De antiquitatibus Lusitaniae libri quattuor a L. Andrea Resendio inchoati, a Iacobo Mendez de Vasconcellos absoluti & quintus liber de municipij Eborensis antiquitate ab eodem conscriptus. Cum alijs opusculid, versibus, & soluta oratione ab eodem Iac

발행: 1597년

분량: 618페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

i Lia ER, AR aevs. 2osmbalis maritimarum ciuitatum memilait :In sacro, inquit , Lacobriga, & portus Hannibalis .

Acobrigam mutilato, atque nonnihil de-ix' flexo nomine Lagos appellat vulguS,nobilissimum nostro astio , frequens'. Oppidum, ac nuper a Sebastiano Rege 'in ciuitatis titulum, & honorem euectum, sicut & Pharo ab Ioanne tertio Sebastiani auo. Legi ante multos iam annos in Agelariis pristae Mantuani, qui me puero per omnium ora volitabat, magnum de Lacobriga testimouium: a Dicitur Ardiburi posuisse Lacobriga septeni Victori toties Hatuas, totiesq. per illum - Eitata Vandalicis bello insurgente procellis. Quod nescio unde fuerit mutuatus , cuius poetae, quoniam multum iam fama restixit', cetera, quae ad Lacobrigam attinent, videre poterunt si velint, quorum in manus liber is

deuenerit. l

DE portu Hannibalis dubitanti, duo se

ostia obiiciebat, alterum ad Villam nouam cogn9mine Portimanam,eius fluuij, qui Vrbem

232쪽

urbem Siluin, ad quam Ossonobense pontisi,

cium translatum est, praeterfluens inmaro delabitur. Alterum ad Alborem oppidu non obscurum,utrumque in sinu magnarum,multarumq. nauiuna capaci.Sed quarum interius per ostia ingressiis , non nisi aestu accedente fiat. Facilior Villanouanus recto cursu,paulo

Alboritanus dissicilior,proptπ flexus varios in modum Syrtis obstruentes ostium arenas. Verum ubi penetrarint pandete se aestuario, commodissima statio est nauigioru. Parua insula intus est stitu editior, in summo piaena, in qua olim oppidum fuit. Supersunt vi dique muri a fundamentis usque ad mediam altitudinem caementitij, in superioribus se macei Punico opere. Summa planities,rud ribus, parietinis, stactis testis, teguli'. tota plena, aedificiorum monstrat ruinas. Hoc nimia vetustate extincto, Alborem nostri in iores ibi iuxta intima qstuarij ora construxerunt. Hunc suisse Hannibalis vocatum Portum I xius arbitramur,quam Villam nouam, oppidum reuera nouum, propter loci situm , unde defendi naues egregie poterant adibtu arceri hostes, quod a peritissimo bellicet rei duce conueniebat prouideri. Quando autem oppidum hoc Hannibal condiderit, pro

cornperto ego asserere nequaquam audeo. In

Lusitania fuisse Hannibalem,tertio volumita

ostensuin a me est, ι, i

233쪽

Li QEARTV .. ΣΟΙ Posuit quoque ex Gadibos, cum vota Herculi exssiluisset, nouis'. se obligasset . Quod primo textiae decadis libro scribit Lillius ad promontorium hoc Hannibale accedere propter dicatum Herculi templum, & distipata de diis locum tenentibus famam. Sicut Strabone reserente paulo ante nδrrauimus, maxime inuitante maritima tractus illius amoenitate, & ad res gerendas opportunitate. /

A cro promontorio usque ad Callipo

dis fluuij egressum, hoc est ad sinum Salaciensem, multa sane sunt oppida, nequi

contemnenda, sed q9oruin mentionem veteres non secerunt. Hinius Merobrigae memi- . nit, ac mirum est Cetobrigani omississe in ora positam, cum Salaciam multo interius locatam non praeterierit, neque Merobrigam, sexsere millibus passuum ab littore separatam. Verba illius sunt: Oppida memorabilia a Tago in ora, Olysippo , equarum e Fauonio

vento conceptu nobile, Salacia cognominata urbs imperatoriata, Merobriga, promontorium sacrum, & alterum CuneuS. Interiit autem Merobriga,an cuius locum

successit iuxta oppidu S. Iacobus cognomine Cacem , oppidu in excelso colle positum. Oe- quo

234쪽

xo3 Da AN Truvi T. LvὲIT. quo postea. Muri cum turribus,alibi integri, alibi vero semidiruti, aquaeductus, pons tria, intermedia valle,& quadrato lapide perennis. ns, antiquae me ciuitatis admonuesunt. Habeό etiam ex aere Cyprio Vulcani pa uum simulacrum ibi repertum , & elegans aeneum candelabrum. Templum ibi est sancto Blasio dicatum, & super aram lapideam. Mensa cum hac inscriptione. G. COCILICO. FUSCOP A Τ R IEX TEST. C OCILI CI , A P A si O S Hoc est: Gaio Cocilio Fusco patri ex testamento Cocilicia Pastos . . In semicollapsa turri cippus.

