Francisci Guillimanni Habsburgiaca siue De antiqua, et vera origine domus Austriae vita et rebus gestis comitum Vindonissensium siue Altenburgensium in primis Habsburgiorum libri septem. Ad Rodulphum 2. ..

발행: 1605년

분량: 367페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

A. D. N.

11 FRANCISCI GVILLIM ANNI

uersi moris, insolentiamq;. & pervicaciam ex illo oriri, quod cum pluribus, & munitissimis arcibus undiq; ipsa

teneretur, rara essent, quae obstarent, opida, de urbe i Alienticis condenda, quae dominaretur, Auenticorumqῆ. post Auentici, Helvetiorum quondam capitis, interitum caput esset, animum aduertit, perfecitq; ex ea, quam incolcbat, arce, A. D. N. CID. C. Lxx Ix. quam urbem ob liberam loci,& hominum, quos voluit habere, constituti nem, Friburgum nominauit. Eo multas ex Et satia, Brisiacis, &omnibus Aventicis praesignes familias, tamquam in coloniam, duxit, ius scriptum, & multa priuilegia, quo magis frequentaretur, addidit. Fridericus vero Impis comitia Maguntiaci habui GHeinrico CaesF. Constantiam Roger ij Siciliae regis filiam unicam matrimonio coniunxit. Eodem tempore, beneficia quaedam accepit a Canonicis Salodorensibus Viricus comes Novi castri, cuius rei instrumentu m, utrarum, in inconcussism sabereturHisto ducis Berchioldi rectoris terrae confirmatum ect, praesentibio fratriabus ducis desierra, oe Hugone, Comite Egensne de Uren aum cardo de senberg, Husone de Granescian, Virico cognato eius de Stradeu, Vernero de hausem, minrico de Chiena, minrico, G Vbico fratre eius de Bech et, Ministerialibus ducis

Adesierto de Tore, Hugone de Iethdors Heinrico de Crochtia, conone de Erges Men,o fratre eis, Rudos, Ruriis de Cooingen, Vbico, o fratre eius Berchioldo de Uttendos. &c. Actum ess hoc anno Domini M. C. LXXXI. quae ideo inserui , ut adpareat , qui maxime, ea tempestate , ex minori Burgundia Zeringi aulam , & comitatum frequentarint, ministrarintq;. Imperator postremo , mense Martio, Constantiae maximum conuentum celebrauit, Italiaeq; ciuitatibus,ro

gatu maxime, Se precibus Heinrici si iij, qui regnum Italiae summo opere, ambiebat, finitis inducijs, pacem solidam, dc per

242쪽

&perpetuam, multis conditionibus, dedit vij. Kal. Iuli j. Mox septimam,&vltimam expeditionem in Italiam inijt. Mediolanenses aduenientem multo applausu ,& honore susceperunt. Ibidem nuptias Heliaricus cum Constantia fecit, ingenti pompa,& frequenti principum,&ciuitatum concursu, legationibus, & donis, quae breui peperit eadem in ciuitate Fridericum Rogerium ab utroq; auo nominatum, qui postea imperauit. Haut multo post vivendi finem fecit Berchioldus IV. dux Zeringiae, rector Burgi in-diar. Reliquit ex Hed uulge Berchioldum U. Agnetem quam Egi noni comiti ab Urach, unde Furstenbergenses, collocarat, & Annam, quae Vernero comiti Κiburgiensi, Virici F. Harimanni nepoti, nupsit. Obijt Berchioldus A. D. CID. C. LxxxvI. vi. Eidus Septembris . Sepultus apud S. Petrum. Perea tempora grauia,&exitiabilia Saracenorum in Oriente Christianos exercebant bella. Sed ubi deniq; pontifex Gregorius eorum internicionem accepit, Hierosi lyma capta, templa vastata, Domini pollutum sie- 'pulcrum, Crucem salutifera in impiorum manus venisse, regniq; Hieroselymorum nono , & octogesimo , quam Golfridus Bullionius inceperat anno, pene datum finem , ad omnes principes, populosq; Christianos in auxilium,& terrae sanctae recu perationem ii teras dia i t, cu nctosq; ad sacram expeditionem vehementer, magnis & amplis promissis exhortatus est. Fridericus Imp.eam ob rem, ineunte Ianuario comitia frequentia Norimbergae,&alibi per

