Vincentij Guinisij Lucensis e Soc. Iesu Poesis heroica, elegiaca, lyrica, epigrammatica, aucta & recensita item dramatica, nunc primùm in lucem edita

발행: 1637년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

Hic nubes ; ex nube ignes, fulmina. τ Mi L. Fugiamus ; audis 3 vindicem sentis masenum Fuge, fuge, sequere promptus: 5 poena,6 scelusi .Hoc loco falsus miles terrorem simulans fugit, ιt IGNATIVM aιὶ idem inducat: qui periti

bari quidem ac sequi coepit, fusatim ad se

redit ac r ipsit. . I v c N . Resiste : nondum quὰ verebaris , vides: Nee fulminantes pectus in flammas abit. Haec quae tumultum saeua tempestas mouet, Vt video, grauida nube terrorem vehit Rudem malorum. vivimus functi malis: Et quod beatum, vivimus Christo. fuit Timor ille , non est amplius. quidquid tamen Id Perit , unde, nescios at magnum scio.. En fluctuatur animus, & rursum probat Quod improbabat; sperat, addubitat, timet, Assiligit, afflictatur. O reritin vigor, Tu me precantem lucis afflatu praei: x i' Tu mentis aeritin pelle, tu pectus doce.

Hic dum orat IGNATIVS, Centaurorum ortu interuenit, qui saltando perturbare covantur Vorantem, atque diu extra se raptum. ION. Agnosco laruas, cordis o Irsv mci.

Ad nomen I E s V Centauri statim mi ieri desinunt .

342쪽

IGNATIVS ARMA MUTANS . 337

o R. IMP. Decet: Nam bene tuetur publicum Regni bonum. EvR. An puniendos rere qui turbant. HAERE-

Sed habeat aequum poena sirpplich modum.

Quicumque medicas admouent aegro manus, Saepe ad salutem plus quiescendo mouent , Quam vel mouendo. nescit imperium pati Relligio: libertatis in puppi sedet: Nec imperandam laudo i suadendam approbo. Sua quemque conscientia ad cultum vocat. EI R. Si pura, si tranquilla conscientia est sNisi mancipata seruituti cnminum. ἐExperta dudum sentio quantam mei di Partem venenat varia sacrorum fides. t Mutata pietas , urbium immutat statum. RAT. IMP. Idcirco Princeps imperet, qua sit DeuSColendus arte. cultus in Regem cadat. Relligio telum , quo magis nullum valet Ad regimen Orbis : ergo dum Regnis bene est, Vtatur Imperator: at s1 quid nocet ;Dissimulet, aut omittat, ut tempus monet.

343쪽

333 VINCENT II e V IN IS II

AC T V S IV. SCENA VIII.

EvROPA. Asi A. AFRICA. AMERICA. RATIO IMPE RII. HAERESIS. ATHEis MVs. IDOLOLATRIA.

x DoL. D Itu parentum vivite; quid ultra pla-

Tentare fatum colite,quos olim, Deos. AM. Erras; nec aequi praerogaritium vides. Tu sit beatus esse , si felix amas; Censu paterno vive, sed sensu tuo. Eu R. Adestis , o quam temporis voto, & meo. Agite seiores : vera sacrorum Parens Adeunda nobis: ire seruitum decet Magnae Parenti. AS. Perge: p euntem sequar. Vis maior urget, nec repugnandum reor Cano imperanti. AFR. Sentio vocantem Deum. Nec renuo. taedet antecedentis morae ;Et seruitutis modo recusatae pudet. AMER. Matrona facili semper amplexu patet, Iniuriarum oblita , meritorum memor. o M. Adeamus. R. IMP. Agedum: siste properantem gradum, o dissidentum Domina terrarum cohora. Quid temet urgesὶ Ev R. Nempe quos Numen

vocat,

Non decet inertes esse. AMER. Christiadum arbitram Antistitam sequamur, operantem Sacris. ATH. o credula nimis turba, festinat iugum Acci-

344쪽

IG N ATI V s ARMA MUTAN s. ' 33 'Accipere. nullus fronte tam laeta exuit, Quam vos subitis. As. Mite toleranti serunt Iugum videri. HAER. Mite,quod collum grauat IDoL. Leve est grauari colla , sed mentes premit. AFR. Quin potius onere defatigatas leuat. R. IMP. Seruire terrarum Imperatrices, pudet.

E VR. Honesta quoties semitus Regnum parit As. Et sunt quibus seruire sit Regni genus. ID OL. Speret alienum, credo, qui perdit siuum. AFR. Non perdit umquam Regna , qui subdit

AT H. Ne procul aberres: sepe quod Caelo dicas,

Furantur homines: scelera personas amant. R. IMP. Regnum simul verere,dum Numen colis. Η Α Ε R . Ne subeat aliquis latro Regnorum, caue.

