장음표시 사용
61쪽
ω Calendarium S S. Ordinis. Seguinus.
8 CALENDI sthae, uia post quosdam menses beatitudinis suae indicia quae
dam dedit cuidam Sanctimoniali, supplicationem solennem cum sororibus die palmarum, ut moris est, per claustrum celebranti; ascriptus fuit Carolus inter ordinis Beatos in Calendario ipsa cie vigesima octava Ianuarii. In Germania dedicatio basticae Beatae Mariae Hecte bacensis olim facta de celebrata a Reverendissimo Antistite Revallensi Vulgelino ad annum Domini millesimum duce tesimum vigesimum septimum. In Coenobio Claraevallens Beatus Boso Monachus genere nobilis & vir emeritae virtutis, qui diu in claustro edi catus sub Sancti Patris Bernardi disciplina, tanquam pacis filius ab omnibus est habitus, tum ob insolitam animi ma suetudinem qua praeditus erat, tum quod pacem ipsam in se & inter fratres suo exemplo suisque monitis foverit perpetuo. Ad senium autem perductus ita severus in proprium corpus, etsi pro aetate debilitatum, extitit, ut idem variis ac laboriosis exercitiis castigare non cessaverit , moriensque post plura sanctitatis opera tanta gloria clarus vultu illustrato paruit in morte & post mortem , ut astantes eius animam sanctis associandam & associatam esse facile suspicati fuerint, memoratusque Boso inter Monachos ordinis illustres apud plures authores & praecipue apud Henriaqueum ad hanc diem, imo dc in Exordio Cisterciensi lib. 3.
Item Villarii in Brabantia Beatus Rembertus ex illustrifamilia natus, qui calcato mundi schemate, humilem Conversorum habitum ibidem in Villariensi Coenobio suscepit, ubi vilibus exercitiis totus deditus, summam animi humilitatem est consequutus , in cujus virtutis caeterarumque aliarum compensationem, gloria aeterna ei est demonstrata in morte, & post obitum collata. Porro factus in vita specialis Dei parae virginis cultor, eandem habuit in morte propitiam: annotatus inter Sanctos Villarii ad praecedentem Ianuarii diem apud Henriqueum.
62쪽
QUARTO CALENDAS FEBRUARII. Vigesimo nono Ianuarii.
IN Lusitania institutio ordinis militaris sancti Iuliam de Perro sub legibus & ritibus Cisterciensibus, facta anno reparatae salutis millesimo centesimo quinquagesimo sexto ad repellendos e finibus regnorum Christianorum hostes , qui quidem ordo postea cie Alcantara nominatus Antides vri est, ab oppido hujus nominis iisdem militibus sancti Iulia Ordinis ni in regno Castellae concesso. Milites autem cucullam U-bam cum rubra fascia & cruce viridi gerentes, eandem postea cucullam in scapuIare album commutarunt, de Consensu forsan summi Pontificis , anno salutis millesimo quadringentesimo undecimo. In Salsinia B. Himmana Abbatissa, quae sanguinis splen- saerarium N dore illustris vitam Monasticam cum velo est amplexata, IR ς -
pr fectaque post probatam vitam ejusdem loci Abbatin is 2 iri 1a , suavem sui nominis fragrantiam diffudit , dc fervens in Sanctorum reliquias facta , pluribus corporibus sanctarum Virginum Coloniensium propriam decoravit Ecclesiam , sicut & alias vicinas Conradi Fratris Archie piscopi Coloniensis liberalitate. Sed clim quibusdam saecularibus viri, de liberioris vitae facta fuisset infensa , quod per Namurcensem Comitissam ex urbe infames homines exapulisset, e proprio Coenobio inhumaniter ejecta est simul cum Beata Iuliana Corneliensi &suis Monialibus quas succeperat, ac postea translata & assumpta in Flinensem Abbatissam, ubi pie creditur vixisse dc obiisse, meritoque hae die ascripta reperitur in Menologio.
63쪽
1 o TERTIO CALENDAS FEBRUARII.