git, seq; belli sacri ducem professus, Edictum quod vocant

Pacis prodidit, totoq; imperio promulgauit, mox glori su m crucis signu m accepi t,& cum eo omnes prope Germaniae,& Occidentis principes, Philippus Franciae, Richardus Angliae reges, duces Fridericus Sueuiae , Otho Burgundiae, Berchioldus Zeringiae, comites Hermannus palati-

purpurea a Sequuntur exem

243쪽

1ic FRANCISCI CVILLIM ANNI

mis Rheni , Adelbertus H. b burgiensis, at iplirtes. Multi quoq; antillites Vesontionensis, Uirctaburgensis,& B tauienss, Basiliensis. Et Berchre, id his quid eni Zei ingen-ss. Habsburgiensis Adesbertus ciuit intio te itineri ded runt, breuiq;, numquam intermissa ira v igatione, Tyrum, quam Cunradus marchio Montisserrati obtinebat, adpulerunt. Erant marchionem inter, & regem Guidonem similiates . Et ille, rogatu ciuium, vi bis imperium cep rat, regemq; aduenientem excluserat. Igitur cum castra ante Tyrum Guido posuisset,nuncium in urbem ad Zeringens , & Adelbertum mist , quaten-Hierosol morum re- Chrissianae respublicae opes,stauxuia attulissent , ea obpriuata odia desidere, ωρ siqs attineri ,sed in communem h nem ducere vesient. SestinSaladisum, Ahabitis etiam aduersum Tyrios marchionemrrae causis, meditari. Copias

suas adderent,stvirtutis Germanicae ante omnes experimentum

praeberent , victoriae primu ructum caperent , ut insequent sus auisticium,stexemplum pararent, oe relinquerent- Nuula mora induce, aut Comite fuit. Continuo suos ex urbe in regia castra eduxere. At Saladinus,audito Germanorum aduentu, Guidonis opes inualescere, relicta Belli Fortis Castri obsidione, ex inopinato regem opprimere constituit, iamq; castris successerat,&vallum oppugnabaticum Christiani, raptis armis, &facto impete, furentem, &suos ad fortiter gerendum voce, ferro, exemplo animantem ro

pulere, in fugamq; dedere, insigni fortitudine, & hostium

strage,plurimi sabinsequentibus in vincula, &seruitutem retractis. Patrata hac feliciter pugna, cum de cetero bello consilia capere tempus, & occasio postularent, obsidionem Tyro Ptolemaidem transferre, ibiq; ceteros ex Occidente principes opperiri decreuere. Interea Fridericus Imp. cum Friderico F. de pleraq; Germaniae nobilitate, ix. Kal. Mai.

244쪽

HAAsBVRGIACVM, LIB. VI. 227

die fisto D. Georgij militiae Christianae tutelaris, per Hungariam Orientem Versus exercitum ducere carpit; neq; oraculum Ioachimi abbatis in Calabria apud monasterium Floris eximia vaticiniorum laude floientis, audiuit, qui nondum tempus venisse , quo Hierosolyma Christian rum armis vindicentur,cum consuluisset,respondit. Constantinopoli natalitia Domini egit,& hiberna. Festo pascatis insequentis anni , Bosporum traiecit, multas Asiae urbes expugnauit , hostes saepius cecidit, maximis periculis, fameq ς, & itineris ingentibus difficultatibus su peratis, in Ciliciam victor penetrauit, ineunte Iunio. Castris ad Saram positis, alij Saleph , au t Fararum , & Ferrum vocant , antiqui nominauerunt stu men Cydnum, amoenitate undae per aestum illectus, postremo, intentato alueo, refrigerandi caussa,fluuiose tradidit, voragineq; absumtus est, iv Eidus eiusdem mensis. Nonnulli aquis veneno, quorumdam Italicensium fiaude: corruptis, periisse; alij, qu ibus ad sentior, vadum inter primos pertentasse, Saphadinum, Sala-dini fiatrem , persequentem lapsu equi haustum prodid re, Imperij anno XXXVIII. a latis LXX In Germania regnare post patris mortem incepit ininricus VI. Copiarucuram sumsit, Fridericus dux Sueuiae. Is primo exercitum morte Imperatoris moestum, & anxium, simul longinquitate itineris de fissum, & languidum Antiochiam duxit. Ibi Hermannus IV. marchio valetudine exstabuit. Superfuerunt fili j Hermannus. U Ridericus,& Heinricus. Paucis d iebus per recreationem, & reparationem virium ex diis, versus Ptolemaidem signa processierunt. Id ubi compertum Dodequino, quem ab Aegypto per tis copiis prinfecerat Sala sinus, iter intercipere constituit, magnoqgim petu, & clamore in Caesarianos, ex insidijs, irruit, pugna ancipiti, & vii toria nutanti, Saracenis numero, nostris Ff a. viri

