Horatius. M. Antonii Mureti in eum scholia. Aldi Manutii de metris horatianis. Eiusdem annotationes in Horatium

발행: 1561년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

gis memini, quod recordatio siue rusti citatis, siue superbiae, quam in aliis quibusdam eXpertus eram, humanitatis illius tuae memoriam mihi iucundiorem facit. Est uero ad cociliandos hominum animos potentissima res, comitas affabilitasq; sermonis. nunquam, mihi crede, postea desii cogitare, quae mihi potissimum esset ineunda ratio testificandi aliqua in parte sic. 'torum meorum,quan magnifice sentirem de maximis tuis,praeclarissimis l. virtutibus.etsi fatis eXploratum habebam, minime omnium te aut meo, aut cuiusquam testimonio indigere . nam quae, per Deum immortalem, Nars aetatis tuae non ea fuit claritate ac

splendore, ut illustrare potius illa alios, quam aliena luce illustrari debere uideatur ξ Qui primum natus es ea α gente, qua nulla inter Allobrogas, ne quid amplius dicam, uel antiquior, uel omni genere Ornamentorum cumulatior reperi

ri potest. Quis enim nescit e Sammarcellorum familia,' tanquant e fertilissimo quodam praestantium hominum semi-

nario,

12쪽

nario innumerabiles uiros belli pacisq.

artibus clarissimos extitisse Θ Testis Ra- 'uenna, quae memorabili illo proelio duos e tuis sortissime pro patria dimicates mirata, prius tandem ultimum edentes spiritum uidit, quam ullam dantes fracti, aut defatigati periculis animi nota. patre uero tuo quem unquam Allobro gum senatus habuit, aut iustitia & aequitate, aut consilio & prudentia, aut diuinarum humanarumq; Iegu cognitione& scientia superiorem cuius tu per uestigia ingressus, in itinere, quod ad ueram gloriam ducit, ea celeritate properasti,

ut altero & uicesimo aetatis tuae anno, Senis, qua tum in ciuitate iuris ciuilis studia praecipue uigebant, a Philippo De cio , longe clarissimo per id tempus legum antistite, dignus iudicatus sis, cui utriusque iuris publice interpretandi facultas am issima tribueretur. cuius rei fama cum ad Francisci Regis optimi ma' Ximi aures peruenisset; nullam ille moram interponendam putauit, quin eos honores in te transferret, quibus antea

13쪽

pater tuus, uir clarissim us, summa erat omnium approbatione perfunctus . at Henricus, ne qui omni genere laudis omnes superaturus erat omnium aetatum

Principes,liberalitate superari a patre uideretur, collatos in te ab eo honores noua ipse dignitate cumulauit; libelloriiq; te supplicum in aula magistrum esse uo duit sibi. Ex quo autem patris morte ad

regium culmen euectus est, quem tandem ille finem fecit ornandi tui, aut quarem maioris momenti, seu bello, seu pace, gessit, in qua te non in partem suorum consiliorum perpetuo admiserit Θqui quanti te faciat, uel ex eo intelligi potest, quod sanctioris consilii sui praesidem in primis esse te iussit: deinde ad summum Pontificem misit, qui suam in

urbe totius orbis terrarum nobilissima

personam sustineres. Haec ego, Auansb-ni, pauca de multis laudis tuae argumenta perstrinxi : de quibus, aliisq; innumerabilibus si uberius ac copiosius commemorare instituerem, librum, non epistolam, scribere necesse haberem. ac erit Mi b L quod

14쪽

quod fortasse tempus, cum mihi plus o

tii sumere licebit ad res tuas maiore, ut ait Horatius,plectro concinendaS. nunc autem eum ipsum, quem modo nomia naui, Horatium ad te mitto diligenter a me emendatum,audiumque non enim

audeo dicere, illustratum scholiis quibusdam meis. quae si tibi tantopere placebunt, quanto te opere ipsius Horatii scriptis delectari scio, praeclare mihi col- Iocasse operam uidebori sin, quod in tuo, nihil admodum in eis inerit dignu,

quod ad te mitteretur .' peto tamen a te, ut hoc exiguum obseruantiae in te meae

pignus tantisper aequo animo accipias, dum ea perpolio diligentius, quae praesenti tibi promissa, breui me in tuo nomine editurum esse confido. Vale. Venetus, Kal. Oct. Μ. D. LV

IDEM

15쪽

nus, adolescens clarissimus, nullum neque finem, neque modum facit de nobis omnibus bene merendi. is cum a cepisset, Horatium mihi esse in mani bus, non tantum librum suum ueterem mihi perbenigne utendum dedit; uerumetiam hanc poetae ipsius uitam,nunquam antea irnpressam,obtulit, missam ad se, ut aiebat, e Flandria usque, ab Antonio Morillono, antiquorum monumentorii homine studiosissimo, qui eam descripserat ex antiquissimo uolumine, quod Gandaui asseruatur. Eam ego lectam, dignam iudicaui, quae ederetur : etsi Petro Crinito probatam non

fuisse intelligebam. sed de Crinito ipso

alius erit dicendi locus. fuit enim antia quarum rerum neque tam acereXistimator, neque tam diligens indagator, quam a nonnullis creditur. Vos int rim accipite Horatii uitam, eumque, cuius eam munere habetis, ut par est,

amate.