Hoc est: CaiόNumisio Caij filio Fusco, s xtum viro Sentatinia Quinti filia,Fuluianilla uxor permittente ordine Merobrigensi.

235쪽

D Ixi successisse Merobrigae oppidum san

etum lacobum in excellenti colle, qui mari S prospectum aperit,nec a Merobrisa distat ducentis integris passibus . Loco dominabatur Cacem tyrannus Mau. rus , cum a Christianis receptum oppidum est . Causam n6mini dedit Apostoli Iacobin armorea sub terra emgies, eo loci reperta, quae nunc quoque religiose ibi colitur. Fauciumq. est nomen a Sancti effigie, cognomen autem a regulo, sub cuius fuerat potestato Expugnationem reserunt oppidani ad herbiadem Balagam, cuius quia semisepulta famata est, non ab re suerit, operae pauxillum impendere. Viam nobis aperuerit Hieronymus Zurita Caesaraugustanus, vir doctus, & historiae diligens scriptor. Sed quia Ioannem Bata-Σen cum Ioanne Comnelao, quem Calotan

nem quidam appellant, Manuelis Cona neni patre, confundere videtur, ex Nicaeta Chomate Graeco auctore, qui ea tempestate fuit, Rex Baptista Egnatio rem ipsam petamus. Graeciae imperator inluxius Angelus cum duas haberet filias adulescentulas ac viduas, di eas ob adulescentiam & formgna, ut ait Niceta, secundas nuptias desiderare videret, Irenen Alexio Palaeologo, Antiam Theodoros . o Lasca-

236쪽

aio DE ANT DEVIT. Lus IT. Lascari, adulescenti animoso & bellicosissimo despondit, dotis q. nomine, inquit Egn'-tius, imper ij titulos genero tribuit. Et quidem Lascaris, de pulm & profligato Manuele

Maurozonae rubro calceo. induto, ab omnia bus Orientalibus urbibus imperator consalutatus est , ut testatur Niceta. Ceterum ex uxore mascula illi proles, nulla fuit, semina tantum Irene. ses Hanc Ioamai Diplobalazio in matrimoniuiunxit, imperiumq. illi per manus tradidit. Ita Egnatius. Sed quem Ioannem Diplobatagium ipse vocat, Ioannem BataZem appeniant alij,& quidem Graeci. Inter quos Nicephorus Callistus, & BataZem tam Lonaras, quam Niceta sepae nominant. Ioannes itaque Balaaes filium Theodorum Lascarem minorem succetarem reliquit. Qui moriens Ioan nem filium, & filiam Lascaram Michaeli Palaeologo,tutorio nomine commendauit. Verum Palaeologus, interfecto puero, per summum scelus, sibi imperium vindicauit. . l. Redeamus modo ad Zuri tam in Aragoni ςis libro quinto capite ultimo. Lascara puella verita, ne &ipsa lin tb manni saeuitiana incurroret , Ligurum imrcatorum auxilio G uua venit. Nubsitq. iii Liguria Vitelmo comiti, Entem et ij, vel ut vulgo dicitur Viginti mi-hj, peperitq. ex eo filium Ioannem Lascarem,& tres filias. Mortuo marito, filium Genuae reliquit ,

237쪽

reliquit , qui patri in Entem et ij ditione suc-

eessit. Ipsaifilias secum ducens, ad Petrum Aragoniae regem, cuius ingens erat fama si contulit, si sorte dignaretur auxilium serro, ad recuperandum paternum imperium sibi per tyrannidem ereptum. Suscepit illam rex nobilis libitorificentissime. & iti Valentiae re gno retinuit. Filiarumq. maximam Iolanthe ex Graecia cognominatam, uxorem dedit Petro Baroni Alerbae, regis Iacobi nepoxi.