245쪽

118 pRANCISCI GUILLIM ANNI

virtute confidentibus. Sed iam Christiani pedites lassitu

dine,&host tum multitudine cedere caeperant, cum Fri-dericus paternae virtutis haut degener, facto equitum cuneo, aduerso in hostem prorupit, locoq; mouit. Motam

ubi inimicam aciem animaduertere Leopoldus dux Austriae,& Adelbertus Habsburgiensis quem, cum dilecta manu, paullo ante Friderico ab obsidione Ptolema idis obuiam rex Guido cum marchione Montisferrati miserat,it,neris duetorem ,& in praesidium d ingenti animo,& terrore reliquum peditem intulerunt, hostilesq; maxime equos perere,&suffodere iussere. Magnatum faeta caedes. Et Dodequinus undiq; circumuentus fuga salutem peti j t. Nostri inquit Continuator belli sacri, Iirage hominum i genti , locum, in quoteterant, ubiq; repleuerunt, ut prope di cibus esstfugientem sostem insequi, quam confrtissimum antea fuerat disjci. Profectus hinc Ptolemaidem, in obsidione iula celebri , exstinctus valetudine Fridericus, exercitum reliquum ferro, fraudi, praedae, caeli, si liq; insolentiae,&iniuriae reliquit. Accessit mortuorum ex talore, & corruptione aetas pestilentia, qua per exercitum grauiter saeuiente, in Germaniam rediere Berchioldus Zecingenss, &Adelbertus Habsburgiensis cum in Galliam quoq; Philippus Augustus, relicta maiori copiarum parte, sub Othone Burgundiae duce, reuenisset. Heinricus Caedar, post Fri-derici fratris mortem, Sueuis ducatui praesidere iussit Cun-radum II. fratrem. Zeringensem intestinum bellum, &subditorum rebellio excepit. Auentici enim, & Antuates

alijq;,cognita Imperatoris longinquis i ta regionibus absentia, Rectorisq; Berchioldi, simul hunc optimum quemq;,& forti sit m v m sacrae exped i tion i su in siste loci u m,rebel l ici

nis consilia, quae iam diu coxerant,cffudere, factaq; coniuratione, contra Rectorem arma corripuerunt, caput ex

se, qui

246쪽

se , qui praeesset, con stitu eru nt , iu stu in exerci tu m comparauere, volentibus popularibus, qui, praeterquam quod externum principem, ut diximus, & iustitia seuerum asper- nabantur , nobilitatis praetentu , facilem sperabam veniamsi coepta sequius euenissent. Berchioldus, primo ex Syria aduentu, subitario milite ex Brisiacis facto, in Tigurinos properati it, tum apud Vindonissenses, & Elsatas Adelberti Habsburgiensis opibus, &praesentia copi js adauctus, dilectum Burgdoris habuit , attentior, quam in subditos ,&rebelles ducturus. Inter ipsum,& hostem Arula medius fluebat, longos per amfractias, praecipiti ripa, paucis locis, etiam hibernis diebus, vadosus . Igitur Arbergam, ubi pons in opidum pertinebat, mouit, traiectoq; exercitu, recta Aventicum tetendit. Haut inde procul, campis qui inter opidum, & Paterni acumiacent, hostes obuiam habuit, congrestari; fudit, &fugauit; in nonnullos, ut concitores belli, animaduertit, alijs Burgundia interdixit, prς-cipuos in vincula Burgdotisum transportauit. Eum locum ex arce, vicoq; , opidum fecit, moenibus, & fossis, turribusq; circumdedit,&stupra portam, quae ad forum Vetus nunc ducit, tamquam in monumentum, haec pauca adnotari voluit. BERCHTOLDUS DUX ZE

