L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

3Temporis aestimationem O usum

dato non differri debere, non elabi, non

T 'ς , mi Lucili: vindica te tibi, &

tempus quod adhuc aut ausesebatur, alit 1urripiebatur, aut excidebat, collige dc seiva. Pei suade tibi sic esse, ut scribo. quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam subducuntur, quaedam e Suunt. Turpis Iima tamen est jactura, quae per negligentiam venit:& si volueris attendere, magna vitae pars elabitur male agentibus, maxima nihil agentibus , tota aliud

agentibus. Quem mihi dabis, qui aliquod pretium tempori ponat qui diem aestimet3 qui intelligat se quotidie mori 3 In hoc enim tali mur, quod mo tem prospicimus: magna pars ejus jam praeteriit .

quidquid aetatis retro est, mors tenet. Fac ergo, mi Lucili, quod facere te scribis, Omnes horas complectere: sic fiet, ut minus ex crastino pendeas, si hodierno manum injeceris. Dum differtur vita, o transcurrit. Omnia, mi Lucili, aliena sunt: tem-- pus tantum nostrum est. In hujus res unius sugacis ac lubricae post onem natura nos misit, ex ι 2 qua

5쪽

L. ANNAEI SE NEC AEaos expellit quicumque vult. Sed tanta stultitia mortali viri est, ut quae minima e . vilissima ν sunt, certe reparabilia , imputari sibi, cum impe- travere, patiantur: nemo se judicet quidquam debere, qui tempus accepit. cum interim hoc unum

N ell, quod ne gratus quidem poteth reddere. Inter- . rogabis Hrtasse, quid ego faciam, qui tibi illa praecipio 3 patebor ingenue: quod apud luxuriosum, sed diligentem, evenit, ratio mihi constat impenci se. Non possum dicere, me nihil perdere: sed quidi Perdam, ecquare, & quemadmodum , dicam :

caussas paupertatis meae reddam. Sic evenit mihi, - quod plerisque non suo vitio ad inopiam redactis: . . Omnes ignoicunt, nemo succurrit. Quid ergo est 3 non puto pauperem, cui quantulumcumque supereth, sat est. Tu tamen malo serves tua, bono tempore uti incipias. Nam , ut visum est majoribus nostris: Sera parsimonia in fundo est. Non enim tantum minimum in imo, sed pellimum re

manet.

Ε P I s G II. corporis quietem approbat,sed O animἱ in una aliqua re aut studio. Damnat curiosulor, qui per varios auctores Oscripta discurruntepauea bo straque potius legere, O iis immorari suadet. Excerpendum semper aliquid, ct animo inserendum : a suo exemplo , qui sensum tunc Epicuri egregium, de Paupertate.

EX his quae mihi scribis , dc ex his quae audio,

bonam spem de te concipio. non discurris, nec locorum mutationibus inquietatis. AEgri animi ista jactatio est. Primum argumentum compositae mentis existimo, posse consulere, & secum m. - rari. Illud autem vide, ne illa lectio multorum. Quorum, & omnis generis voluminum, habeat aliquid Diqilia ν Goos e

6쪽

Ε P I s Υ o L s- aliquid vagum & instabile. Certis ingeniis Immorari re innutriri oportet, si velis aliquid trahere, quod in animo fideliter sedeat. Nusquam eii, qui ubique est. In peregrinatione vitam agentibus hoc . evenit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias. Idem accidat necesse est iis qui nullius se in- onio familiariter applicant, sed omnia cursim dc . Properantes transmittunt. Non prodest cibus, nec corpori accedit, qui statim sumptus emittitur. Nihil aeque sanitatem impedit,quam remediorum

crebra mutatio. Non venit vulnus ad cicatricem, -- in quo crebro medicamenta tentantur. Non convalescit planta quae saepe transfertur. nihil tam utile est, quod in transitu prosit. Distrahit animum ii brorum multirudo. Itaque cum legere non pol sis quantum habueris, sat est habere quantum legas. Sed modo, inquis, hunc librum evolvere volo, modo illum. Fastidientis stomachi est multa de- gustare: quae ubi varia sunt dc diversa, inquinant. non alunt. Probatos itaque semper lege: oc si

