrere meruit, felici morte consummata & agnum caelestem quocumque iturum sequutura. Post mortem autem ejus Sanctimonialibus ad tumulum de more ordinis psallentibus, Angelorum voces suavi modulamine resonantes audidi sunt in signum gloriae& beatitudinis ejusdem virginis , quae quidem mors hac die quarta Ianuarii notata apud Arnoldum de Raisse Duace- num in auctuario ad Molanum evenisse creditur, anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo. In Lusitania Coenobio sancti Ioannis de Tarouca obitus Cisinandi Monachi, qui ab adolescentia contemptis saeculi delitiis, sanctae religioni nomen dedit apud Claramvallem in Galliis , emissisque votis , tantae sanctimoniae odorem sparsit inter sancti Bernardi discipulos, ut pro merito virtutis Oilectus ab ipso, ab eodem postea transmissus fuerit in exteras regiones , vineam Cisterciensem propagandi gratist. Quod quidem ita feliciter successit, ut caelesti oraculo per visionem edoctus, permagnificum Coenobium sancto Ioan ni Baptistae sacrum cum aliis sociis extruxerit in Portu gal lia ; cumque pluribus annis multis virtutibus effulsisset, ad

aeterna tabernacula aspirans, corporis tabernaculum posuit, piaque morte finiit sanctis operibus clarus. Post mortem vero inter ordinis Viros Illustres annumeratus, memoratus est inter illos a Britto authore Lusitano in Chronicis Ordinis, & ab Henriqueo Hispano ad quartam Ianuarii in Menologio.

NON Is I AN VARII. Ouinto Ianuarii.

N Anglia&Coenobio Ri allis sanctus Adredus Abbas, 1 qui nobili prosapia natus, a juvenilibus annis Regis Scororum Davicis Curiam frequentavit, literisque humanioribus, Philosophicis & Theologicis imbutus, pluribus extitit gratus, sed eraesertim Regi, successii temporis curarum saeculi pertaesus, ex Aulico Monachus in Rievalle factus est:

tit testsi celebrari. Missale vetus o dinis in Catin o

SEARCH

MENU NAVIGATION