장음표시 사용
41쪽
COMMENTATIO LD QUAESTIONEM ZOOLOGICAM.
55 Corvus Mone dola; sed non assirmat in omnibus avibus ita adesse, ut in hisce nervum, invenit. Etiam non observavit conjunctionem cum pari sexto, quam Cuvierius dicit se inveni SSe. Medulla spinalis. Quamquam Vidimus cerebrum in avibus ad typum perfectiorem evectum esse , non exinde Sequitur medullam spinalem etiam eodem Statu persectiore gaudere; et revera, quo magis cerebrum praevalet structur1 sust, ut hie in avibus, eo magis medulla spinalis imperfectam sive simplicem fabricam debet offerre. Quum ergo videbimus, medullam spinalem avium universe cum medulla spinali Eso cis Lucii esse comparandam, hoc ut necessariam Con Sequentiam AgnOSCemus. .Non multi auctores hanc partem inquisiverunt ; Nicolai dissertationem scripsit de medulla spinali avium , recusam in Reilii Diario physiologico, XI. B. 2. IIst: quas observationes, Carus, suis observationibus adauctas, in opexe suo Versuch etc. edidit; maximam pax tem sequentium ex eius Opere desumpsi. Medullae spinalis avium diameter, tantum sexta pars est diametri cerebri ; sed massa adhuc augetur magno vertebrarum numero et in quarum canali usquG ad ultimam VCxtebram caudalem procur-Vit c 1 medulla. In duas partes laterales divisionem hic etiam invenimus; sulco suis periori ac inferiori. .Canalis etiam adest medullaris, et substantia gangliosa tegitur medullari ; tantum posteriora Versus duae lineae a Pparent substantiae gangliosae. Ut in Εsoce nervi intervertebrales duabus oriuntur radicibus, quae sese in ganglio coDjungunt, ubi exeunt canales vertebrarum. Animai Versione dignae sunt extuberaritiae, Αnsehwellungen quae in Avibus multo majores Sunt, quam in aliis animalibus. Altera eo loco adest, ubi nervi alares in medulla insertionem habent: structura massae non hacce extuberantia mutatur; tantum est massae ad auctio et canalis dilatatio. Altera expansio adest in vertebris ossis sacri; latior est quam Prima, et peculiarem habet sissuram in media medullae parte et quae sisSura nomen gerit sinus xhomboidalis. Se cundum Carum hic sinus inde oritur, quod canalis medullaris latios si at. Ut in toto canali, ita in sinu rhomboidali adest humor quidam, sed copiosior. Acidis et aere conglutinaturi
Quum vidimus medullam spinalem in Amphibiis comparandam esse cum cerebro quod ad massam adauctam diametro; nec etiam Aves Upum Persectiorem adeptos
ti in C arus animadvertit hanc longitudinem .medullae spinalis resPondere Propriae Avium oecono- -- , quae ustema locomolionis maxime habet evolutum.
42쪽
esse Propter magnum vertebrarum numerum: in Mammatibus contra , medullam spi- talem totam distinctam reperimus majori et persectiori evolutione cerebri. Ad ho-inem accedere et a typo Piscium et ab Esoce Lucio remo eri, facillime in descrip tione intelligemus. ordiamur a Cerebro. C ore brum Quod ad involucra attinet, dura mater universe ut in homine sese habet, tamen in plerisque individuis processus falcisormis non aee peritur. Tentorium Cere belli osseum est in Feli Cato. In genere Delphinorum processus falciformis osseus e St. Tabula inspecta diversarum ratiotium inter corpus et cerebrum, in diversis Avium individuis, facile observamus, cerebrum esse maximum in iis Αvibus, qui inse-xiorem gradum in animalium rete occupant. Sic etiam in Mammatibus ci) ob
TOGHaec tabula rationum inter massam cerebri cum reliquo corpore invenitur in Cuvierit, Lecons d Auat. co ., tom. II. Pag. 149.