quando ad alios divertere libuerit, ad priores redi. liquid quotidie adversus paupertatem, aliquid

adversus mortem auxilii compara, nec minus adversus ceteras pestes. Et cum multa percurreris ,

unum excerpe, quod ilics die concoquas. Hoc ipse quoque facio: ex pluribus quae lego, aliquid apprehendo. Hodiernum hoc est , quod apud Epicurum nactus sum. soleo enim & in aliena castia transire, non tanquam transfuga,sed tanquam ex--ploratori Honesta, inquit, res est, laeta pauperias. Illa vero non est paupertas, si laeta est. Cui enim cum paupertate bene convenit,dives est. Non qui

parum habet, sed qui plus ciapit, pauper est. Quid

enim refert, quantum illi in arca, quanrum inhorreis jaceat, quanrum pascat, aut foenered, si alieno imminet, si non acquisita, sed acquirenda 3 3 --

7쪽

computat Quis sit divitiarum modus, quaeris γPrimus, habere quod necesse est, proximus, quod

sat est. E P I s T. III. Male se temeresse Amisos diei, qui re non sunt. Siquutalis: omnia illisendum, O communi candum esse, tanquam alterv nobu. Timidi se subducti arguuntum; sed O ereduli nimis, atque

aperti. Medium optimum.

T Pistolas ad me perferendas tradidisti, ut scri-

bis,amico tuo. Deinde admones me, ne omnia cum eo ad te pertinentia communicem, quia nec

soleas ipse quidem hoc iacere. Ita eadem epistola illum 5c dixisti amicum, dc negasti. Itaque sic priore illo verbo quasi publico usus es, & sic illum amicum vocasti, quomodo omnes candid tos , bonos viros dicimus: quomodo obvios, si nomen non succurrit, dominos salutamus. Hoc abierit. Sed si aliquem amicum existimas, cui non tantumdem credis quantum tibi, vehementer erras, & non alis nosti vim verae amicitiata Tu vero omnia cum amico delibera,sed de ipso prius. Post amicitiam credendum est, ante amicitiam judicandum. Isti vero praepostere ossicia permiscent, qui contra praecepta Theophrasti, cum amaverint, judicant: dc non amant, cum judicaverint. Diu cogita, an tibi in amicitiam aliquis recipiendus sit: cum placuerit fieri, toto illum pectore admitte: tam audacter cum illo loquere, quam tecum. Tu quidem ita vive, ut nihil committas, nisi quod committere etiam iniimico possis: sed quia interveniunt quaedam, quae consuetudo fecit arcana , cum amico omnes curas, Omnes cogitati

. -nes tuas misce. Fidelem si putaveris, facies. Nam

multi sillere docuerunt, diun timent falli: & aliis

Peccan

8쪽

peccandi suspicando fecerunt. Quid est eigo, quare

ulla verba coram amico retraham quid est,quare me coram illa non putem solum Quidam qxu tantum amicis committenda sunt, obviis narrant, e M in quaslibet aures, quidquid illos urit, exonerant: quidam rursus etiam carissimorum conscientiam reformidant, &, si possent, ne sibi quidem

credituri, interius premunt omne secretum. Neutriri ficiendum est. utrumque enim vitium est,

& omnibus credere, Bc nulli: sed alterum honestius dixerim vitium, alterum tutius. Sic utrosque λreprehendas, & eos qui semper inquieti sunt, eos qui semper quiescunt. Nam illa tumultu ga dens, non est industila, sed exagitatae mentis concursatio: dc haec non est quies, quae motum Omnem molestiam iudicat, sed disiblutio & languor. taque hoc quod apud Pomponium legi, animo tuo mandabitur. Sidam adeo in latebras res gerunt , ut putent in turbido esse quidquid in luce est. Inter se ista miscenda sunt, Zc quiescenti age dum, dc Menti quiescendum est. Cum rerum n

mra delibera. illa dicet tibi, se dc diem fecisse de

noctem. E P I a T. IV.

