Sedis romanae : ex genuinis antiquitatis ecclesiasticae monumentis demonstrata

발행: 1619년

분량: 245페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

5쪽

SEDIS RO

1. POTESTAS.11. SANCTITAS.

EX GENUINIS ANTIQUITATIS

, Ecclesiasticamonumentis demonstrata

HEIDELBERGAE, 'Impensis JONAE Ros AE Librarii Francolari.

pu Iohannis Lancessiti, Academiae Typogr.

7쪽

IACOBUS CAPPELLVS

Ontroversae ad juris divini quaestionem

pertinentes ex authenticis divini juris in

strumentis, iisque solis decidi possunt,quan

quam etiam in iis utiliter consuluntur a 'crarum bynodorum consulta, fidorum interpretum lucubrationes,responsa pruden

tum ac juris divini consultorum Quae vero pertinent ad quaestionem facti, si quis exigat,ut Scripturae solius au thoritate decidantur, is ludibrium debeat. Si quaeratur, quaenam debeat esse Sedis Rom. potestas, id pertinet ad quaestionem juris . ln ea videndum, quid Scriptura sanaciat. Si vero quaeratur, quaenam olim fuerit Sed is Rom. potestas, sanctitas, ac justitiae iseror, incorrupta fides, id omnino pertinet ad quaestionem facti, quae non nisi ex

antiquitatis ecclassiasticae monumentis decidi potest. Ea tibi, BuLEN GERE, nota, lecta, chara esse nullus dubito. Eb lubentius te sic legi, non tam adversius quem ea de rescriberem, quam cum quo farralliariter & amice dissere rem,ac pervestigarem,uter verius,5 ecclesiae praxi conve nientius quaestionem hanc pertractarit Casia ubonus adversus Baronium, an tu, Baronius, aut quisquam eorum qui pro Baronio scripserunt, adversus Casaubo num. Nec enim tuas tantum, Sed dc illorum praecipuas rationes expendi mus, Sed ne quod rei debetur, praefatio num involucris impcndatur, ad rem ipsam aggredior.

8쪽

Epistola Iacobi Canesti

Quisquis omissis, vel molli brachio pertrachatis iis, quae

potissimum ad rem faciunt, operose probat,quod ab adversario non negatur,is controversiae statum vel ignorat, vel sciens intervertit,eoque laterem lavat aut fucum facit. In hunc lapidem impingunt omnes Pontificiae sanctitatis ac dominationis patroni. Tu quoties in eum impegeris,Butengere, numerare, non minus inutile sit,quam Operosum. Erroris tamen huius vel toties iterati vel perpetuo fere continuati summa capita notare, plurimum

ad rem faciet. Igitur frustra milli ct ad ravim intonat, ad nauseam ingeminat Papa voces illas: es Tetrin, tibi dabo claves, Pasice oves meas, quasi quisquam eorum, cum quibus Papae, tibi, vel cuivis alteri Papae patrono res est,sit,qui sacrosanctas 1llas voces vel jgnoret,vel insimulet falsi. De papa, non de Petro cum agatur,tuum erat docere,non quid de Petro,sed quid de Papa pronuntiarit Spiritus sanetus. Etiam si de Petro quaestio esset,lamen frustra sexcenties repetis ea Scripturae loca, quae probant,Petrum inter Apostolos eximium & ordine primum fuisse, cum id ultro fateantur ii, quibus bellum indicis. Frustra con ten dis 1 Scripturae patrum ve testi moniis probas, Petro commi stam totius Ecclesiae curam. Quis enim eorum, adversus quos disputas, negat Petrum Apostolum fuisse 3 Apostolis autem omnibus in solidum commissam totius Ecclesiae curam profitemur & probamus ex Matthaei XXV IlI. Quidni possit igitur id tam

de Petro quam de Matthaeo,vel Johanne praedicarie Frustra nobis ostentas Epistoporum Romanorum dicta, quibus plurimum sibi tribuunt. Fatemur enim plerums pedisseq-m honoris arrogantiam esse, ut Salviani verbis utar, huius vitii nusquam plura quam Romae eratare documenta. Simul ac illius sedis historia e tenebris

incipit

9쪽

incipit emergere, nihil in ea prius, nihil manifestius elucet quam fastus. viis autem dubitet Thrasoni, qub plura sibi tribuit,eb minus fidei deberi