43쪽
servatum est a Caro, impersecta animalia maxima habere cerebra: si e ci in Mure Musculo est A, in Mure Ratio dum in E qao et in Elephante jὁου reperiatur. Idem auctor animadvertit, quod ad Mammalia in ordinibus hominem appropinquan tibus rursus massam cerebri adaugeri. Ratio inter cerebrum et medullam spinalem. etiam exprimitur ratione cerebelli u) et reliquae cerebri massae; quum enim cere-Bellum, ganglion Vocare liceat medullae spirialis, Semper in eadem ratione cum me. dulla spitiali stare debet : sic in ius extoribus Speciebus ratio parva est v. c. in Mure Musculo, ut 1 : a et Mure Ratto , ut 1 S . In persectioribus ratio est major v. c. in Homine 1:9, in Simiis 1 : 6 usque I r 8. Massa cerebri in Mammatibus etiam in tres. massas praecipuas dividi potest: a prima ordiamur. Massa prima. In Gliribus, cum Avibus convenientem invenimus hanc massam primam. Nulli adsunt gyri. E duobus gangliis constans parva , cuique adjuncta est pars sive ganglion, e quibus ambo nervi Olfactorii oriuntur: haec ganglia, ut iaAvibus, cum haemisphaeriis sunt conjuncta. ΗαomisΡb aeria cerebellam non tegunt nec etiam in genere masSam Secundam. Quum ita massa Prima Glirium, cum massa Prima avium extus conveniat , interna Structura hae duae partes analogae longe discrepant. In Gliribus, et in MammatibuS uni Verse, nova pars , commissura maXima , corpus callosum , apparet. Praesentia hujuS cox Poris convenire videtur cum praevalentia substantiae medullaris; etenim, quo magis deScendimus in animalium serie, eo magis Praevalet massa cinere . In Mammatibus vero, POStquam crura cere-hri sive medullae oblongatae prolongationes, thalamos nervorum Opticomm transgressa sunt, radiatim sese crura extendunt et Sic Ventriculorum quasi basin essiciunt: silamenta anteriora pexcurrunt corpus gangliOSum, DOTPus striatum Vocatum, et in radiis illius corporis evanescunt, e quibus corporibus striatis novae sibrae, sive novi radii oriuntur, qui sese Vertunt ad mediam partem amborum haemisphaeriorum et maximam commissuram si e corpus callosum eXprimunt; in hacce commissura perfecte conjunguntur. Ut in Avibus, pars posterior,haemisphaeriorum sese inflectit ad xὶ Carus, Versuta etc., pag. Isto. Nimirum auctor ille putat Equum et Elephantem persectiores
esse quam Ilures ; non vulgarem esse opinionem censeo.
Castor Castor) . . . . . . . .
44쪽
ad columnas sormandas laterum radiatorum, sic in Mammatibus pars posterior sese inflectens, transit in columnas sornicis. Inter fornicem et commissuram maximam septum adest, e duabus lamellis constans, quod analogum videtur Caro, Septo radiato Avium i in Mammatibus septum pellucidum format. Sic generaliter in Mammatibus massa prima sese habet et sic speciatim in Glixibus reperitur ; pauca excipiantur peculiaria in quibusdam generibus , propter gradum inferiorem, quem animalia occupant. Sic Iobulus posterior fere proprie non exsistit ; massa cinerea adhuc praevalet in pluribus ; corpus striatum admodum est magnum. Corpus callosum in Gliribus brevius est quam in reliquis Mammatibus, ratione habita brevitatis cerebri; sinem habet anterius margine obtuso, libero, qui non ut in hominibus inflexus est; posterius statim transit in fornicem. Fornix ipse in Gliribus latissimus est omnium Μaminalium, cum etiam silament&accipiat posteriorum iobulorum; quae in aliis plerumque, in commissuram maximam eunt. Septum pellucidum, formatum e multis fibris a linea media fornicis orientibus. quae fibrae ad mediam Iinorem coxΡQuis callosi sese extendunt, inter fornicem et corpus callosum igitur positum est.