. t Secundalia Beatricem ex Graecia vocatam praetermitto,huic operi non necessariam, Ba- laeta quoque ex Graecia, in matrimonio non

diu fuit,peperitq- filiam,cui suum nomen imposuit.Hanc Iolantiis matertera,vbi per arta tem licuit, nuptui collocandam curauit. Interea cum labella. Petri regisifilia nupsisset Dionysio Lusitaniae regi, Bataga iam , vidua , propter morum, & vith probitatem una etiam venit, fuitq. in Lusitania ι quo ad Constantiam ipsius Dionysii, oras bellae nita, Ferdinandus Castelis duxit in matrimonium. Tunc quoque Baiaeta speetatae virtuti S matrona, nouam nuptam comitata est, tamquam moderatrix eius adolescentiae. Quae cum par

tu edidisset Alisnsum postea regem, non di silperstite marito, regis filii cu BataZa nutricationem sedulo curabat. Sed subducto a materna cura infante auiae cosilio , quae ad suam potultatem trairoierre illum maluit, Regina

238쪽

mater & recenti fiduitate maesta,& praecipue in utriendi filii solatio destituta, insuper alen,. Hae familiae impari, quod peranguste adm

.dumq. tenuiter,nec pro regia dignitate, sumptus suppeditaretur, ex dolore morbum in- chirrit, decessitq. in oppido sanci o Facundo. Et cum eius iuppellex,mundu'.muliebris ad satisfaciendum alumnis minime susiceret,

testamento a Dionysio patre, atque Isabella matre petiit , ut quod illi deerat, ipsi supplerent. Balaza aute, cum se inuidiosam ex praeterita potentia indi es persentiret,re cum suis

communicata,nauem adornari praecepit,bene q. tam ex suis copiis, quam sororum auxilio instructam costendens per mediterraneumare exiit, ac circumitis Gadibus, & sacro promontorio, ad taxum, ubi oppidum Sinis est, excensionem fecit. Conueneruiit ad illam Christiani multi;&ex sacra spathophororum militia equites non pauci, qui vicina loca te

nebant , atque ad non, spernendas copias au-Cacem regulum oppido exuerunt. Extructoq. templo Bataga bonam ligni sanctae cru-CiS partem , quam a Lascara matre Constantinopoli delatam acceperat in quadam templi pila conclusit. Quae diu ignorata latuit, donec miraculo fuit prodita. Ob hoc solenne ibi est, dominicis , ac celcbrioribus diebus, cum post sacrificii Euangelium populum tacerdos alloquitur, etiam adhortari, ut precentur

239쪽

II BER QUARTUS . a I 3eentur Deum pro Balaeta Lastara , Graeciae Imperatoris nepte Relicto in potestate Christianorum oppido, venerabilis matrona Con imbrigam se contulit, adhuc illa tempestate urbem regiam. Vbi facultates ope'. suas iis, qui sibi inseruierant distribuens pauperum

nequaquam immemor , Ecclesiam cathedra

Iem donariis multis ac praediis locupletavit. Sepulta ibi est in lapideo, nec operoso monumento inscriptione simplici.

HEIC SITA EST BAT AZA IMPERATORIS GRAECIAE NEPTIS.

DE CETCEtobriga, quae Ptolemaeo Cetobrix apis

pellatur in ora & ostio sinus Salaciensis quondam stetit, urbis tenue vestigium inodo est, axonis: obrutae, nisi qua irrumpentis maris violentia , sub aqua nonnumquam, non . numquam vero Z tumulo in tumulum in are nas radentibus Ventis, deteguntur sdificia. Causa dominis a Cetis,& Briga orta est. Briga siquidem vetere Hispanoru lingua urbem significat, ut Arabriga, Coninabriga, Cetobriga, Lacobriga,& mulis alis. Prima vero compositi nominis pars, acetis est facta.Cete magnos pisces, ut thynnos, omittis marinis belluis significarri & qui pisces eos sili ut,

240쪽

x AN VIQVIT. Lus IT. condiunt, ac vendunt, cetarios dippellari notum est,iacus autem in quibus saliuntur celariae & cetaria dicuntur, unde Horatius: Plures adnabunt thunni, ct cetaria crescent. Q niam vero in urbe hac, de qua limbis sermo est, celebris erat piscatio,& salsirra talium piscium, sicut etiam nunc Cecimbrigae, quod oppidum e regione est in extimo sero Barbari j promontor ij littore, Cetobrigi vocata citi itas est. Durant adhuc in Cetobrigensi littore ipsa cetaria, signino opere antiquitus fabricata. In medio obrutae arenis ciuitatis fanum peruetus est,quod instauratum Virgini Christi matri sacrauit Christiana religio. Ad cuius ingressum, supra portam,arietis caput visitur contortis cornibus,'factum ex marmore, & quidem elegantissime.Neque dissentaneum est fanum id,atque simulacrum Iouis Ammonis olim sibi se, contra frequenteS arenarum turbines, ab ethnicis ibi culti. statua quoque marmorea stolata illinc Neocetobrigam delata est , absque tamen capite. Instriptio quoque haec in quadrato iaspiadis albi lapide, in parthenone virginum sancti Dominici institutum profitentium Neocetobrigae extat. L. I VLI U s. L. ET . T. LI B. V A L E N S. AN N OR. '

COPI Rus. FRATRI.

SEARCH

MENU NAVIGATION