Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1740년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

DISSERTATIONES

HOMERICAE

HABITAE IN FLORENTINO LT EO

AB ANGELO MARIA RICCIO

GRAECARUM LITERARUM PRO F.

ACCEDUNT EIUSDEM ORATIONES

PRO SOLENNI INSTAURATIONE STUDIORUM VOLUMEN PRIMUM.

6쪽

AMPLISSIMO AC NOBILISSIMO VIRO

IOANNI FRANCISCO

ARCHIEPISCOPO CORINTHIO

T AD SERENISI IMAM UENETORUM REM P.

PONTIFICIO LEGATO.

Ulta sunt , Vir optime , ac

Praeclarissime , quae omnem mihi dubitationem statim exemerunt , Cui potissimum hoc meum Homericarum Di Dsertationum primum Volumen consecrarem.

Cui enim potius , quam Tibi P Tibi in

quams

7쪽

D EDICATIO. quam , qui in Literarum studia tam vehementer , intimeque assictus es , ut tuas d licias , tuos amores facias , iisque lorige magis , quam reliquo Vitae ornatu , atque apparatu oblecteris . In Te siquidem ut de M. Catone testatum reliquit Tullius ) inexhausta aviditas legendi . Poetas Vero maximos tanto in pretio habes , tam saepe , ac incessanter vel fas , ut paene innumera ex eis loca memoria retineas , gratoque lepore , sale , ac promptitudine quod non ex aliis narrantibus accepi, sed ipsemet sae

pissime audivi ) ubi res & tempus postulat,

in eruditorum hominum colloquio pronun-cies , praesertim vero Virgilium amas, H ratium , & Dantem , qui doctrinae profunditate , & dictionis robore , atque elegantia adeo supra ceteros eminent . Qui amor in literas facit , ut literatos quoque viros impense diligas, eosque omni benevolentiae ossicio humanissime complectaris. Sed illud. praecipue in te spectandum occurrit, quod literis tum sacris, tum profanis, quas eximie tibi comparasti , non ad inanem- quamdam Ostentationem tueris , sed ad

8쪽

DE DICATIO. formandum animum , ac moderandum, Christianasque Virtutes omnes insigniter e colendas . Quid de Generis splendore , &commissorum tibi Munerum amplitudine λNonne ab omni fastu , animique elatione alienissimus , occasionem nullo non tempore inde arripis, ut magis magisque agnoscant

omnes sentiantque comitatem tuam , ac benignitatem singularem Θ Haec profecto sufficerent, Praesul Amplissime , ut continuo ad Τe debuerim convolare, tuumque huic meo operi patrocinium exoptare , implorare , assequi . Nihilominus alius adhuc stimulus multo acrior me exacuit , ac fere coegit , ut in sinum tuum me , Librumque me iam conferrem . Cum enim nuper in hac Urbe apud Magnum , Regiumque Etruriae Ducem Pontificia Legatione fungereris , illo , quo exardes in literas flagrantissimo amore, quamvis tot occupationibus pressus , ac distentus, statuisti Graecis literis, me duce, operam dare. In quo certe praeclarum optimi iudicii tui argumentum elucet , quod vere ac sapienter ratus es mancam esse doctrinam omnem , quae Graecae linguae cognitione

9쪽

DEDICATIO. Omnino careat. Memini praeterea Te mihi dicere , in illud studium Te vehementer impelli , quod percuperes Homerum , quem omnium Poetarum Patrem , ac Principem venerabaris , in Graeco fonte aliquando legere . Quod sane tibi cito contigiisset , si a nobili curriculo , quod tam alacriter , ac

generose occeperas , te repente deflecter ,

non coegisset necessitas ad praeclarissimam Legationem istam Santas simi Pontificis iussu abeundi. Quam vero Tibi decorum est, ac gloriosum , quod difficultatibus , quae Graecam linguam obsepiunt , & iuniores ipsos territant , minime fractus , ad eius studium tamquam athleta strenuissimus Te adiunxeris , conatus grandia , magnique Catonis inhaerens vestigiis , qui & ipse aetate provectior Graecis literis navavit operam lInvidiosum autem sit dicere , qua benevolentia me Tibi in Graeco studio facem praeferentem prosequereris , nisi forte incredibilis morum tuorum suavitas , quam cuncti ad Te accedentes experiuntur , nonnihil detrahat significationibus cuiusdam in me propensioris voluntatis. Quare non solum con

10쪽

DEDICATIO. v II

sentaneum esse dixerim , sed plane iustum

ac necessarium , ut hanc primam mearum Graecanicarum Disputationum partem ad

Te deferrem , Tibi inscriberem , tuo Nomine condecorarem . Accedit quod Pontificiam Corinthi Sedem iampridem obtines, Corinthi inquam , quae totius Graeciae lumen a Tullio dicta est . Accedit, quod tute ipse saepius me hortabaris , atque eXtimulabas , ut has Homericas Disputationes in lucem darem. Accedit quod earum plures vix a me scriptas , ac publice recitatas legere , & pro tua humanitate probare nones dedignatus. Hoc igitur meum qualecumque donum , aut potius debitum Tibi tributum excipe, Vir Praeclarissime , eo sere no, ac laeto vultu , quo me ad Te Ventitantem excipere solebas : & quoniam locorum distantia nos seiungit , huic veluti proli meae benevolentiam tuam impertire , qua patrem complectebaris. Precor enixe D. O. M. ut ad sublimiora Munera , quae Te expectant,

sustinenda pro bono Christianae Reipublicae

diutissime servet incolumem .

SEARCH

MENU NAVIGATION