Cum vidimus in Amphibiis et Avibus Ventriculos haemisphaeriorum non sese extendere in gangliis nervorum olfactoriorum, in Mammatibus contea ventriculi sese in gangliis extendunt i quod etiam in nonnullis piscibus, Baiis et Squalis locum habet. Descriptio haemisphaeriorum in duabus speciebus , in Mure Musculo et Mure Batto, universe omnibus Gliribus applicari potest. In majoribus tantum animalibus hujus ordinis v. c. in Leporibus conspiciuntur gyri. Fornix et corpus striatum etiam ita iis non tam magna sunt; cerebram Leporis hoc demonstrat 1 . Forma modo descripta haemisphaeriorum otiam convenit Insectivoris Erinaceis et Talpis) et Vespextilionibus. In Talpa tantum haemisphaeria sunt majora et massam tegunt mediam. Bulbi olfactorii sive ganglia nervorum olfactoriorum sunt in iis permagni. Fornix in Insectivoris est latus. In Vespertilionibus Vespertilio murinus, Pipistrellas. Ferrum Equinum) contra, haemisphaeria habita ratione cerebelli parva sunt: non tegunt corpora quadrigemina; parvum est corpus callosum; fornix tamen
magnus est et etiam corpora Striata magna sunt.
Vidimus igitur in his Mammatibus, quamquam proprietatibus perfectioris typi gaudent, tamen .in universo imperfectiorem sabricam. magis Avibus appropinquantem, et etiam quod ad rationem inter haemisphaeria et cerebellum, cum piscibus comparandam. An hoc cum peculiari forma aliunde Μ mmalibus non propria et modo v vendi conveniret
45쪽
Beliqui ordines distinguuntur gyrorum praesentia, quos tamen in Gliribus jam paulisper percepimus. Praecipue in Carni oris, Ruminantibus et soli lungulis adsunt
numerosi et paeofundit in Simiis tamen numerosiores Sunt quam in aliis ordinibus, et in iis animalibus etiam Iobuli posteriores, qui tegunt cerebellum, primo evoluti sunt, qua proprietate ad hominem accedunt. In Cetaceis sortes et numerosi gyri conspiciuntur. MForma haemisphaeriorum exterior, univerSe massam oblongatam, rotundam, exprimit. In Felibus Iata sunt haemisphaeria et in Soli lungulis et Ruminantibus prae, ei pue ad extremitatem sunt latiora. Simiis et Delphinis exceptis, e Iobulis anticis et posticis constant. Forma interior, in ordinibus modo nominatis, fere semper convenit cum descripta forma Glirium. Varietates praecipuae Sunt et corpus stria tu in in nonnullis speciebus ut in Delphinis decrescit, corpus callosum majus sit cum majoribus haemisphaeriis ; in iis speciebus, ubi Iobulus Posterior non adest, etiam
cornu posterius desideratur. Tandem de bulbo olfactorio quaedam dicamus. Bulbus caVus est et parti anteriori haemisphaeriorum conjunctus; situs eSt supra laminam cribrosam. Cavitates bulbo aeum cum ventriculis haemisphaeriorum communicant. In superficie inferiori adest
conjunctio sibris medullaribus , ut in Avibus. In Simiis tantum omnium Maminalium adsunt nervi olfactorii liberi. In Cetaceis plane desunt, vel ut in Delphino 1).
nervi sunt tenues et molles. Massa secunda. Haec massa, quam in Esoce Lucio vidimus Superantem ceteras.
non solum magnitudine, sed etiam persectiori evolutione et diversis partibus ea incomponentibus, magis magisque jam in prioribus sectionibus descendere intellexi mus, et respectu massae primae et Tespectu ipsius fabricae: quo magis ganglia hae misphaeriorum, quae jam in Amphibiis repeximus , Persecta fiebant, eo magis ipsi Iobuli optici simplices sese obtulerunt. In hac claSSe ganglia propria nervorum opticorum etiam magis videbimus decrescere , dum Sanglia haemisphaeriorum , thalami nervorum opticorum, magis evoluta apparebunt, Massa Secu uda in Mammati bus constat e gangliis haemisphaeriorum, Vulgo thalamis neΓVorum Opticorum vocatis , porro e corporibus quatuor , cui nomen corporum quadrigeminorum : quoruiduo anteriora referunt i Obulos opticos, et quorum Posteriora oriuntur e fasci- eulo fibrarum medullae oblongatae 3 quae si lamenta εeβe Partim Supra, partim infra aquaeductum conjungunt. Porro in basi massae Secundae adeSt massa cinere, simplex; in generibus superioribus eminentiae caudicantes reperiuntur. Glandui,
i) Cuvierius negat nervos olfactorios adesse, sed Carus auctoritate nitens amici sui, Doctoris Iacob son, assirmat eorum praesentiam. Vide Carus, Versiain ete. , pag. 23i.