Hortatur ad perseverandiam in Philosophiae a qua

in serium e gravem, ae vere virum transseribatur. Ceteros, pueros esse: timere non timenda. ut Mortem inprimis. .Atqui hanc Anem malorum Use, impetu aut desteratione multos contempsisse. cur non rationet Vitam ergo non ama dam, em cottidie cogitandum, quam ex variis levomque ea is mors veniat. blema dein ex

Epicuro, de veris Diυitiis. PErsevera ut coepisti, & quantum potes prope-- Ia: quo diutius isti emendato inimo & com-

9쪽

s L. ANNAEI SENECAE posito possis. Frueris quidem etiam dum emendas etiam dum componis: alia tamen illa voIupta est, quae percipitur ex contemplatione mentis atomni labe purae & splendidae. Tenes utique memoria, quantum senseris gaudium, cum praetexta

posita, sumpsisti virilem togam, & in forum deductus es: majus exspecta, cum puerilem animum ' deposueris, bc te in viros philosophia transscripse-- iit. Adhuc enim non pueritia in nobis, sed, quod est gravius, puerilitas remanet: & hoc quidem peius eli, quod auctoritatem habemus senum, vitia puerorum: nec puerorum tantum , sed infitium. Illi levia, hi falsa sermidant: nos utraque. Profice modo,Wintelliges, quaedam ideo minus timenda, quia multum metus asserunt. Nullum magnum malum, quod extremum et Mors ad , te venit. timenda erat,si tecum esse posset: necesse est, aut non perveniat, aut pertranseat. Dissicile est, inquis, animum perducere ad contemptum animae. Non vides, quam ex frivolii caussis comtemnatur 3 Alius arue amicae sores laqueo pepen-- diti alius se praecipitavit a tecto, ne dominum

macliantem diutius audiret; alius, ne reducereture fuga, ferrum adegit in viscera. Non putas vinutem hoc effectaram, quod essecit nimia semido ulli potest secura vita contingere, qui de producenda nimis cogitat: qui inter magna bona multos consules numerat. Hoc quotidie meditate, ut possis aequo animo vitam relinquere: quam multi 'sic complectuntur 5c tenent, quomodo qui a torrente rapiuntur, spinas & aspera. Plerique inter mortis metum,& vitae tormenta, miseri fluctuant: dc vivere nolunt,& mori nesciunt. Fac itaque tibi

jucundam vitam, omnem pro illa selicitudinem deponendo. Nullum bonum juvat tabentem, nisi ad cujus amissionem praeparatus esh animus. Nul

liet

10쪽

1ius autem rei facilior amissio est, quam quae desiderari amissa non potest. Ergo adversus omnia quae accidere possunt etiam potentissimis , adhortare te ec indura. De Pompeii capite pupillus re spado tulere sententiam: de Crasib crudelis & i solens Pacilius. Caius Caesar jussit Lepidum Decimo tribuno praebere cervicem: . ipse Chaerea: raestitit. Neminem eo rima provexit, ut non tantum illi minaretur, quantum permiserat. Noli huic tranquillitati confidere. momento mare vertitur: eodem die, ubi luserunt navigia, sorbentur. Cogita posse latronem dc hostem admovere jugulo tuo gladium, ut potestas major absit, nemo

non servus habet in te vitae necisque arbitrium..Ita dico, quisquis vitam suam contempsit, tuae dominus est. recognos exemplum eorum, qua domesticis insidiis petierunt,aut aperta vi, aut dolo: dc intelliges, nun pauciores servorum ira cecia

Gisse, quam regum. Uid ad te itaque, quam potens sit quem times, cum id propter quod times. nemo non possit 3 At si forte in manus hostium incideris , victor te duci jubebit, eo nempe quo . duceris. Quid te ipse decipis, & hoc nunc priamum, quod olim patiebaris , intelligis 3 Ita dico,

ex quo natus es, duceris. Haec&hujusmodi vem sanda in animo sunt, si volumus illam ultimam horam placidi expectare: cujus metus omnes alias - inquietas facit. Sed ut epistolae finem imponam,

accipe quod hodierno die mihi placuit. hocroque ex alienis hortulis Onprum est. Magnae

ivitiae sunt, lege naturae composita paupertas. Lex autem illa naturae, scis quos nobis terminos statuit Non esinire, non sitire, non algere. Ut

famem sitimque depellas, non est necesse superbi g. assidere liminibus, nec supercilium grave, & conestumeliotan etiam humanitatem pati: non est ne-

- s cesse

SEARCH

MENU NAVIGATION