Antonii Deslions e Societate Iesu De cultu B.V. Mariae elegiarum libri tres

발행: 1640년

분량: 126페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

ANTONII DES LIONS

ELEGI A.

NGE OCVM quibus ossiciis venereris Achatem,/ Auspicor: auspiciis plaude Iuuenta

meis.

aec artis laetissima ianua nostrae, Mille boni caussas, mille salutis habet. Incipe parue puer Custodem agnoscere cultu, Aurea dum primi tempora veris eunt. Ductus amore tui desertis aduolat astris, Et tuus in terris sustinet esse comes. Et tibi caelestes paulatim infundere sensus, Inserius curis non putat esse suis. ordiar a primo surgentis lumine solis: Successiim spondet, quod benὰ coepit, opus. . Si quis ab ignavo iubem te surgere somno; Custodis, dicas, siu ni ea iussa mei. Eripe te thalamo: caelo tua lumina tolle: Tendit iners illis vincula lenta sepor.

Mox cape cum tunicis metuentem criminium, Et vitium nudi corporis omne caue.

Est tibi, ni fallor, modico breuisara paratu: Huc animi primas, ser tua dona, preces. Iam

112쪽

Iam bene praeteri j, dices, sine crimine noctem: Quam nox fausta mihi, tam sit amica dies. Illa datur forsan non exhibitura sequentem: Tu rape non segni, quod feret illa manu. Attentum studiis me sol, & Diue videbis:

Pars mihi de tota non cadet ulla die. Recte habet: orasti. Musis aspirat Eous, Deque nouem iam te conuenit una soror. Vtile sit, faustumque precor. sic annuat aether: Primaque sit studiis cura,Tonantis honor. Est, cui mens variis improuida flexibus errat, Quoque parat cursum vertere, caeca via est.

Scire cupit, quo nempe sciat: quid vanius isto)Quid nisi ventosae semina mentis alit

Et scire alter amat, toto clarescat ut orbe,

Monstretur digito, turbaque dicat: Hic est. Res est,crede,leuis,volucrique simillima fumo Gloria,quam populi plausus & aura facit. AEstimat alter opes, pretium non vile laborum Tu melius, pretium vile putabis opes. Turpe suis Numen non proposuisse camoenis: . Turpe operam frustra prostituisse suam. Si tibi dissicilis, vel res erit ardua captu; Constuler ab Angelico lumine lumen erit. Nec tua perpetuis sudet mens anxia curis, Da leue nescio quid siubmodicumque preci. Audio: nota sonat, Latiae pete castra Mineruae, Ut ruit audita miles ad arma tuba. Custodique tuo meritum de vertice honorem Siue domo egrediens, siue reuersias habe. Numen adi, si templa tuae vicina palaestrae, Non habeant clausa ad tua vota sorta:

113쪽

xIO DE ANGELI TUTE L. CVLTU ELEG.

Dumque subis classem , quot habet tua classis

alumnos,

sponte ibi Aligeris exhibeatur honor. Et dices: Saluere loci sacer Angele praeses 'Te iubeo, musis velificare meis. -

Vosque duces Genij stillate clientibus undam, Q uae ruit e stamini vertice mista iugi. Qua simul ac soleta tinget sua labra Iuventus; Eloqui j fundet flumina larga sui. Ecce Magister adest: linguis animisque faueto Sedulus, & Diuos ad tua pensa voca. si sapias, totus pendebis ab ore loquentis: Ad sophiam cunctis haec via fecit iter. Quid si praecipiam, fusas mens prouida curas Contrahit, emotis dum sonat hora rotis ZAngeis,dic, fuit hora meis quae candida votis; Candidior semper candidiorque fluat. Scis, quibus insidiis, Stygio petar unus ab hoste; Insidiae per te deficiantque doli. Crede mihi, feret auxilium , seu tendis in hostem, Seu sociis media praelia classe moves; Seu perarare leues hoc subcensore tabellas, Seu libet Aonijs nectere verba modis. Finis adest classi: iam stat facturus ad aras Mysta: ministerio fungere rite tuo.

