Praecepta artis rhetoricae lectissimis veterum scriptorum latinae atque italicae linguae exemplis illustrata in usum tyronum ven. seminarii auximani cura et studio Josephi Ignatii Montanari 1

발행: 1852년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

EXEMPLIS ILLUSTRATCΓRA ET STUDIO

IOSEPHI IGNATII MONTANARI

IN UsUM TYRONUM .

1852.

6쪽

Excellenitum Virorum consilio, et auct0ritate .ab- . - hine annis novem in animum induxeram quinque Dominici Deeoloniae de Rhetorica libros in meliorem ordinem digerere, perpolire, et amplificare, ut Praeceptoribus, et tyronibus melius satisfacerent, bonarumque litterarum studiis majorem utilitatem ae frugem afferrent. Sed cogitanti mihi diu muDtumque, quantum meis humeris onUS imponerem, et quam dissicile sit aliena reconcinnare, et ab omni- bus probari; animus pene excidit omnis, et studium, quo prius ardebam, refrixit, ita ut consilium, quod antea libenter inieram, sere omnino deponerem, abjiceremque. Quumque multa accuratius mecum ipse perpenderem, neque mihi explicata capiendi consilii ratio adhuc esset, ancipiti cura Versabar, eXitumque reperire, cum in utramque partem mens inclinaret, non poteram. Decoloniam apud multos summo honore habitum, apud multos etiam nullum 'obtinere locum cognoveram: quare si manus admovissem, alteri me religionis reum dicerent, alteri vanitatis, nonnulli etiam insipientiorem me affirmarent, qui haec, cum nequaquam opus eSSet, curassem. Neque me aliquorum querela, quod la-

7쪽

tine scripsissem, latebat; quum praecepta artium, Scientiarumque omnium vulgari id i0male tradenda esse contendant; meque id dixisse, et secisse haud

semel posse istos proferre sciebam. Interea nec amplissim0rum virorum h0rlationes, nec amic0rum voces me ab incoepto desistere, nec c0nquiescere patiebantur; incitabant, urgebant, et m0ranti, nutantique stimulos addebant. Quos ego nunc valetudinem causalus, nunc scholae labores, mullasque alias, quibus distinebar, curas, blandis verbis ductabam, ac moram inserens ludificabar, et aliis, quae habebam prae manibus, opellis animum intendebam. Interdum tamen suavissimorum hominum desiderium occurrebat, quibus n0n indulgere, et

m0rem gerere aperie enim candideque salebor moleste serebam. Nil quod Decoloniae cull0res improbarent me facturum videbam, si quid ex eius libro demerem, vel si quid adderem. Illum sibi magnam lemporibus suis laudem bono jure peperisse, quod pauci0ribus praeceptis, optimisque eXemplis labantes litteras, quae saeculo decim0 septimo in pejus defluxerant, Sustinuisset. Hac de causa

sibi nomen secisse, et in scholis regnasse. Temporibus tamen immutatis satisfacere non p0Sse; cum praesei lim ex latinis tantum exempla expromat, scriptoresque ilalicos omnes missos faciat,

quod quidem haud parvo detrimento tyr0nibus est. Videbam etiam librum illum plerosque fastidire,

eo quod n0n satis recentioribus studiis accommodatum ducerent, multisque rebus destitutum, quibus certe pueris opus est, nec lucido ordine, planaque methodo declaratum; quae si ego adderem, iissastidium omne auferre posse plane considerem.

8쪽

Hasee dissicultates eum paullatii. exsolvissem, mul

tamque mihi dubitandi ansam ademissem, una tamen obstabat, suspensum M tenebat, quod latine praecepta tradere nefas mullis esse videbatur. Sed dum hac dubitatione aestuabam, Praesecti Venerabilis Seminarii Alaximant adsuerunt, rogantes ut librum concinnarem in commodum Alumnorum EccIesiae Nostrae, quibus Iasine discere, er scribere necesse est, quum hae praecipue lingua Sancta Romana utatur Ecclesia in Sacris, quibus illi initiantur. Quae eum ego intelligerem, Hecreatus. sum, Omnique dubitatione amola, exploratum habui, me hoc opere, quidquid sit, et alumnis et Ecclesiae gratum acceptumque facturum: librumque meum fructuosum admodum, commodoque neque parvo neque mediocri studiosis futurum. Consilium igitur scribendi coepi: utinam consilio respondeat exilus: et si Deus, Superique omnes labori in proesens nostro faveant, feliciter eventurum esse facile spero. In hoc ergo omnes animi mentisque vires contuli susceptam spartam perlustravi; omnia expendi; totumque opus ita conseci. Primo statui mihi de verborum delectu, et collocatione dicendum, postea de periodo, de compositione et textura sermonis: deinde de ornamentis Sive Verborum, sive sententiarum, de amplisseatione,