IDOL. Quid vos malum: quid urget in priscos

auos Peccare tantum Z iura sacrorum nouis

Antiqua posthabenda ξ quod longum stetit,

Id est probatum. Regna retinentur bene Qua comparantur arte; si muteS, ruunt. Portio Nepotum prima, Relligio Patrum. Hereditatis iure mandari solet Quid sit colendum : perque nascentum manus Transimittit aetas numinum sensiis pios. . Ε v R. Nam facile 1 erpit error. I D O L. Errorem

Tot sensa veterum trita sapientum scholis 3 EvR. Nempe sapientum, fateor, at caelo tenus: Quod inde 1 uperest, mira delirant senes, O ui tot Deorum capita , quot scelerum, canunt. P a IDO L. Cae-

345쪽

I DoL. Caesine solitarium Regem probas EvR. Solum ; sed instar omnium: qui sit licet

In se reductus 3 intime praesenS tamen, A se nec abiens , rebus externis inest.

Quid ille Diuum populus Z IDOL. Vt leuius

ferant Grave pondus orbis. Eu R. Potius ut pondus gra

uent.

Vmun fercndo Numen est mundo satia.

1 DoL. At plura melius. EVR. Αula vix unu capit. ATH. Nec duo, nec unum: neutra pars punctum ferit. Erratis ambo, numen est nomen merum. AS. Extrema calcas, media ne tano is quidem.

AFR. At quis gubernat Orbis utriusq; ambitum ATH. Qui procreauit, casus: aut mundum regit Fortuna, vel se mundus: idcirco teres, Et conglobatus pendet ad nutus suos. AM. Nisi certus adsiit Rector, incertus fluat. ATH. Fluit, fluetque: sit gubernatrix manus Adesset Orbi, rebus humanis status Inesset alius : nemo virtutem premi, Regnare scelera ; nullus attolli malos Felicitate doleat, antigi bonos. Vbi certa libramenta non pendent, abest Moderator opifex. As. Et tamen Caelum tonat; Et fulminando vindices iactat faces In capita detestanda. Rectorem negas HAEREs. Ad est, gubernat,seque contentus regit

Vtrumque mundum . iure consortis vacat. Hic error hominum: nempe mortalem autumant

Vicarium Tonantis, o latet Deus

346쪽

Deus oculos mortalium, sit qui gerat Vicem latentis , inque conspectium cadat: Plus homine quiddam, sed Deo quiddam minus, Vtrique medium somniant, neutri parem, Cui Roma sedes : qui vel in caelum inserat, Si libeat, ingens, nixus e terris, caput: Claudatque recludatque sidereas fores. Istos gigantes terra semideos tulit

Mentita quondam. Fabulae merae ; & tamen Nominibus alijs fabulae antiquae manent. AFR. At corpus orbum capite portentum foret. Nec inseri reguntur expertes Ducis. R. IMP. Nil asitis. umbras inter argutamini. Male singulis lentitur, at cunctis bene .

Aut numen ,aut non numen ,aut Vnu,aut triplex, Aut multiplex; perinde, cum tempus monet.

Relligio Regnis seruit: Imperi j status

Vel Numen est, vel numen in dextra gerit. IDOL. Sunt Dij tamen. R. IMP. Si ratio re gnandi,velit. ATH. Quis velle possit, esse quod nusquam sciat R. IMP. Qui facere nouit. HAEREs. Ecquis

hic Diuum faber ξR. IMP. Regnum, libido,commodum, necessitas. ATH. At timor in Orbem primus inuexit Deos. R. IMP. Retinet eosdem Principum securitas. Ap R. Non ista suadet insitum menti iubar. Natura cultum Numinis cuique imperat. R. IMΡ. Mihi crede,fingit quisque naturam sibi. A M. Distrahitur animus. As. Certa discedunt loco Arbitria. APR. Dubio pectus euentu labat. Ev R. At o sorores agite. meditari decet

347쪽

3 2 FINeENT II GUINIS IIVentura melius : ne quod est actum cito, Si non secundet vota, poeniteat diu. Consilia seliinata successii carent. R. IMP. Nunc sapitis; altu redeat in pectus iuror Praeceps agendi : consulant Regni bonum Decreta risisses, seque maturent in Ora. . ID o L. Adsumus habendis apta consultis cohors. H Α Ε R . Adhibete rebus arbitras magniS. ATH. Iu

Seruire vestris commodis. AH. Nota eli fides..