RINGAE QUI VICIT BURGUNDIONES

FECIT HANC PORTAM. Versus Antuates Minnidurum ex antiquo opido, Barbaricis temporibus, ad paucas domos redactum, in decus quoq; pristinum,&formam reparati it, non prae lentiu S aduersu nutu multuan- tes praesidi uincatus,quam si creberrimi sopidis tenerentur.

Domitis ferme absq; ianguine Aventicis, & eorum socijs, maior motus, metusq; superfuit, turbantibus Interiacensibus , H.ilet ijs, Dunensibus, Sebed alijs , quiq; propiora alpium colum, concitatis etiam ab altero latere Valensi-

247쪽

13o FRANCISCI GUILLIM ANNI

bus. Omnibus, ut cultu asperiore, ita militiae melioribun Sed Dunenses , ceterosq; , expugnatis, quae pro regionis ingressa obiecerant, vallis, S aggeribus, veniaeq; spe, si mature ab armis discederent , olteiisa, haut magno labore co- 'pescuit. Erga Valenses maior opera,& periculum fuit. Nam, super insitam gentis ferociam, si tu qlioq; defendebantur, inter summas, & prope invias alpes in longum porrecta valle, angustijs rupium,& Rhodano, qui mediam scindit,& ab eius capite originem trahit, inclusi,& muniti. Sed Berchioldus, siue nihil virtuti suae invium putaret, aut clariorem ex difficultate victoriam, &, i, is postremo subactis, quos scopulis,& faxis, quam armis, & fidentia tegi crederet, reliquos postea in ossicio, & metu mansiu- ros, per Alpium eam partem, quam adcolae Grim se iv

cant , vastam ad ea tempora,& incognitam, exercitum du

xit, limite reperto, nullis humanis vestigi js, sed quem capreae siluestres frequentarant, ea angustia, vix ut suguli incedere possent . Ob quae frustra fuisset Rector, nisi ex

Gemmio, eodem montium trama, sed magna inter se capedine, armatos ostendisset, quibus excipiundis dum Ualenses intendunt, in vallem, ea qua caeperat parte, ipse irrupit. Caesium . incensum is quidquid confidentia, aut sors obtulit. Atqui in montes se,& rupes receperant, ingenti impetu , & fragore late resonantium siluarum , &montium, praerupta saxa in subiectos, aegrcq; per angustias enitentes praecipitare , truncorum 1;, & lapidum , tamquam tu ibi dissima tempestate, exercitum cooperire, strenuum, ignauumq; iuxta opprimere, lacerare, omnia turbare,& una ruina inuoluere. Habeo auctorcs qui sic disiectos, adflictasq; internicione deletle, vix ci; Berc fitolindum, de Adclbertum , paucis comitibus, euasille prodiderunt. Ali; contra memorant, valleni igne, ferroq; vallatam a

248쪽

HAAsBVRGIACVM, LIB. VI. 23 I

tam, Vale sanos in deditionem venisse. Sed utcumq; ea se habeant, ex sit pradictorum Dunensium, & ceterorum rebellione consilium Berchioldo natum Bernae condendς, exemplo patris, qui Auenticis continendis duodecim ante annis Fribii rgum posuerat. Notat chronicon Vandaliae, siue Antuatium , bellum postea Teringum cum Comite Sabaud lar Petro habuisse, exutumq; ab eo castris, & captu , neq; ante dimissum , quam Antuatibus, & magna agri Auentici parte cesserit. Quae omnia procul a vero, referre volui, quia eadem inde, credo, sumta, historiae Sabaudiat scriptores repetiuere. Ceterum, cum, sicuti diximus, Philippus Galliae rex domum redisset, eumq; Richardus Angliis, mu itis praeclare gestis, postea secutus Christianorum in Oriente spes, de opes hau t parum minuisset, mors Sala- dinum , re inopinata , oppressit. Ea morte , Celestinus pontifex recipiendae postremo Hierosolymς fiducia caepit, eo magis, quia Saladini filius Noradinus, cum patruo Saphadino de imperio in contentionem inciderat . Igitur Hei tarico Imp. paterna vestigia insisteret, auctoremq; se, &ducem Christiani nominis in Orientem exhiberet, persua-st. Crucem is Argentinae accepit, dumq;, quae bello usui,

