Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1781년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

B. N. c. F.

5쪽

VIT AE

quI SAECULIS XVII. ET TVIII. FLORUERUNT.

AUCTORE

ACADEMIAE PIsANAE CURATORE

PISIS ΜDCCLXXXI.

EXCUDEBAT IACOBUS GRATI LI Us SUPERIORIBUS ANNUENTIBUS.

7쪽

ARCHIDUCI AUSTRIAE MAGNO

ETRURIAE PRINCIPI

ETC. ETC. ETC. ANGELUS FABRUNIUS.

S i suit unquam tempus ullum s

quod mutum esse debuerit a li hieris, istud profecto est, CrLsIssIME PRINCEPS REGIE , quo Aviam tuam

8쪽

morte extinctam dolemus, cujus patrocinio ac numine illae non solum Vigere, sed pene animari ac sustentari videbantur. Eheu eheu crudelis mors, quae nos tanto in squalore versari voluistit Et cum omnium voces ad miserabilem sonum sint inflexae, omnibusque in hac calamitate tabescendum elle Videatur, a nobis quoque omni de re silebitur, Praeter quam de maximis hujus He roinae factis , ex quibus fomenta at que solatia acerbissimae plagae haurire tantummodo possumus . Sed omnes solidam & expressim essi-giem virtutum illius jam tenent, ut vel iis, qui cum eloquentia polleant, vitam ipsius totam explicare, atque eam non modo in animis hominum, sed etiam in oculis conspectuque omnium exponere sibi proposuerunt,

9쪽

desperandum sit posse se aliquid novi incognitique in medium proserre . Audivimus quae solitudo fuerit vel in frequentissimis urbibus, cum nuntium allatum est de illius morte, quae vastitas in agris, quae lamentationes universorum ordinum, perinde ac si spes omnis resque publica universa unius feminae fato perculsa cecidisset . Cum delatum sibi multarum gentium imperium

non in beneficii loco, sed in labo

ris ac muneris arbitraretur, Omnes

rei publicae partes diligentia omnino singulari circumspiciebat, pari providentia cunctis consulebat, & in hac custodia regni videbat etiam atque etiam, ut non se unam, sed omnes ministros imperii subditis sibi populis praestare posset. Coacha Uero arma sumere, nQn quo pericu

10쪽

lum aliis faceret, sed ut sua ab

injuriis tuta forent, tremebat animo , cum audiebat rapi virgines , pueros, divelli liberos a parentum Complexu , matres familiarum pati se quae hostibus collibuissent , sana. atque domos expoliari , caedem , incendia fieri, postremo armiS, cadaveribus, cruore atque luctu omnia compleri, ceteraque hujusmodi quae bellum comitari solent, indeque primum tot malorum miseratio , deinde indignitas & dolor Principum fortunae, postremo desiderium tot calamitates avertendi, firmumque propositum, quam minime posset, irascendi, cum quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio plerumque superbia atque crudelitas appelletur. Quam saepe Deo gratias

agebat quod sibi datum esset diu frui

SEARCH

MENU NAVIGATION