FALSVs MILES, in Eremicola 'rmam versus. EN qui gerebam militis vultum modo,

Mutatus adsum. ferre personam iuuat Grauiore cultu. ficta maiestas fidem Sceleri impetrabit melius. O sanctum senem lVatem futuri conscium assingam. Sed licui Perdidimus artem. tune caelesti satus Ε stirpeὶ uirtus fracta degenerem arguit. Praeterita nullos scelera prouentus habent. Oblite fraudum: pugna Maurorum, potens

Ad arma prouocare vel truncas manus,

Vix aliquid eluctata , commouit parum Animi quieti sense; sed vicit nihil. Cecidere Mauri: N aiarae Princeps abit:

Extra metum Loyola: me torquet dolor. Tentanda sunt extrema, dum prima excidunt.

Vtamur ipso: quidqu:d est: extra, leue est :Moueatur aliquetd intus. Ignati tuus

348쪽

IGNATIVS ARMA MUTANS . 3 3Te iam lacessit animus. en pugnae caput. Vitae prioris relege trans actos dies: Meditare tecum , certus admissi, scelus; At expiab incertus. in temet iuuat Armare proprium crimen, Sc vitae notas. Tibi te relinquam melius. Vltorem vo o Temet tui rigoris , dc sceleris mei. Perge anime, liceat aggredi quidquid libet. Ex ome fraudem, macninamentum admoue. Qua parte nudum vulneri pectus patet, Intrude ferrum : qua dolet, qua non dolet, Per fanda, per nefanda, seu clam , seu palam, Molire, demolire; dum vincas, bene est.

IGNATIvs. FALSUS EREMICOLA. s. EREM. N praeda prodit e cauernoso specia; L Venator adsi1m. Subde fomentum

metus

Animo flagranti. IGNAT. Stulte , speratum est nimis. Quis me faluti sistat 3 incerta est salus,

At certus error. Vita me torquet nocens.

O vita peior mortet momento breui, Momenta scelerum quanta traxisti miser 3 Quis me mihi praesentat ξ ante oculos gero, Quod credulus post terga mandaram nefas. F. EREM. Ego bonus ille mentium interpres,

tuae

Adsium exoletae memoriae admonitor mali, Vitaeque nomenclator. - 1 G N . Hos fluctus vides . . . P Paca'

349쪽

3 INCENTII GUINIS II Pacator animi Christe 3 F. EREM. Quod nomen crepas

IGN. Etiam, sceleste , numen alienum inuocas Quod vendidisti sceleribus, non est tuum. Meum est : redemit nempe se quondam mihi. Aude anime: Patrem more seruorum times λο parricida , rursus appellas Patrem

Criminibus aptu nomen est Iudex F. ER. Scelus Huic te tuum resentat. IGN. Enplector reus. Iam mihi seuerae frontis occursant minae.

Iam fulminatae vapulant aures Qno Poenam intonantis vindicis. F. EREM. Qno fulmine Semel petitus animus, aeternum dolet. IGN. Iam tenet oculos ignis inferni vapor. F. EREM. Et quam perurat, testis oculatus scio. ac N. Quid fiet haec per nemora traducam dies Superis dicatosὶ non placet Superis labor . Capitis nocentis. Ergo quo gressias feram, Simulacra ne me terreant sceleris mei Vbicumque lateat conscius facti , potest Fortasse tutus csse , securus nequit. Moriamur. age mors libera terras graui Hac peste. vixi turpiter, misere occidam. F. EREM. Non male ; sed utinam vota fortu-net furor lION. Satis est adhuc vixisse ; praeteriti pudet, Taedet futuri. F. ERE M. Crescit accentus rogus, Euentilanda est flamma. Quid tantum vocas, Loyola,mortem λ IGN. Nempe quod vitae piget. F ER . Non est roganda: semper in promptu patet, Obvia volenti; nolle, moriendi mora est. Tam

350쪽

Is N ATI V S ARMA MUTANS . 343Tam tibi propinqua mors acest, quam tu tibi. Quem vita pellit, mortis inuitat sinus. Hanc inuenire est omnium: at fortis viti Est occupare. propria te poscit manus. Est turpe rapto vivere 3 at rapto mori, Saepe est beatum. IGN. Mortis ac vitae dator Deus est; reposcat ille , dis edam libens. F. EREM. Quin anteuertis iussa dominorum sequi, Serui est inertis ; impiger nutum praeit. Praecide nodum, quem redordiri nequis. Hoc quo labore premeris , agitandus diu es. Vim vi repelle. longus annorum manet ordo trahendus. Octies denas ages Vivendo messes; at dolor crescet gradu, Quo vita. rupem cernisὶ ex illa potes Finem sucuris facile metiri malis :Vnoque saltu tangere & terram pede, Caelumque digito. IGN. Nolle quis tantum

dedit, Vt polliceri crastinum possis dici a 3 Hoc loco Callam aperitur , ibit Angeli intercantum arma fabricantes apparent.

A CTVS IV. SCENA XI.

, fugat

IGN. At o theatri nobilis spectaculum l

oculi

SEARCH

MENU NAVIGATION