16쪽

HORATII FLACCIVITA, E VETUSTISSIMO

CODICE DESCRIPTA.o R A T I v s Flaccus V

nusinuS, patre, ut ipse tradit, libertino, & exactionum coactore;ut uero creditum est, salsamentario, cum illi quidam in altercatione exprobrasset, Quotiens ego uid i patrem tuu n brachio se emugentemὶ Bello Philippensi excitus a M.Bruto imperatore tribunus militum meruit,uictisq. partibus uenia impetrata, scriptum quaestorium comparauit, ac primo Maecenati , mox Augusto insinuatus , non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. MaecenaS quantopere eum dilexerit, satis monstratur illo epigramate: Ni te uisceribus meis Horati . t Plus iam diligo, tu tuum Dialem .L t. Nimis uideas strigosiorem. sed multo magis extremis, tali ad Augustum elogio. Horati Flacci, ut mei, esto memor. Augustus epistolarum quoque ei officium obtulit. hoc ad Maecenatem scripto significat:

Ante ipse sufficiebam scribendis epistolisa amicorum:

17쪽

amicorum: nunc occupatissimus & in fismus , Horatium nostrum te cupio adducere. ueniet igitur ab ista parasita mensia ad hanc regiam, & nos in epistolis scribendis adiuvabit. Ac ne recusanti quidem, aut succensuit quidquam, aut amicitiam suam ingerere desiit. Extant epistolae, e quibus a gumenti gratia pauca subieci: Sume tibi aliquid iuris apud me, tanquam si conuictor mihi fueris . recte enim, &non temere se ceris : quoniam id usus mihi tecum esse uolui, si per ualetulinem tuam fieri possit, &rursus: Tui qualem habeam memoriam, Poteris ex Septimio quoque nostro audire . nam incidit, ut illo coram fieret a metui mentio. neque enim, si tu superbus amicitiam nostram spreuisti, ideo nos quoque

ἀνθυπερφρονοῦμ εν . Praeterea stepe eum, inter Mlios locos, purissimum penem, & homuncione lepidissimum appellat,unaq. & altera liberalitate locupletavit: scripta quidem eius usque adeo probauit, mansuraq. per petuo credidit, ut non modo saeculare Ca men componendum iniunxerit, sed& Vindelicam uictoriam Tiberii Drusiq. priuignorum suorum, eum q. coegerit propter hoc tribus carminum libris ex longo interuallo quartum addere. Post sermoneS uero

lectos , nullam sui mentionem habitam ita

18쪽

sit questus: Irasci me tibi scito, quod in plerisque eiusmodi scriptis mecum potissimuloquariS. an uereriS, ne apud posteros infame tibi sit, quod uidearis familiaris nobis esse ξ Expressitque eclogam, cuius ini lium est: Cum tot sustineas, ct tanta periculasiolus ,

I es Italas armis tuteris, moribus ornes, Legibus emendes: in publica commoda peccem Si longosiermone moner trea tempora Caesar.

Habitu corporis breuis fuit, atque obesus, qualis & a semetipso in satyris descriabitur, & ab Augusto hac epistola: Pertulit ad me Dionysius libellum tuum: quem ego

ut accusantem, quantuluscunque est, boni consulo. uereri autem mihi uideris, ne maiores libelli tui sint, quam ipse es: sed si tibi statura deest, corpusculum non deest.itaque licebit in sextariolo scribas, cum circuitus uolumissis tui sit 8 οἰκωλματας, sicut est uentriculi tui. Ad res VenereaS inteperantior traditur. nam, speculato cubiculo, scorta dicitur habuisse disposita, ut quocuque respexisset, ibi ei imago coitus referretur. Vixit plurimum in secessu ruris sui S bini , aut Tiburtini, domusq. eius ostenditur circa Tiburni luculum. Venerunt in manus meas & elegi sub eius titulo, & epistola prosa oratione, quasi commendantis seMaecenati.

19쪽

Maecenati. sed utraque falsa puto . Nam elegi uulgares: epistola etiam obscura: quo uitio minime tenebatur. Natus est v I. id. Decemb. L. Cotta & L. Torquato consulibus. decessit v. Kal.Decemb. C. Mario Cesorino, & C. Asinio Gallo consulibus, post nonum & quinquagesimum annum, haere- de Augusto palam nuncupato , cum Urgente ui ualetudinis, non sufficeret ad obsigna das testamenti tabulas. Humatu S & conditus est extremis Esquiliis, iuxta Maecenatis tumulum.

uisa

SEARCH

MENU NAVIGATION