BV steriae in Andegavensi territorio & Dioecesi inveniatio miraculosa cujusdem particulae sanctae Crucis in qna Christus Dominus pro mundi salute pependit de sanguinem pretiosum fudit , Cum enim ibidem illa sacra portio religiose ab antiquis temporibus asservaretur indecenti incca , a praedonibus & nefariis hominibus impi E M sacrilega manu est furto sublata propter aurum & gemmas. Sed cum diu remansissent in stlvis Abbatiae coni, guis, nec possent latrones ex illis evadere circumquaquentes manu Dei ubique ultrice , coacti sunt fac ras illas Euias deponere sub Iunipero & ibi relinquere sacrum lignum, repertum postea a Monachis 1nter hyemis frigora , non sine omnium admiratione & gaudio in Ecclesiam relatum, ubi adhuc a fidelibus magna veneratione colitur. In Belgio Beatus AEgidius Monachus seu Anachoreta de Bodelo dictus , qui a juventute solitudinis amator factus desertum petiit, ibique soli Deo vacans ad suum exemplum multos excitavit, aggregatisque hac de re quamplurimis discipulis, Coenobio sui nominis de Bodelo initium dedit & iisdem sanctissimas leges dedit, ac postea pia morte finiit nondum ibidem suscepto Instituto Cisterciensi ipse tamen . Egidius manet inter Viros illustres ascriptus, scut & inter ordinis Belgii Boatos in Menologio ad hanc
64쪽
I AN VARI LPRIDIE CALENDAS FEBRUARII.
IN Picardia apud Ambianos in Coenobio Monialium Beatae Mariae de Paracleto Ordinis Cisterciensis & fi liationis Cistercii, festivitas sanctae Vlphae Virginis ibidem
reclusae longE ante Monasterii fundationem, quae genere nobili orta non longe a Peronensi civitate, ab infantia Deum coluit , facta vero grandior saeculum mundique de- Iitias sprevit, & insciis parentibus relicto proprio solo, in ipsum locum de Paracleto postea nominatum incognita secessit, ubi soli Deo vivens, anachoreticam vitam amplexa est. V isitata autem a sancto Domitio Canonico Ambianensi per oraculum coeleste edocto, &postea ab codem nutrita, eundem per noctes in Ecclesiam se civitatem pergentem sequebatur ut cum ipso vigiliis interesset retro chorum , factaque oratione quam pluribus horis continuabat, cum eodem Domitio aci solitudinem revertebatur, ubi ost Iongam virtutis probationem plures habuit discipua aS , quas in urbem ducens , novum eis curavit construi Coenobium & easdem sanctis informavit religionis pietatis Institutis. Reversa tandem Iterum in decertum pristinum , ibidem pie & sancte vivere persistit usque ad mortem, obiitque in senectute bona postquam sanctum Domi lium suum spiritalem Patrem, dum viveret, sepelisset, ac plura praeclara opera egisset. Sepulta autem fuit intra cellam, e qua postea simul cum sacro Domitii cadavere , ejus corpus in Ecclesiam Cathedralem Ambianensem delatum est, ubi adhuc quiescit juxta S. Domitii reliquias, quibuscdam ossibus ejusdem Sanctae exceptis , quae in Paracleto reservata & retenta sunt, ubi etiam manu scripta vita tamiae Virginis legitur, & festivitas illius tanquam loci Patronae colitur δc celebratur. In Hispania commemoratio Beatae Matris Mariae a Marre Dei quae suscepto habitu Cisterciensi in Coenobio bea-
65쪽
tae Mariae Magdelenae in urbe Iepensi paul6 post servem
tiori zelo religionis exardescens, novam erexit familiam ,& e priori Coenobio egressa, novum Coenobium construxit sub Conceptionis Beatae Mariae nomine & auspiciis in
oppido de Pinto , associatis sibi quibusdam Monialibus eiusdem zeli quibus praefecta est , quas quidem cum pie re
sancte rexisset, felici morte quievit, ejusque corpus diu in primo suo Iepensi Monasterio conservatum a putredine. illaesum incorruptum non sine magno miraculo permansit , annotataque est ipsa Menologio Cisterciensi ad hanc diem. In Brabantia Beatus Petrus in Villariens Conversus rigidissimus sui corporis castigator & Sanctorum ordinis s aulus aemulator, qui post varios sanctitatis & magnae vi tutis actus , desiderio videndi Christum aestuans , obdormivit in Domino, & jure diem habuit in Menologio Cia sterciensi trigesima prima Ianuarii
66쪽
LETH AE apud Armoricos depositio sancti Ioannis cognominati de Craticula Episcopi, qui primo factus sancti Patris Bernardi apud ClaramvaIlem discipulus & post tyrocinium religionis expletum professus , plura sanctitatis specimina confratribus Praebuit : postea vero exigentibus meritis Britanniam a sancto Patre transmissus, in Begariensi Coenobio praefectus est , quo fundato dc religionis disciplinis suia ficienter ad ritus ordinis informato, ad alterius novi Coenobii Bus i dicti regimen est deputatus. Verum transactis quibusdam annis, amator solitudinis & pertaesus curarum Liae, castis Rachelis amplexibus frui peroptabat , sed vix egressus in eremum a sancto Patre Bernardo longa epusiola est revocatus pro spirituali aliorum utilitate & sibi commissorum Monachorum exemplo ; At cum ubique suae sanctitatis fama divulgaretur, ex ordine raptus est Mad Episcopatum Alethensem communi Clericorum suD
