장음표시 사용
11쪽
Itrexiam extendit; doloresque, si ii forte superstites sint, mitiores et sede magis con tenti esse solent.
Frigus, magis cum calore alternans, Vicesque mutans, potentissima rheumatismi causa eXcitans est. Hinc, in frigidis locis et temporibus, quam calidioribus, longe frequentior morbus est. Hinc quoque Veraut autumnus, in frigidioribus orbis regionibus, ad rheumatismum concitandum maxime Valent. Verum, si caloris et frigoris Vices crebrae fuerint, quolibet anni tempore morbus prodiret; plerumque rheumatismus acutus a corporis alicunde calentis refrigeratione, aut ab Una parte, dum caeterae calere perstant, refrigerata, aut adiuturna frigoris applicatione, ut ubi humida vesti corporis aliqua pars induitur,
12쪽
Ad causarum remotarum rationem porro pertinet aegrotantium hoc morbo aetas ;qui, licet quamlibet aetatem adgredi possit,
rarius tamen, aut ineunte aut multum jam provecta vita, incedit, inter pubertatem et vitae meridiem, scilicet trigesimum quintum aetatis annum, Praecipue gras aras ;eodemque spectat quod de constitutione corporis dicendum est. Nam, ut quemvis habitum, quodvis temperamentum, hic morbus corripere potest, ita plenus habitus, sanguineumque temperamentum, haud paulo obnoXiora ei, caeteris sunt.
Rheumatismus acutus a podagra haud dissicilis discretii est. In illo, dolores et inflammatio majores, jamque relatOS articulos, in hac minores, supra eXceptos, et longe saepissime pollicem pedis, aut inferiorem lassi partem, exercent. Ille, eo Vitae,
13쪽
quod dictum, tempore incidit, haec non nisi eo praeterito incipit. Sanguineum temperamentum, et plenus habitus, illum distinguit ; in hac, habitus minus qUam
ante plenus est, et temperamentum cholericum reliquis magis nocet. Incipiens quo tempore rheumatismUS acutus desii nit, podagra ad vitae finem ingravescit; sed haec aetas rheumatismum raro recipit. Alia discrimina addere possem; haec autem ad diagnosin formandam sufficient. Rheumatismus acutus his notis a chronico distinguendus est, hi limites statuendi sunt. Cum chronicu8 Plerumque ab acuto CXOriatur, qUO certius quando ille jam cursum peregerit, hic tantum inchoet, intelligatur. Ubi dolores locum mutare perstant, ubi nocte maxime saeviunt, Ubi Py- rexiae aliquid comitans habent, ubi aliquid tumoris, ruboris aliquid, adhuc superest, pro acuto rheumatismus habendus. Contra, ubi
nulla jam pyxexia est, ubi articuli sine rubedine dolent, ubi frigent, ubi rigent, ibique
14쪽
que sudor, qui in reliquo forte corpore calet, spissus friget, doloresque frigore creiactant, calore levantur, tum demum chronicus rheumatismus incepisse judicanduia i in il ra M1dit . Rheumatismus chronicus omnes articulos, quos acutus solet, saepe occupat; sed eos maXime qui multis musculis instructi sunt, quorumque musculi inconstantissimis et gravissimis conatibus eXercentur, adfectat. Hasce res habet in lumborum Vertebris, cUm eo morbo, qui lumbago dicitur, laborant, aut in summi femoris articulo, cujus adfectus rheumaticus ischias aut sci-Rtica nominatiir i m m ticini ci
Contentiones membrorum VehementeS,spasmive ex subitis et gravioribus conalibus orti, adfectus rheumaticos, qui Primo acuti, cito in chronicum morbumst degenerant, saepe creant. Hujusmodi lumba et alii adfectus, ut torticolis aut obstipitas Catarrhalis apud Savvagesium, quorum tedes musculi esse videntur, et pleuritis spuria,
15쪽
et pleurodyne plethorica et rheumatica
Diagnosin Rheumatismi acuti a consimilibus in syphilitide et scorbulo doloribus facilem peragent dolorum utrobique sedes, et symptomata his morbis propria.