aut necessitati molitur , Siculorum audita rebellione, &Rpulorum , eo mentem prius vertere, & copias coactus est. Ne tameo voto, atri Orientalium exspectationi dees set Heinricum Saxoniae ducem expeditionem, suo nomine obire, exercituiq; pr esse iussit, legatis additis, Cunrado Magunt iacens , & Cunrado Virceburgens antistitibus. Hos secuti Hermannus Thuringus, Heinricus Brabantinus, Heliaricus palatinus Rheni, Cunradus marchio M rauiae, alij plures, S inter eos sacris bellis exercitatissimus Adelbertus Habsburgiensis, praeter episeopos Bremensem. Alberstat ensem, Batauicnsem, Ratisbonensem. Sumtus&, Pan-

an a

nuper scripsit s.

249쪽

stus A. D. . N.

13L FRANCISCI GVILLIM ANNI&, Pannonico itinere, Fridericus, Leopoldi filius, du x A ustriae. Ab Alexio Angelo Constantinopolitano Imp. be

nigne accepti,&commeatibus aucti, Graecorum classe Tyrum peruenere. Berythum mox , quo tamquam propu gnaculo sortissimo hostis se tenebant, signa verterunt, δε- etoq; ingenti proelio, opidum expugnauere. Procedebatq; Christiana res haut improspere, cum nuncius de Heliarici Imp. morte allatus, discidiisq; ob siccetarem inter principes exorto, castra , &omnium animos magno opere perturbauit. Itaq; , animis alio aliorum conuersis, cum stiis ex ea contentione, uti saepius antea, quisq; timeret, Maguntiacensis etiam,se absente,& inconsu lto,electionem qu a m- cumqs aegerrime toleraret, milites dilabi, Libsequi duci res, anno expeditionis secundo, domum prope omnes rediere. Ade bertus , rebus multis fortiter gestis , magna bellicae laudis gloria, paullo post,ingentibus terrarimaris I laboribus confectus, exstinctus est, A. D. N. CI P. C. XCIVSuccessit ex IT AP llodurensi Ru D ohs v s filius. ITAM filiam male Manlius Magdalenam vocat) Heinricus Liningae comes Hermanni F. duxit uxorem. De Adelberto porro haec notabilia idem Manlius, undecumq; illi notata. Hic, inquit, ram inuicto, robussor; animo fuit, utportaου, ac ianuas numquam o mi curauerit, cy' tam opulentus, ut omnium

rerum impia talorantibus ad eadituspateret. Condidit,inter alia, opidum ,& arcem Valdshuot ex vico Germanorum

quondam contra Romanos, qui e regione, sini stra Rheni ripa Confluentiae agitabant, praesidio & excubijs, quasi Siluae Harciniae Custodia, firmum, & memorabile.

250쪽

of Landurauius Elsatia, Dominus Lausemberga. Cap. II MA O N Aε in hoe , & paternae virtutes animi, &

corporis. At eum talem, talem, dum ab extrema Noae arca Habsburgienses Hieronymus Gebullierus trahit , pene ultimum per viam perdidit , nec genealogiae suae inseruit. Omiserunt pariter,& ignorarunt Volongus Latetius, Michael Eintetingerus, Heuterus,Bel- forestius , Rosterilis , ceteri prope omnes. Ceteru m hu nc,

de quo agimus, Ru DoLsv M. I. Adelberti R. F. & Adeuberti III. patrem,Rudolfi vero regis primi se isse auum,non silum genealogiae libellus fundatorum Monasterij Muri fideliter notauit; sed etiam publica probant aliorum minnumenta. Exstat Vettingae instrumentum unum, quo Ru-

SEARCH

MENU NAVIGATION