67쪽
fragio est electus, In qua quidem dignitate sic excelluit
sanctitate, ut pro majori animarum lucro de consensu sui mi Pontificis suam Episcopalem sedem apud Mactovium
transtulerit, non tamen sine labore: vexatus enim a fratri
bus Majoris-Monasterii in Turonia, ad quos prius spectabat Ecclesia Mactoviensis, ad plura tribunalia ab iisdem tractus est, sed praesertim asi Romanum, ubi allegatis sui juris &dictae transsationis rationibus expositis, tandem lite sopita mansit sedis mutatio quam fecerat. Vertim ut curam Episcopalem a religionis exercitiis non disjungeret, in sua Ecclesia Cathedrali, amotis Canonicis saecularibto Clericos regulares substituit & vitam communem cum iis instituit, pluresque alios quos E sancti Victoris Parisiensi, Monasterio vocaverat per Dioecesim dispersit, constructo illis novo Coenobio, quibus etiam per annum praefuit ; Vexatos vero ipsos a Comite, quem hujus loci Abbas inordi natae suae vitae arguerat, fovit & protexit Ioannes tum per censuras tum per Rescripta Apostolica. Literis autem scriptis ad Eugenium summum Pontificem & olim suum apud Claram vallem confodalem , Canonicos saeculares Ecclesiae sanctae Genoveta Parisiensis per Clericos sancti Victoris reformari curavit. At si plura in Dioecesi ordinis Coenobia construxit, plura alia gitavit & restauravit; ac tandem multatis virtutibus consummatus, migravit e vita in senectute bo na hac prima Februarii die, ejusque corpus multis signis Mira iraculis coruscans, post plures annosa morte E terra sublevatum est & publico cultui expositum intra crates, undEpostea Ioannis ge Craticula nomen datum. Perseverantibus vero signis & prodigiis, actum est Romae de ejus canonizatione, etsi nondum fuerit facta impedientibus quibusdam aliis Ecclesiae negotiis; veruntamen Leo Papa festum celebrari permisit in propria Ecclesia. In Navarra Coenobio Beatae Mariae de Fitero Beatus Raymundus Abbas & Calatravensis militiae celebris primarius Institutor , qui Taragonae in Catalaunia honestis parentibus natus, & a pueritia literis humanioribus imbuendus ab ipsis parentibus traditus mira sui ingenii & futurae virtutis indicia dedit, paulo post corde compunctus, vana mun-
68쪽
di bona deseruit, dc factus Monachus in Monasterio Scalae Dei intra Vasconiam omni disciplina regulari paruit instruachus. Quapropter cum Durando Abbate in novum Moanasterium de Fitero transimissus est, ut ibidem prima Ordi nis fundamenta poneret, tantaque sanctitate claruit, ut ipso Durando Abbate mortuo, eidem substitui meruerit. Factus vero Abbas suo tempore Coenobii temporalia varia Monasterii transsatione de Coenobitarum spiritualia plurium virtutum exemplis promovit; ac tandem ad exteriora regni negotia gerenda vocatus, colleisto copioso fidelium exercitu regia authoritate, ut infideles Saracenos ex orbe
Christiano fugaret re paci Ecclesae consideret, Dei reto
succensus , militibus congregatis animum addidit sermone potens dc adhuc operibus potentior: sicque Calatravae mi
litiae jam per orbem notae initium dedit ex ipsis militibus con fregatis constitutae , quibus leges Cisterciensis Ordinis icabitum tradidit, dc iisdem Priores qui in spiritualibus ZeMagistros qui in temporalibus praeessent, praefecit, ad magnum totius Ecclesiae bonum, dc securitatem dc tranquillitatem. Postquam autem ita strenue pro Dei Ecclesia tam intus suis precibus, quam extra suis monitis dc laboribus de certasset, ac animam suam sanctiS operibus ditasset dc or
naset, gravi morbo affectus, in pago quodam de Ciruelo
nuncupato non longe a Toletana civitate purissimum spiritum exhalavit, anno a reparata salute millesimo eentesimo sexagesimo sexto, ibique sepultus multis claruit miraculis post mortem pluries e terra ejus corpus levatum est, ac tandem in Coenobium novae reformationis Hispaniae de Monte Sion translatum est ad annum millesimum quadringentesimum sexagesimum octavum Sc honorifico tumulo donatum Calatravensis supremi Magistri sunaptibus 8c expensis, postquam non parum de transferendo corpore Beati viri in Calatravam tentasset & laborasset.
