Oratio solennis quam de veritate somni Friderici Sax. septemuiri cognomine sapientis ciuium suorum nomine habuit publice in templo academico Vittembergae M. Immanuel VVeberus Vittembergensis Sax. 7. Idus Nouembreis anni secularis 1717

발행: 1717년

분량: 21페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ORATIO SECULARIS

tur, quos ad testimonium dicendum aduocamus. Quod si secus res haberet, saepenumero uincerent, qui uanissima quaeque proterue animo tuentur, & caderent causa, pro quibus ipse ueritas clamat & pugnat. Ita uerendum esset, ne, qui par, tes Multa medis, nequissimi impolloriS, tuentur, nugas suas, ingenti tcstium nube haud carentes , grauissmis Christianae doctrinae capitibus ante- Ponere conentur. Dabimus igitur, paucos esse, qui . testimonium in causa nostra perhibent, sed conuincent hi ipsi, quantumlibet pauci, quod homines temerarii pluribus non crederent magiS. Quae enim cunque a testibus, fide dignis, requiri Possunt, ea in nostris omnibus certo deprehen duntur. Neque enim, in re tam facili, decipi ipsi potuerunt, neque, in literas ab iis relatum es.se, consentaneum est, quod, uerumne esset an Uanum, nullo negotio resciscere potuerunt. Absit autem, ut credamus, de industria eos continxisse,quae populo placerent, fabellas. Maior profecto uiris tantis reuerentia debetur, quam, ut hac tali eos suspicione liccat onerare./Tanto autem

aequius est, iis fidem adhibere, quod nemo his, uel

12쪽

DE VERITATE SOMNII FRIDERICI SAR iu

uet publice, vel clanculum, quod sciamus, Coris tradixit per multorum interualla annorum, prouti quidem heri demum nudiusve tertius, homines nouarum rerum ubique studium prae se serentes,

facere coeperunt. Nemo non narrationibus eorum.assensus est, easque calculo suo, rationibus subductis, comprobauit. Factum id a uiris, summo iudicii acumine pollentibus, cum primiS a uenerabili Argentoratensium Theologo, Dan-hauero, qui sane, tametsi homines, quibuscum res nobis est, soli sibi sapere uideantur, atra ab albis, a fabulis figmentisque putidis ueras historias, discernere callebat. Verum dixerit quis, testimonia una euincere nihil posse, rem ipsam propius esse expendendam, ut, an fieri potuerit primo, tum etiam, an uero sit similis, atque, an probabilibus sulciri possit argumentis, perspicere de tur. Enimuero, si huc iam progrediamur, aequis rerum existimatoribus, non maIam nos, dein speratamue, defendere causam, probaturi facile sumus. . Quid enim, quae , absbni complectitur narratio ista, quid in illa pugnat, minusue cohaeret Dissimili sene ratione illa contexta im

13쪽

ORATIO SECULARIS

gitur, plura aliis, aliis reserentibus pauciora. Sed uero, parum in huius generis rebus sit uersatus, oportet, quem istud conturbare possit. Anne enim res ulla memoratur Scriptoribus, quae usquequaque sibi similis uideatur λ An uero tam absonum est, quod monachus iste, omnibus Diuiscinctus, ad FRlDERICVM accessisse dicitur, ut libertatem scribendi quaedam ante templum arcis Vitatembergensis exoraretὸ Fierine post, ut omnes se sancti in somniis alicui offerant, hoc est,

ut credat, eos adesse omnes, quando ingenS eo rum numeruS oculis atque animo eius obuersatur ZNeque absurdum est, FRIDERICUM, cum fratre IO A N N Ε, primum accurrisse, ut labantem

Pontificis Romani tiaram firmarent. Quanquam enim uterque postea ueritatem, quam Lutherus in lucem protrahebat, protexerunt, historiarum tamen monumenta docent, sub initium eos, maXimeque FRIDERICVM, Luthero ita addictum

haud fuisse, quin, honorem Pontifici summo, quem per multorum seriem annorum sibi uendi-Cauerat, fartum, tectum, cuperet, seruari. Nec Lutherus ipse principio Romanorum praesulum