Frustra conquiris loca, quae Romanum Episcopum Christi vicarium vocant,cum ita dici possit quivis pastor, respectu sui gregis. Quaerendum igitur,an&q'io jure dicatur Papa generalis, universalis Christi vicarius omnium Ecclesiarum, Christianorum omnium respectu. Frustra convasas undique Patrum testimonia, quibus probes, Romanum Episcopum eximium inter reliquos & ordine primum fuisse, cum larum imperii Ro mani Ecclesiarum historia vobis nota sit. Quid mirum autem , si intra fines imperii Romani Roma quavis alia civitate, eoque Romanus Episcopus quovis alio fuerit notior,illustrior, potentior 3

Frustra praesidium ponis in iis Patrum locis, quae

vel Petrum, vel Romanum Episcopum reliquorum Principem, verticem, caput Vocant, aut quid sit mile, cum ii

dem reliquos Apostolos Petri, reliquos Epis copos Romani collegas vocent. Nihil dominatui, nihil principatui

proprie dicto magis adVersatur, quam Collegae nomen. In quovis autem collegio, qui simul & dotibus eximius est & ordine primus,vel alterutro modo praecipuus,isim proprie quidem, sed non infrequenter tamen dicitur reliquorum princeps, caput, coryphae US,&c. Frustra gloriatis, quoties legis aliquem nuncupantem Romam petri cathedram, aut Romanum Episcopum Petri successorem,cum quivis fidus pastor sit Petri sicces

sor, ac imprimis hoc elogio decoretur is,qui pastor est eius loci, in quo Petrus quoque pastor fuisse & supremum

10쪽

Quidnam sibi potissimum impugnandum proposuit Casaubonus 3 Doctrinam scilicet ii Iam, quam Hild brandinam vocat. Qualisnam illa fit, audiamus. Hild brandus, qui se Gregorium VI i. vocari iussit, quasi Di

ctatorem agens edidit canones quosdam, quos Vocat, Dic TATus PAPAE. Hos refert BaroniuS A. D. Io ε. gQy.

32.33. li sunt: EgodEcclesia Romana asolo Domino sitsun

data. Obsecro, cur Romana potius, quam Hierosolymitana, quam Antiochena, Caesariensis 3 μίus Romanus Pontifex jure dicatur Vmversalis. At hoc soli perditionis filio vel patri convenire contendebant olim pe

lagius V. Gregorius I. RUFd iste solus psit deponere

Episcopos vel reconciliare. Huic axiomati repugnat continua totius Ecclesiae praxis totos minimum sexcentos

annos. Luod Legatus eiuι cmnibus Epistolis prasit in Concilio ,eitiam inferioris ordinis gradus , s adetersin eos sententiam depositionis positi dare. Quam id non crederent Icclcsae Africanae, constat ex A diis Concilii Carthaginensis A. D. i d. habiti, quo Faustinus Picenorum Epi-1copus Sed is Rom. legatus sedit post Aurelium c arthaginensem, & Valentinum Numidiae primatem, nec plOpterea Sedi Rom. injuriam fieri questus est. 2uod absentes Papa psit deponere. si uod cum excommunicatis ab

isto inter catera nec in eadem domo debemus psyman re. Haec omnia cum nova sciret Hildebrandus,ut uno verbo

contradicturos compesceret, addidit: auod illi soli licet pro temporis necestate novas leges condere, dcc. Luod

solas possit uti imperialibus insigniis. Quod solius Papa pe

des omnes Principes deosculentur, hoc e st, deosculari debeant, quanto magis inserioris dignitatis virit insiper

SEARCH

MENU NAVIGATION