46쪽
pinealis demum Zirbel) gangliis haemisphaeriorum incumbens et hypophysis ceve
bri, cum gangliis suis in hac massa locum habent. Massa simplex cinerea, insun dibulum dicitur. De Gangliis haemisphaeriorum. In inserioribus generibus Glirium conveniunt cum iisdem partibus in Avibus; ut in iis animalibus superficie posteriori haemisphaeriorum sunt tecta, sic in MammatibuS sornice. Anterius adjacent corporibus striatis, a quibus separata sunt stria , Taenia c6-ea Vocata. Filamenta partim intrant corpora striata, partim statim transeunt in latera Ventriculi magni cerebri. Ex iis gangliis oriuntur columnae fornicis duplici radice. Ut in omnibus animalibus in perfectioribus, sub gangliis hae naisphaeriorum, in basi cerebri adest massa substantiae cinereae, quam Carus etiam in Mammatibus ganglia hypophysis cerebri vocat. Ab hac massa brevis canalis ad hypophysin tendit; Hypophysis in cavitate propria iacet
cranii, formam habet rotundam, globosam, et e substantia rubra, cinerea et medullari constat.
Inter haemisphaeria et corpora quadrigemina adest Glandula pinealis ZirbeI t et cum haemisphaeria corpora quadrigemina haud plane et omnino tegant, statim subdura matre jacet Glandula, quae membrana cum ea firme conjuncta est. Glandula pinealis cum duobus albis cruribus medullaribus, quae in fornice evanescunt, cum gangliis haemisphaeriorum conjungitur. De corporibus quadrigeminis. Fere nullae reperiuntur Partes, de quibus tam absurdae prolatae sunt Opiniones. Gali I) certe primus statuit gangli Oxum primum paranalogum esse lobulis Opticis: quae opinio, postquam Wenael detexit quamdam speciem cavitatis in Avibus , eximie comprobata est. Initium faciamus a primo pari gangliorum, lobulos opticos reserente. In Gliribus admodum magni esse solent Ioiabuli optici; et praecipue in iis speciebus , ubi totum organon Sensus Visus magnum est, ut in Leporibus. Sunt tamen iobuli optici magni quoque in nonnullis speciebus v. c. in Mure Ratto , ubi debiles nervi optici inveniuntur. Forma horum corporum
est globosa pro ma Tima parte et constant e substatilia cinerea rubra. Sulco magno divisa sunt in duas partes V. c. in Leporibus, quae divisio in memoriam revocat
formam primitivam in Esoce Lucio et Amphibiis : in Muribus minores sunt quam in
Leporibu S. Pervenimus ad par posterius. Haec ganglia maiorem habent diametrum transversalem quam longitudinalem ; universe quod ad volumen minora sunt quam ganglia prima. Tota sormata e substantia medullari. Quod ad structuram, secundum Carum in utroque latere fascicula si lamentorum medullae oblongatae adscendunt, quae sese in apicem ganglioram sui lateris inflectunt, dein xe curaeunt et sic sese in icem con
47쪽
iungunt. Quo persectior organi satio cerebri, eo intricatior fabrica et structuum rsio, in Rattis et Leporibus pars si lamentorum ganglia posteriora quadrigemina re ferentiam, secedit a veliquis et ganglion format in latere, corpus geniculatum externum Vocatum sposterias secundum Carum). Sic massa secunda sese in Gliribus habet. Vespertiliones et genera imperfecti ova Carnivororum satis cum Gliribus conveniunt. In Vespertilionibus haec massa vespectu primae, mira gaudet magnitudino et quae pro Prietas , cum ea , qua non COT-pora quadrigemina haemisphaeriis teguntur, iterum in memoriam revocat impersectio-aeum etiam vespectu paeimae massae in Vespertilionibus maius habent volumen. In ordinibus perfectioribus forma massae se eundae magis magisque ad formam hominis appropinquat. Ganglia haemisphaeriorum majora et magis globosa si ara: et quo fortiores nervi optici, eo clarius corpus geniculatum eXternum. Massa tertia. Primo in Gliribus, ut cum massis anterioribus secimus, investigemus. In generibus imperfectioribus Glirium , subrica simplex cerebelli nobis cere-