14쪽

DE VERITATE SOMNII FRIDERICI SAR Is

aurornatem oppugnabat aperte, quamuis doctrina ipsius eorum iundamcnta potentiae manifesto subruebat. Haec autem narratio, de somnio FRIDERICI, non modo nihil in se, quod eam ' . destruat, complectitur, scd etiam considerata penitius, siuppeditat non una, quae eam uerosimilimam reddant. Somnium enim illud, uel humanum, cuiusmodi mens, nocturno tempore otiosa, fingere sibi laepe solet, uel, ut diuinum, a coelesti NumiF, quod cum piis consilia sua familiariter communicat, immissum, spectari potest. Quod si, ut diuinum, consideretur, cuiusmodi illud es. . se, uiri summi agnouerunt, & quibus ego, qui quid profanis hominibus uideatur, libens uolensiaue subscribo, multa fane id probabilc admo-um essicere uidentur. Quae si omnia fusius hoc loco enarrarem, patientia profecto Vestra, A v-DITOR ES, crederer merito grauiter abuti. Duci igitur tantum paucis perstringam, cetera, animum

leuiter intendentes, facile intelligetis ipsi, quorum prius in superioribus iam attigimus aliquantum Fert id prouidentia diuina, ut, si quas res molitur magnas, signa sere & omina quaedam praemittat, unde

15쪽

unde consilia eius arcana elucent, & ante, quam persecta sint, clarissime cognoscuntur. Quam uero rem agitare maiorem diuina mente DEUSo. M. praepotensque potuit, quamnam gloriaei suae Conuenientiorem, coetuique piorum magis salutarem, quam, Cum ueriorem sui cultum, tot annorum interuallis caligine obrutum, retrahere in lucem, & superstitiones nefandas, quae faciem eius, olim nitidissimam, decorabant, constituit exterminare. Tantam uero rem praNonitionibus praesagiisque, diuinitus immissis, caruisse, cui uerismile uideatur Θ Quis neget, somnium, de quo nobis sermo est, uel potuisse a DEO obiici, . uel reapse obiectum esse, cum uiri id fidei minime suspectae, sine ulla dubitatione, affrment pPraeterea, quod secundo loco monemus, ut hoc ipsum, quod diximus, tanto firmius reddatur, utique constat, Principibus, qui Maiestatem diuinam in orbe terrarum reserunt, arctius quoddam cum DEO immortali commercium intercedere, eos ad arcana consilia propius, quam ceterOS MODiales admitti, atque adeo in arcanos rerum futurarum recessus, quam altissime fieri potest, pene

trare.

16쪽

DE VERITATE SOMNII FRIDERICI SAR U

trare. Ad quod commercium tanto illis facilior

patet aditus, quanto magis uel sapientiae, uel fanctitatis, laude florent, ceterisque mortalibuS antecellunt. Plena sunt exemplorum huius rei oracula diuina, in facro codice ad hominum salutem memoriae prodita, plena profanarum monumenta historiarum. FRIDERI CUM autem cum primis iis, quae principem decent, quasque commemorauimus paulo ante, uditutibus ornatum summopere sitisse, ii etiam, qui, ueritatis, quam ille protexit ac tutatus est, inimici, laudibus eius detractum malint, sponte, nec inviti, confitentur, Non igitur profecto a similitudine ueri abhorret, somnio eum diuino, de insigni rerum futurarum,

quae imminebat, commutatione, praemonitum

tuisse. Ac uix credibile uidetur, suisse eum pas surum, ut noua, quam uulgus appellabat, doctrina uel exiret primum, uel latius per Omnes eius te ras manaret, nisi DEVS aliam ei mentem, quam illorum superstitio temporum serebat, hac, vel simili, ratione iniecisset. Sed, ut homines peruersi Omnia, quae manifeste diuina sunt, humanis causis, nostra tempestate, tribuere solent, ita erunt c for-

17쪽

I ORATIO SECULARIS

fortasse, qui, somnium istud diuinum esse, negantes, ex naturalibus cuncta principiis derivabunt. Quorum sene profanam sententiam, quae potissimum religionem omnem subuertendi consilium haud obscure prodit, cum cordatioribus omnibus, non possum ego non reiicere & auersari. Quod si tamen uel maxime fingamus, humanum illud, esse, nihil certe reperiemus, cur illud in dubium Vocari mereatur. Corrupta coetus Christiani facies omnium, iam diu, oculos animosque ad se