I ii Anglia venerabilis mater Ela Comitissa Salisburientass, quae post constructum Coenobium Montalium ordinis Cisterciensis Lacock nominatum, spreto saeculo ibidem vestem Monasticam cum velo suscepit , ubi piam vitam duxit per totum vitae suae cursim, dc tandem felici fine consum-
AnnaIes Angliae. Henriqueet hac die.
69쪽
sumpta, ascripta est MenoIogio Henriquet ad hanc primam Februarii diem.
Albot Martyri iis Oidinia. Thesaurus M in masticae perse
QUARTO NONAS FEBRUARII. Secundo Februarii.
IN suetia commemoratio Sanctorum Martyrum Abbatatis & Monachorum Novae-vallis Monasterii, qui die ipsa Purificationis Beatae Mariae sacra post Missarum solem nia a Cristierno impiissimo Danorum Rege comprehensi , diverso suppliciorum genere in odium fidei Christianae de Orthodoxae assecti sunt, aliis in vicinum fluvium injectis, aliis verb crudeliter enecatis, cumque inter filios Abbas ex aquis enataret, a supervenientibus satellitibus & tortoribus multis ictibus iterum impetitur pluribusque vulneribus confoditur , & effuso pend toto sanguine, adhuc immergitur in fluvium, sicque omnes dc alii cum illo martyrii palma decorati una die martyrum coronam promeruerunt.
In Hispania Ignatius Morerolae Monachus vir magnae virtutis & pietatis, qui postquam muItis annis in regulari observantia & nova reformatione transactis intra claustri latibula soli Deo notus extitisset, factus est omnibus ob vitae probitatem & sanctimoniam in morte notus & habitus ut sanctus, dum miranda supernae vitae secreta quae sibi per spiritum nota fuerant astantibus aperuit, mortuusque sepul-εnrum intra murum Ecclesiae quasi ab Angelis effossum ¶tum habuit, nec mirum si ab Henriqueo & aliis ascriptus fuerit inter ordinis Viros illustres ad hanc Februarii diem.
TERTIO NONAS FEBRUARII. Tertio Februarii.
IN Picardia Galliae Belgicae Provincia & Coenobio Fri. sissimoniis vello vacensis Dioecesis depositio Beati Heli.
70쪽
nandi Monachi, qui honestis parentibus natus non Ionge a Bellovaco & Claromonte humanioribus literis traditur erudiendus; cumque in iis multum profecisset, faecnli vanitati deditus & cum viris liberioris vitae conversatus, factus est publicus histrio, sicque artibus illicitis vacans, totus per abrupta mundi praeceps abiit: postea tamen sapientior factus de corde compunctus qu6d ita male in adolescentia vixissetta salutem propriam neglexisset, oculis animi apertis δίagnita veritate ac fallacia mundi detecta, priorem mutavit
vitam, spretisque vanitatibus & hujus vitae praesentis illecebris, in desertum locum secessit dc inter Frigidimon tenses supradictae regionis Monachos ad habitum ordinis suscipi obnixe postulavit. Susceptus autem, in brevi multis fuit in
exemplum sanctitatis 5c poenitentiae , ex oculis enim ejus quasi continuo lachrimarum crumpente profluvio variis austeritatis instrumentis virgis seu funiculis carnem afflixit,& lectioni vacans sacrae ac laeta mente revolvens solo corpore constitutus in terris quoad animum conversabatur in
caesis, rebus divinis prorsus inhaerens; quod in causa fuit ut plures viri insignes ad supradictum Coenobium accesserint δίcum Helinando Monacho conversari quaesierint; inter quos non mininatis fuit Philippus de Drocis Episcopus Bellovaci eidem omnino familiaris , quem tamen libere Helinandus negligentiae aliquando arguebat, honorisque fucum inuantum in se fuit a se repulerit; mente vero ejus per orationem purgata, purissimam vitam egit, dc scriptis quam plurimis voluminibus simul cum historia ab orbe condito editis, insignes eorundem librorum lectores dc discipulos habuit: inter quos infimus non fuit Guarinus Silvanectensis Antistes eidem etiam familiarissimus, tum ob vitae ejus pio itarem, tum propter animi sagacitatem, sicque Helinandus
hominibus carus, Deo adhuc carior cxtitit. Demtina ex hoc mortali stadio sublatus, immortali vitae donatus est; nec ullus antiquorum authorum est qui de Helinandi sanctitate ambigat dc inter ordinis Beatos non recenseat: annotatus ue est hac die in Calendario ordinis & in antiquo Missali seu veteri Catalogo Sanchorum ordinis Cis erciensis. Erat ipse dum viveret nepos Hallebrandi Archidiaconi