hellum avium in memoriam revocat. Etiam in ea Classe constat a massa latiori , quam
longiori r in qtia profundi sulci Pax tes Iaturales nondum a parte media, PYO- cesSu vermiculari) separant. Partes 1 late Pales in Avibus descriptae, quas in Esoce Lucio jam vidimus , etiam hic adsunt. Si longitudinaliter perscindi lux cere bellum , apparent quaedam plicae, nec non cavitas quaedam, in Gli Abus quam in perfectioribus animalibus hujus classis distinetior. Margo anterior cum corporibus quadrigeminis conjuncta est, ut in Avibus cum iobulis optici si quod etiam si inum dici potest argumentum pro opinione, par primum gangliorum iobulos opticos
referre. Sicut in massa prima DOVam Vidimus aecedere partem, nempe commissa iam maximam sive corpus calloSum, etiam hie in cerebello novam Partem agnoscimus comitem Persectioris fabricae, nempe commissurum, quam Gali statuit pontem Varolii esse ; in iis animalibus revera , ubi impersectissimum adest cerebellum. etiam minima est Commi SSura, v. c. in Gliribus. Decussatio sibi arum pontis cum
fibris medullae oblongatae, in Glivibus et universe in Mammatibus clare apparet, dum in iis e diversis constat stratis. In Gliribus perfectioribus, ubi latiores adsunt Iobuli laterales, etiam latior adest pons. In Vespertilionibus cerebellum quam mazime est adauctum, quod non iobulis la
- i. Reil , Gai r , T lede mann , Tranke dixerunt partes hasce laterales origines esse lobulorum Ιateralium cerebelli in animalibus persectioribus. Alii, ut Halle rus de cerebro Avium , Oper. minori, tom. 3. pag. 167. denegarunt cerebello Avium processum Vermicularem , et di eunt e solis lo-hulis lateralibus constare. Cari opinio est, cerebellum Avium, et itaque etiam Glirium, tres partes referre, sed in iis animalibus tantum non satis sunt distantes et distinctae, quod proprium est cerebro persectiori.
48쪽
teralibus , sed processui vermiculari secundum Carum adtribuendum est et praecipue in Vespertilione Ferro Equino) conspicuae fiunt fibrae medullares albae, processum veImicularem referentes. Pons Varolii, commissura inferior cerebelli, etiam contribuit huic ad auctioni massae. Etiam in Talpa nullae adsunt diversitates , structura simplex est ut in Gliribus. Carus in Talpa tantum octo invenit plicas, et facile exprom sit cavitatem, in quam quartus ventriculus sese extendit. Appendices laterales etiam hic sacile perspiciuntur distinctisque impressionibus crati ii incumbunt , quae in perfectioribus animalibus minores fiant et demum in homine plane disparent: in foetu tamen adhuc percipiuntur. Appendices laterales etiam in homine adsunt et a Reirio flocci vocantur. Quae proprietas argumentum est contra opinionem Hallexi, statuentis has appendices lobulos laterales magnos cerebelli reserre. In Erinaceis Carus cerebellum ut in Talpa invenit; contra in Carnivo is et Her-hivoris sese elevat, magis expressis iobulis lateralibus et evolutiori ponte V ar olli , sive commissura inferiori cerebelli , nec Don maiori numero gJrorum. In Donnullis speciebus , Feli Cato, Cane fami Ituri , Ove, Cervo et Equo cerebellum non amplius forma sua symmetrica gaudet, quod Processu vermiculari Oxitur, qui plicas format figuram sigmoideam habentes et quae sese etiam in Substantia ossea imprimunt. Porro
in Felibus, Ut sis , Mustelis , Canibus, Equis et Phocis cerebellum a cerebro septo