Conuertebar, uotaque ac desideria non tantum ardentissima audire erat, sed etiam conatus Cernere

hominum, spiritu diuino agitatorum, qui cum superstitionibus fortitsme colluctabantur. Quibus

quidem cum adhuc res ex uoto non successisset, facile in eam sententiam descendere pii potuerunt, tandem aliquando sore, ut postliminio restituatur religio uerior, &, uel inuitis aduersariis, magno omnium bonorum gaudio, caput extollat. Eadem, quae complures alii, haud dubie uidit Sapientissimus Septemvir, quarum rerum cogitatio ni intentus, cum aliquando cubitum iret, fieri sane Potuit, ut, quae Optauerat, iam effecta reddi,

18쪽

DE VERITATE SOMNII FRIDERICI SAR. is

in somnio uiderentur. Constat enim, nocturno tempore dormientibus nobis similia iis in mentem innire, quae interdiu, altioribus immersi cogitationibus , nobiscum coepimus reputare. Dicet uero aliquis, somnium illud tam mira & a nostris remota cogitationibus exhibere, uix ut illud a mente humana effngi potuisse uideatur. Sed istud quidem parui momenti est, &ueritati huius somnii ossicit parum. Cui enim ignota est animi, etiam, quando nihil agere uidetur, in agendo uarictas Θ Quam mire is, somniantibus nobis. res undiquaque colligit, locat, pingit, efformat. Deinde hoc ipsum nequaquam conficit, somnium illud non contigisse reapse, sed potius, diuinum esse, modis omnibus euincit. DEVS enim, qui vatibus sanctissimis res suturas, miris imaginibus obuolutas, tempore ueteris illius Instrumenti, exhibuit, semper sibi similis, nostra aetate idem sequitur institutum. Quae cum ita se habeant, quid est tandem, cur homines, ingenio suo, quo nimium quantum se efferunt, abus, dicam nobis scribunt

credulitatis, qui, somnium illud non confictum,c a sed

19쪽

ORATIO SECULARIS

sed uerum, esse, arbitramur. Argumenta sane, quihus inducti, id faciunt, nunquam , ut sententiam mutemuS temere, nos adducent. Quid enim

magnopere est, quod obiiciunt, quam id unum, Plures, qui Lutheri uitam. Del FRIDERICI, Principis, descripserunt, rem eam silentio praetermisisse Haec concludendi ratio, quae, si alia aS- sint rerum argumenta, non nihil valere potest, eadem, quando una ac sola adhibetur, nihil prorsus euincit. Multa in historiis occurrunt, quae, a plurimis praetermissa, commemorantur a paucis, quaeque nemo propterea in dubium uocauit. Neque illud rerum ueritati gestarum periculum creat, quod non eo ipso tempore, quo gestae sunt, literis mandantur. Fieri enim potest, ut eorum

diligentiam sugerit ac studium, qui illorum historiam temporum Contexuerunt. Praeterea qUO- .

que potuerunt illi, opera data, rem omittere, si uel maxime cognitam perspectamque habuerunt. Denique haud absimile est uero, quantum ad praesens negotium attinet, iccirco de somnio hoc siluisse Lutherum ac socios eius, quod, fanaticos hO-

20쪽

DE VERITATE SOMNII FRIDERICI SAR P

mines, quibus somnia in deliciis erant, illud in rem suam tracturos esse, arbitrarentur. Atque ista quidem ratio firmior est, quam, ut conuelli temere posse uideatur. Non enim est sine suo ex-

. cidisse dicendus, qui illud immisit, DEUS, si literis id mandandum non curauit FRIDERlCVS,

aut plures celauit. Satis enim profuit, satis religioni ueriori attulit ueritatis, si optimum Principem, ut eam pullulantem non reprimeret, sed, incrementa magis magisve capere, pateretur, commonefecit. Picturam uero fingendo huic somnio occasionem

subministrasse, dici facilius pote' quam firmis rerum signis argumentisque probari. Quid enim picturae illi cum F RID E RIC O, Septemviro pCur, qui ex illa somnium estinxerunt, Sapientissimum princiqem in subsidium ueluti uocarunt pAnne, sine illo, fabula, si fabula est, consistere non potuit Θ Vbinam reperitur pictura illa, uel quonam transiit terrarum, si extitit unquam ρ Quod enim non nullae Pontificem Romanum exagitantes, in lucem prodierunt, an inde essicitur, aliquam extitisse, quae narrationi huic occasonem suppeditarit λ Istae ac similes concludendi rationes an ς 3 non

SEARCH

MENU NAVIGATION