-b V mIrio satisi Mn ana auatail, Ο UI Peculiaris quaedam acrimonia in sanguine rheumatismum facere credita est ; quam opinionem causarum remotarum, sympto matUm, et Curationis ratio refellit. Quid enim rei cum frigoris et ealoris vicibus acrimoniae commune est y Quomodo haec acrimonia alia loca prae reliqUis adficere, et non communiter corpUS Contaminare, potest i Quomodo sanguinis, quomodo ali-GI um hUmorum detractio, ad acrimoniam e Parte auferendam, quae tantum communem humorum copiam adficiunt, Pertinere
16쪽
judicanda 8 Ob has et similes rationes, acrimoniae in hoc morbo opinio apud pleros que medicos jamdudum rejecta est. Qua rejecta, nuper aliquis exortus est, qui quorundam rheumatismi casuum, nempe ischiadis, causam, acrimoniam nervis admotamesie putavit. Is Colunnius est, medicus Italus, ad quam utique rationem repudiendam, Pariter ac alteram jam rejectam, caUsae remotae, symptomata, et curatio pertinent. Ad- femina tamen naturae rheumaticae ab acri
materia nervis admota fieri poste, dentium dolor, qui vitium rheumaticum est, et dentis carie pendens, Ostendit. Cum in stippurationem rarissime quivis casus rheumaticus desinat. licet nonnulli dolores rheumaticos referentes ab altius sitis suppurationibus eXOri UntUr, . Ut eX quibusdamscasibus a tali causa pendentibus, quae symptomatUm facie lumbaginem velischiadem simulant, novimus. Eos tamen
17쪽
a suppuratione pendentes casu S, a lum Dagi ne et ischiade distingui posse, contendi mus Illustris Cullenus, longo suo salutiferae artis usu, contra Storchii testimonium, aut suppurationem, aut collectum quemvis humorum, incisione, qua corruptao materiae exitus daretur, egentem, in ullo casu vere rheumatico vidisse se demonstrat. Lentor sanguinis, qui a multis pro causa proxima rheumatismi acuti habitus est, aeque ac acrimonia a Verae causae natura'distat, Ut argumenta contra acrimoniam ad la
ta satis superque evincunt. Aliquis hodie, expers doloris et omnis pyrexiae rheuma ticae, bene sese omnibus rebus habens, Crasin rheumatismum post caloris et frigoris vides' et admotas incidit. Quo modo vel toto corpore, vel in partibus dolentibus, sangui8, cujus crassis secundae valetudini priore die convenerat, postero sic inspissari credendus t Et quo modo, si inspi1saretur, sanguinis detractio, quae aeque
18쪽
Omnes partes ejus abstrahit,'et alvi purgatio, sudorque, qUae, tenuem partem auferendo, reliquam etiam spissiorem relinquere judicanda est, Prorsus tamen contrarium effectum edere existimanda 8 Cum igitura vera morbi causa lentor rejiciendus sit, ad eam, quae nobis rationi consentanea apparet, est progrediendum. Praccipua remota causa, frigia S, articulos, qui partibus mediis minus tela cellulari tegunt Ur, potentius adficit. Ita autem ad icit, ut eXtrema constringat vasa. Haec constringendo perspirabilem humorem intus detinet. Detinendo vasa interiora et majora ad cor usque repleat, et eo usque di-athesin phlogisticam, seu tonum contrahendive potentiam, amplificet. Postremo, cor ipsum, Omnes arterias alias simili adfectu moveat. Hinc per omnia Vala sanguinis tandem impetus summopere augetur. Hic im Petus cor et arterias ubique, sed maxime inconstrictis extremis partium dolentium vas
cilla, distendit. Distensio autem ad vehemen-
19쪽
liores et celeriores contractioneS concitat, et, quia contractiones pariter cum contrastilitate seu tono adauctae, pro ratione diminutos
vasorum diametros Ponunt, hinc sanguinis libero motui ipsi, huic impetui, obstabitur. Ex hoc igitur inflammatio et inseparabilis Mus comes, dolor, in partibus maxime laborantibus, molestiaque illa, quae diathesis phlogistica vulgo nominatur, Ubique corporis, ubi vasa sunt, excitabuntur. Hic status toto corpore obtinens pyreXia est, avi medicatrice adaucta, cui Pyrexiae incipienti propria frigoris accessio est. Vis medicatrix ad impetum sanguinis augendum pertinet. Hanc frigoris accesssio sustentat, spasmusque formatus pyrexiam et diathessinphlogisticam toto corpore etiam in majus attollit amplificatque . Causa rheumatismi sic tradita, inflammationibus ab aucto sanguinis in arterias Partis laborantis, et frigori patentis, impetu pendentibus prorsus adfinis est; utque causa sic cum reliquarum phlegmasiarum causὶS
20쪽
eSaequatur, sic ad rheumatismi propriam aliquid, eam proprietatem parien8, insuper accedit. Id peculiaris quidam muscularium fibrarum adfectus est, nempe, Ut videtur earundem rigor, quo minus facile motum tolerant, eoque omni dolent. Idem hic adfectus esse videtur, qui ab articulis ad alios doloribus dimittendis occasionem dat. Hi autem dolores in eXtremis musculorum in articulos terminatis, eo maxime
saeviunt, quod ultra illos oscillationes non producuntur. Eadem eXplicatio, quomodo nerVorum contentiones, spasmique adfec-fectus rheumaticos creent, illustrare perti
Nunquam fere eXitialis rheumatismus acutus est ; et, quamvi8 inter Pubertatem et trigesimum quintum anniam Vigere periclitetur, adhibita tamen idonea curatione, facile integrae ab omni parte valetudinis intervalla longa recipit, saepe post unam vel alteram