장음표시 사용
21쪽
humana cadavera esse secanda, omni aegritudinum genere defunctorum corpora esse inspicienda. Haec unica ad solidam morborum notitiam perveniendi ratio haec clavis adinstar, abditiora naturae morbosae penetralia reserat,in in tanta aestimatione, ea propter, veteribus etiam suit, ut 'bptiorum Reges sibi dedecori non habuerint, in apertis
cadaverum visceribus mortis inquirere causas o), vel illi, qui empiricam prae rationali medicina extollere annis sunt, practicam tamen non improbaverint anatomen:
ac profecto, ex unica per illam circa morbi causam facta observatione plus utilitatis in praxi redundat, quam ex mille subtilissimis licet, theoreticorum ratiunculis. B a Fa-
22쪽
i, o. Fateor, non omnia, quae extis a morte inspectis, observantur, primas ac proximas morborum causas esse dicenda, multa potius causarum atque mortis effectus sistere , alia non tam a morbo quam a mala curatione derivari debere, verum obscura caligine circumfusus sit, oportet, qui inde concludere vellet, veros morborum fontes medica anatome detegi nunquam. Illa enim
facillime distinguuntur, si naturalis corporis humani fabrica cognita atque perspecta, si
praegressarum in aegro rerum series rite animadversa est,in docuere plurima, eaque luculentissima, exempla, morborum origines,
quas ne vel primi in arte magistri comprehendere potuerant, facillime in denatis sua isse detectaS. Nonne in AullocENO, Episcopo Brixiano, cujus, variis afficti malis , ventrem,
23쪽
O. 13 tumor dubia adeo naturae atque sedis occupavit, ut medicos, quotquot etiam fuerant advocati, in diversas deduxerit opiniones,
curationem non saltem difficilem, sedis plane impossibilem reddiderit, cadaveris inspectio, omnes in conjicienda mali natura fuisse deceptos, ostendit, dum leum totum& jejuni proxima pars suis, quae infra umbilicum sunt, sedibus relictis, sursum retracta, coacervata in arctissime inter se con
juncta essent' d)Nonne in Illustrissimo Nobilissimoque
Baronem WAssENAAR, cujus doloris, horrenda mala, imo denique mortem, adseren
tis sedem, vel ipse Belgarum Esculapius,
BoERHAvius, divinare non potuit, veram
mali causam in ruptura cesophagi suisse quae
24쪽
rendam, extorum docuit examen se Cranii exostoses internas durae matris ossificationes, piae meningis crassitiem tantam, ut facillime ex cerebri circumvolutionibus extrahi potuerit, cerebri ac cerebelli erosiones, cirrhos, lithiases; glandulae pinealis angustae illius, augustae ani- aenae, ut voluit ARTEs10, sedis indurationes; retinam osseam lapillos in lente crystallina visos, enarrarem Pulmones, vario modo vitiatos; cordis rupturaS, concretiones os as , ulcera hujus .majorum vasorum aneurysmaticas dilatationes , calculos adducerem Abdominalium viscerum mira degenerationes, angustias, coalitus, hernias internas, intussusceptiones, scirrhos; vermes atque lapides in pancreatico ductu re-
per se Vid. l. Bo striΑΑvΕ Atrocis nec descripti prius o bi Historia, in opusculis pag. 98 sq.