Antequam ad medullam oblongatam transeamus, pauca de sorma cerebri in Embryone Mammatium addemus. Carus exemplum praebet ex embryone Muris petitum. Massa cerebri hic constare videtur e duabus Partibus, qua ivum prima Proh neniis phaeriis, secunda pro cerebello primo adspectu habenda esse videtur; sed curatius inspicienti apparet, massam Secundam Constare ex una maSSa, Corpora quadrigemina exprimente , et ex altera , E cerebello ei adjacente ut Iamina tenui. Quod ad haemisphaeria , parva sunt respectu aliarum Partium 3 corpus callosumsere non evolutum. Bulbi pro nervis olfactoriis adsunt. Forma igitur cum typo Amphi biorum l,lane conveniens. Medulla oblongata fortis admodum est, eius si- lamenta magnam faciunt curvaturam sub corporibus quadrigeminis , ad corpora quadrigemina adscendunt , in gangliis haemisphaerioaeum transeunt , descendunt in corporibus striatis, ut tandem sua expansione tectum haemisphaeriorum em
Modulla oblongata. Semper in Muribus Rattis et Erinaceis in crassatio conspiciti x, qua diamet Hr medullae ad duplicem augetur. Ut in medullae spinalis itiseriori su- Persicie duos conspicere possumus fasciculos, protuberantia si lamentorum, sic etiam in tale trilla oblongota discernuntur . et corpora Pyramidalia exprimunt. In iis se- Devibus lamen nota tam sunt convexi quam in homine et aliis Mammatibus; dum fasciculi laterales in homine a pyramidalibus secedunt, et locum praebetit corporibus oli-
49쪽
olivariis , hic tantum in eo loco adest massa cinere a rubra. Fascia culi laterales resis formes parti in sese vertunt ad cere bullum, partim ad par quintum nervorum. Dillertitaque multis in rebus medulla oblongata Mumma liuili a medulla oblongata Avium, in quibus animalibus tantum est massa simplex, uniformis. Nulla peculiaria in reliquis ordinibus adsunt, nisi quod substantia cinerea inter corpora pyramidalia et olivavia paulisper evanescat: corpora olivaria tantum in Simiis et Delphinis conspiciuntur, in his vero maxima. Quod ad ventriculam quartum: li1 eodem stata ac in homine adest, tantum latior est respectu aliorum, cum etiam ipsa medulla oblongata via , jor Sit Quod ad ganglia in ventriculo quarto, Carus animadvertit non amplius ad me diam posita esse lineam , sed ad latera , et in fasciculis cerebello adscendentibus locum , habere: Wen Zel 1 haec ganglia tantum strias vocat, et inter viginti novem bruta quae exploravit, in nonnullis tantum eas invenit, ideoque statuit partes esse Her ViS: auditoriis haud necessariaS. Medulla spinalis. Quum in Amphibiis iam et Avibus vidimus , medullam spinalem nulla peculiaria osse 1 re: in Manimalibus etiam typo perfectiori gaudentem n Oiυ reperiemus. Ut in sul, erioribus sectionibus , medulla spinalis in Mammatibus est cylindrus nerveus , totum canalem Iertebrarum percurretis. Ad foramina intervertebralia nervi oriuntur, et tenui filamento desinit in fine canalis vertebralis. Tantum in Mammatibus, homini proximis, sinem habet in Tegioni lumbali, quae sinis, cum cauda equina, homini Propria est. In foetu, ut Postea videbimus, totvnx percurrit canalem medulla spinalis. Canalis medullaris, ut in Amphi hiis et Avibus , etiam hic aee peritur. Duo canales laterales, quos Gali sese' credidit invenisse, non adsunt secundum Carum: in individuis ad ultioribus canalis minorem habet amplitudinem , quam in junioribus. Substantia cinerea medullae in duas partes , ad latera positas, divisa est, quarum in perscissa Superficie ramum adseendentem et descendentem agnoScere possumus. In Gliribus , et in aliis ordinibus in serioribus, duae striae cinereae exterius in sapeaelicie conspici posSunt. 1 Dcrassationes pro nervi S eX- tremitatum etiam adsunt , sed non adeo protuberantes. In Gliribus et in foetu Manimalium in crassatio inferior medullae spinalis solet major esse supeliori . quod convenit cum evolutione majori posteriorum extremitatum; quod ad foetum attinet, eum forma Amphibiorum, ubi unica in plerisque speciebus adest in crassatio , convenit.