Inspice quo properta, nihil his nisi grande pse

ratur:

Maiestas illo sistitur ampla loco. Vade, sed ingenuos aequo pede divide passiis,

Quos tuus obseruat subsequiturque comes. Protinus ex imis vibres tua vota medullis,

Praestet & ossicium mensiue genuque suum. Sint

114쪽

DE ANGELI Tu TE L. CVLTU ELEG. III

Sint procul λ nobis iuuenes, qui templa freque

Porcus ut immundam Qrdidus intrat haram. Casta placent Superis, casta tu mente precare: Ingenuas sedes. exigit illa preces. Isthic cum socio nutus conferre loquaco Sit pudor, & vetitis addere verba iocis Attonitos perhibent se circum altaria Diuos Fundere, dum Mystes pane meroque facit,

Nec te Caelituum, nec te reuerentia tangat

Numinis oaris debitus horror ubi est 3 Angelus vlior adest, moestus nisῖ facta retractes Quamque pius Custos, tam ferus vltor adest Hoc. age. Quam patiens Solymis exhauste

Hic ego te moel:a cum Virgine serre dolores, Hic ego te planctus ingeminare velim. Ah l lapis es, si Matre pati patiente recusas; Si cohibes gemitus, Matre gemente, tuos. En tibi materiam, qua sit texenda corona Virgipis, & quali deproperanda rosa. Haec ret 6 utinam votis conferta pudicis , Gratior in terris nulla corona foret lAliger augustas orator missus ad aures,

Pauca quidem pro te verba, sed apta fieret Hanc tibi qui mittit, dicet, Regina, coronam, Accipias, supplex, Vt suλ dona, rogat.

Vt reor, oblatum non auersabere munus,

Auctoris carum quod tibi fecit amor. Sic tempus precibus, voto sic supplice duces, Dum Mystae verbis dicitur, Ire licet. Ibonu

115쪽

I bone; teque tuus percompita trita reducat Angelus, a propria duxit ut ante domo.

Quae prius exposui, medio, fac, sole sequaris

Iussa, per inceptam doctior ire viam. Et modo da requiem, sua da modo tempora musis; G rata quibus modicae sunt alimenta vices. Cum sol praecipitat caelo, tua facta reuolue, Et quibus abfuerit laus ratioque, vide. Nil impune seras, nec sit leuis error inultus: I pie tibi iudex, testis & actor eris. Da breue proposito spatium: da lumina 2mno, Qui tibi deterso crimine dulcis erit. Deciique sic illosiub Praeside viue camoenis, Nulla velut vitae meta suprema seret. Sic aetiam vigila,quamuis attentus in horam, 'Ceu seret haec vitae meta suprema tuae.

116쪽

ELEGIARUM

LIBRI PRIMI.

ELEG. I I. Pueritia S. V. MARIAE dicanda. 8.E L E G. II I. Texitur corona B. V. MARIAE lectione Roserj. I o. E L E G. IV. Ineunda: a puero Sodalitas S. V. M AR I AE. II.

ELEG. V. Luibus ossiciu totius diei decursu

B. V. MARIA demerenda. 13. . Ε L E G . V I. Colendum B. M A R I AE nomen. I 3. E L E G. V I I. Colenda L. V. MARI A Limago. 17. E L E G. VIII. Cultui A. V. M A R I AE O bato vacandum. I '.

Ε L E G. I X. Per frequentem S. Euchariistia sumptionem cultu exhibendus B. V. MARIAE. 21. ELE G. X. B. Virgini MARIAE iniectu brachio catena sese manciput. a . E L E G. x I. Dies B. V. M A R I AE cultui non impen a vessere deploranda. 2 S. Ε L E G. X I I. Festi dies B. V. M A R I AE cole di. Concipitur B V. MARIA. 2ς. ELEG. XIII. Obsequia Angelorum erga na

tam B. V. MARIAM. 27. ELEG. X I V. Exercitationes B. V. M A R 1 A Ead Salomonis templum. . 29.

E L E d. x v. B. V. M A R I A Elisabetham vim stat. 3I.

117쪽

INDEX ELEGIARUM.

solymitano mulierum more se sistit. 3 3.

ELEG. xv III. Amissio pueri duodennis. 36. E L EG. x i x. D. V. MARIA in Caluaria montem tendit. 38. E LE G. X X. Funm B. V. M A R I AE. O. E L E G. xx I. I. V. M A R I A in calum assumitur. εῖ.