et de praeeipuis orationis finibus, et generibus. De sabulis, et descriptionibus attigii denique de triplici

charactere dicendi, quod Rhetores stylum Vocant, et de imitatione. Quare ex Mecolonia multa, quae mihi prosuerant delegi, caetera vel praetermisi, Vel ad Ciceronis, Fabiiquδ normam composui. Neminem

enim, puto, pigebit, me Tullii, Quintilianique prae-

9쪽

VIII

cepta pluris quam Des0l0niae feci Sse; quorum Ver- . ba ipsissima saepe usurpavi, ut praeceptis p0ndus adderent, detrecta loribus, Si qui.eSSent, occurrerent, obtunderentque. Cum autem in mem0riam revocarem IIoralianum illud μ quidquid prae cipies esto brevis praecepta paucis absol i, eaque brevitate c0ntinui, quae perspicuitati n0n obstaret,

nec memoriam discentium onerare p0SSel. ΕXem

plis abundare malui, vel quod ex his fructus ma- j0r, vel quod in his delectatio: utraque enim res pari rati0ne puerorum comm0dis servit. Et cum patrio sermoni quoque Rhetoricae studia prodesse debeant, latinis exemplis italica semper conjunxi; neque S0lum Vel a poetis, vel ab oratoribus, et hist0ricis, sed perpetuo hac sum usus industria, ut eXempla ex puelis, et oratoribus vel historicis es-Sent, ut c0mmodius meliusque quid pr0rsae, quidligatae conveniat orationi omni tempore, velutiqu0dam in speculo lyr0nes inluerentur. Nolim la- .men esse qui pulet, me tantam tamque uberem exemplorum supellectilem huc allulisse e0 animo, ut pueri exempla omnia memoriter discant, et Verbum verb0 reserant, quod certe nimium esset: sed unum tantum Vel du0, prout praeceptori placuerit mem0riae mandent, caelera legant, meditentur, atque interdum imitari, aemularique c0nentur. EX script0ribus aureis eXempla omnia hausi, neque enim medi0cria in medium proserre fas erat: 0mnia ex antiquis, h0rum enim imitationem utiliorem semper habui, praestanti0resque magistr0s duxi, illos qui vetustate et saeculorum judicio c0mmendantur; a recenti0ribus abSlinere Visum est praesertim nostralibus, cum Variae inter h0mines Saepe

10쪽

opiniones diversaque de illis judicia serantur: neque enim necesse erat ad recentiores c0nfugere iii latita veterum optim0rum copia, et spIendore. cum vero de aliquibus loqu0r, qui aliquid vel immora ii vel absurdi s cripserunt, de castigatis, eXpurgatisque, non de' integris . eorum operibus, me loqui assii mo, omnique asseveratione confirmo. Quid enim lectio scriptorum prosit, si bonis ossiciat mo- ribus p Quare in litterarum studiis h0c caput. esse Semper pro certo habui. atque id omni cura, et industria dum vivam curabo, ut pueri cum doctrinae puritate, morum puritatem, et eaudorem sibi comparent, nilque magis Vitandum, quam ne ingenia pravis vitientur lectionibus, et detrimentum ea- piant ex illis unde commodum aecipere debuissessi. . Haec omnia singillatim exposui, ut ordo libri comsiliumque, animusque meus pateat. Restat ut hunc laborem meum iis c0mmendem quibus primo commendatum volui, Rhetoribus, et Rhetorices audi-l0ribus; qui si arrideant, amplissimum industriae meae Ductum retulisse videbor, omnique aetatis meae tempore vehementer laetabor atque gaudebo.

SEARCH

MENU NAVIGATION