Sulcus adest superior ac inferior a , quorum ultimus in Gliribus et Vespertilio
si enael, de penitiori structura Cerebri, Pag. I 82. αὶ Bocentioris memoriae anatomicus G. G. Th. Keirise P, de Medulla Spinali ,.Halle i8io, ne- .s sulcum inferiorem et etiam canalem medullarem adesse. Carus. Versuch etc. pag. a 37,
50쪽
nibus maxime est expressus et Profundus; contra in Daedinibus persectioribus totus quantus evanescit. Quod attinet formationem medullae Spanalis in Mammatium foetu, praecipua peculiaria sunt: canalis latior medullari S ; copia eo major massae cine-xeae , quo altius in Vertebrarum canali descendit 3 major incra Ssatio posterior; suleus profundior inferior 3 quae omnia nobis typum imperfectiorem Avium , Amphi biorum et etiam ipsius Εsocis Lucii in memoriam revocant.
Nervi olfactorii. Ε bulbis oriuntur iam descriptis; ut in homine fere decursum habent: in Simiis tantum proprii adsunt nervi, qui bulbo cinereo desinunt, in Ρhoca itulina nervi olfactorii sunt admodum fortes et secundum Jacob son, Vir. Doct., ut jam vidimus, in Delphinis adsunt tenuissimi, quibus Cuvierius aliique eos haud
Nervi optici. E pari anteriori corporum quadrigeminorum Oriuntur et decursum ad margi Dem superiorem gangliorum haemisphaeriorum , ut in Avibus, locum habent; chiasma formant et, quemadmodum in homine , ad oculum sese vertunt. In nonnullis speciebus, in Leporibus V. G , etiam si brae accedunt nervis opticis , quae a gangliis hae-n1isphaeriorum emittuntur; et etiam in nonnullis, ita ut in Amphibiorum classe, fila ineuiis ab ipsis haenai sphaeriis ortis adaugentur. In Muribus, Battis, Erinaceis, Vespertilionibus, Dervi sunt tenuissimi ; in Leporibus, Cuniculis, Sciuris, magni sunt et evoluti. Animadversione dignum est, nerVOS Opticos in Talpa non amplius e mairgineatiteriori lobulorum opticorum oriri, sed in eo loco ubi fasciculi pyramidales ad ganglia haemisphaeriorum accedant; ex iis fasciculuS librarum exit, qui sese supra infundibulum, cum altero conjungit, et igitur Proprii nervi Optici e lobulis opticis orientes noti,dsunt. Loeum proprii nervi occupatur silo tenui, quod Carus ci) invenit ortum habere in infundibulo, et sese cum ramo ophthalmico quinti pariS conjungentem. Nervus oculomotorius. ortus et decursus fere in omnibus vertebratis idem est. Oritur nempe in crure cerebri paulum ante pontem Varolii et tendit ad musculos abductorem, Tectum inseriorem et magnum obliquum. In Talpa a Caro non re
Nervus patheticus. Etiam ut in omnibus iam descriptis sese habet ; oritur e parte latenali potitis Varolii, vel inter cerebellum et corpora quadrigemina. Α Caro nec etiam detectus in Talpa. Nervus trigeminus. In tres partes sive Tamos etiam in Mammatibus dividItur; Ramus primus, ophthalmicus in ipsa cavitate cranii a trigemino datur et per foramens phaeno- orbitali intrat orbitam, Plures edit ramos, praesertim Primum nasali analogum . cujus alia si lamenta penetrant in sinu frontali , alia in cavitate Dasuli ; unum filumentum ad musculum levatorem palpebrae; unum in musculum Obliquum supe-