25쪽
Ο I O. Is pertos calculum cysternam lumbarem op plentem ductum thoracicum laceratum; dissolutas venas lacteas ruptum uterum; sexcentas alias a naturali statu deviationes,
veras morborum causas, commemorarem,
nisi injuriam Vobisis vestrae in audiendo
lenitati facturum me existimarem. Unicam tamen corporis humani actionem laesam consideremus, illam, quae ab ipso partu ad ultimum usque vitae terminum perdurat, a cujus integritate sanitatis Vigor, tota etiam dependet ita. Respirationis laesae causas si examinemus, antea latentes, nostra demum arte detectas, admiratione adficimur , atque obstupesci-mUS, tot tantas, adeoque inter se diversas
illas esse, ut existere posse, ne somniassent quidem medici, & jure exclamaverit Α-GLivus: O quam dissicile est, curare morbos
26쪽
Quoties enim conititit , organis, quae proprie ad hanc actionem concurrunt, sanissimis, vel vix mutatis, ipQ in capite vel abdomine sedem latuisse mali Θ Quoties
anxia respiratione suffocatorum corpora docuere, laryngis cartilagines, crassitie adauctas, angustissimum aeris meatum reddidisse pus, obturamenti in modum, cavum laryngis occlusisse tumorem putridum, sia comata, lapides , asperam arteriam compressisse; thymum induratum, thyreoideam glandulam, hydatidibus plenam, lapideam,
aeriferum canalem arctasses polypos, calcinios, lumbricos, illum obstruxisse bronchiorum annulos osseos lapides, in pulmoni bus
27쪽
cardio collectam, cordis aOrtaeque aneurysmata, tumore steatomatosos, diaphragma
partim osseum, pulmonum dilatationem impedivisse. Tot A. H. , imo longe plures cauta hanc actionem laedere, turbare plane impedire valent, de quarum praesentia, absque hoc Anatomes adminiculo, cogitasset forte nullus: quam immensus , in quo exultare ratio possiet, se mihi panderet
Campus, quam lata dicendorum pateret rea, si omnes morbos percurrere, inuolliorum origines dicto modo fuerint detectae, examinare vellem. Deglutitionis impeditae, vomitus, hydropis, aliorum malorum sedes, veteribus ignotas, ex Anatomico hoc fonte derivarem longe plurimas, nisi audire mihi videre reponentium murmura causia
28쪽
is O. mali detecta, sanationem tamen non meliorem reddi, minimeque verum esse Hip-PocRATis gi effatum , medicum, siquidem sussiciat ad cognoscendum, sussicere etiam ad sanandum. Cedo, accuratiorem causae morbificae cognitionem non semper satis esse ad morbum tollendum, illum saepe vel optimorum remediorum efficaciam vinceres, variorum affectuum curam dissicilem, imo plane impossibilem , hactenus mansisse. Cedo , nec
viscerum miram degenerationem, in Venerando MAURO CENO Observatam, neccesophagi rupturam, vividissime a Bil R-HΑvio depictam, nec multas etiam ex enata ratis laesae respirationis causis, tolli potuisse, etiamsi certa nec fallentia signa , vivente aegro, illarum praesentiam declarassent ve
g Lib. de artem'. 2O. Ol. I. pag. II Edit. Und
29쪽
errores suos utilitate non carere , summo jure statuunt, ubi morborum causas in cadaveribus rimati sunt, longe aliam in sanando eligendam fuisse viam, si ex certis signis cognoscere potuissent, talem sub herba latuisse anguem. Non BAL LoΝ1 Us h se decipi passus esset in aegro, cui admodum alte palpitans
pulsansque hypochondrium, si stortae aneu-rusmatum indicia, ex sussicienti observati
num , tun temporis rariorum , numero
colligere valuisset. Non tumores quoscumque in pectore, cervice, dorso, lumbis subortos, aperuissent incauti, si omnium capacissimam arteriam tantopere se extendere posse, per practicam didicissent anatomen , ut destructis costa a rum
30쪽
sum manifestare posset i : Si ejusdem
adminiculi ope cognovissent, aquam, in
specu vertebrarum collectam, nunc in cervice, nunc in dorso, nunc in lumbis , posteriorem , eamque cartilagineam , vertebrarum dissolvere partem, tumorem, solis integumentis tectum, sermare, quo aperto D
da medulla, citissime corrupta, miseros in fantes letho tradit Nec tot puerorum millia sustulisset illa, quae totam ferme Europam aliquoties vasit, angina, ni medici statuissent cadaverum sectionem ad dignoscendum hune morbum prorsus esse inutilem vidis ni enim, non constitissi in partium, quae adaperto
i Videatur Observatio nostra de ingenti Aneum aleaortae. Belgice anno 76s edita, atque inserta Om. IV. Nov. Act Acad. Nat. Cur pag. 2O.