LIBRI SECUNDI.

lens Societatis I E s, Y templo colitur. Votum pro Bruxellensibus anno I 6 36. 4 E L E G. I I. Votum pro adolescentulo B. V. M Α-R I AE sodalirium ineunte. 47-E LEG. I I I. Auceps ob amissiumfalconem patibulo addictus, volo A. VIRGINI HALLENfrnuncupat falconem sevitam recuperat.ibid. ELEG et v. Partheniet clientis ad B. V. MA-R1AE Aedem sub noctem properantis vota. so. ELEG. v. Ad B. Virginem MARIAM pro obtinendo I E s v amore. I. ELEG. v I . Cliens Partheniem e purgantibus stammis o m B. V. MARIASsbi deposcit. s 3. ELEG. Wr . Ad L. Virginem MARIAM pro felici morte impetranda. S ELEG. v I I I. Mottim B. Virgini M A R I AE, dum Parthenici Sodales ad Poetarum lectionem accingunrur. S

118쪽

ELEG. IX. B. V. M A R I A de vita flatu Gnsulenda. I S.

R I AE Atrebatibus submisso. 6s.

in nemore Illustrismi Ducis Arscholani ριν Vallancenenses Societatis I S s v discipulos intra quercum anno 162 S. Nonis Augusti coli eata , quam , B O N AE sPEI DOMINAM nuncuparunt. 71.

gratulat-. Ti. ELEG. I I . Ad I E s V M, pro T. V. MARIA Abi in matrem concessX. 8O-Ε L E G. I II. Renovandum quotannis Parthenici cultus propositum exemplo Duacen sium. 8 r. ΕLEG. I V. Absit iner in a cultu B. Virginis MARIAE. 83. ELEG. V. B. V. MARIAE cum ingrato cliente expostulatio. 83. ELEG,

119쪽

INDEX ELEGIARUM.L 2 E G. V I. Deserta E. V. M A R I AE Clientem paenitet. 87. Ε L E G. V I I. Amor E. V. MARIAE desideriω fouendus. 89. ELr G. VI I I. Amores B. V. MAR I AE s curi, is deliciis affluentes. FI. E L E G. I X. Amori B. V. M A R I AE. 93. E L E G . T. Animi corpori sis bona a B. V. M A-R I A merito sperantur. 9 FEL E G. X I. E. V. M A R I A in morte suis opitulatur. 96. E L. E G. XII. Sacrum sui Clientis cadauer B. Virgo MARI A custodit. 9'. ΕLEG. XI I I. B. V. MAR IA Clientemsuum lustratibus flammis liberat. IO2. E L Ε o. XI v. Perseuerandum in amore A. Vi sinis MARI AE. IO .E L E c. N v. Mirum in Glo gaudium ex Assectu B. V. M Λ R E. IO6. ELEG. De ANGELI TUTELA RIs cuI- tu. IOS.

Summa

120쪽

Summa Privile j Caesarei.

FER DI NANDI II. Diuina fauente clementia electi Romanorum Imperatoris siem per Augusti Diplomate cautum est; nequis intra Romani Imperii & Regnorum ac Dominiorum suorum hereditariorum sines, Soc. I E s V Patrum Opera citra consensum eorumdem Patrum&Auctorum desuper obtentum imprimere,vel recudere, aut alibi recusa inserre aut vendere praesumat. Qui secus faxit, praeter Librorum omnium confisicationem , viginti marcharum auri puri poena mulctabitur; uti latius patet in Diplomate dato Viennae die Iv. Augusti, M. DC. XXVI. Signat.

FERDINANDVS. Petrus Henricus a Stratin V.

Ad mandatum Sac. Cars Maiestatis proprium, Herma ita a Lusenbιrg. cultra R. P. Prouincialis. Eco infrascriptus Soc. Ipsu per Gallo-Belgicam Praepositus Prouincialis concedo, ut, iuxta Privilegium Caesareum Societati nostrae concessum, soli Balthasari Moreto imprimere & vendere liceat P. Antonii Destions e Soc. I E s v De cultu B. V. MARIAE Elegiarum Libros tres. In cuius rei fidem has manu mea subscriptas & officij mei sigillo munitas dedi Tornaci, D. Iulij,

N. D C. x XXIX.

Florantius de Mont rency.

SEARCH

MENU NAVIGATION