Canones Congregationum generalium Societatis Iesu. Cum aliis nonnullis ad praxim pertinentibus

발행: 1606년

분량: 175페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Patribus eodem modo electus, qui ad collugenda suffragia, & reliqua scribenda ipsumta

adiuueti astigneturque integrum biduum, postquam praeientes fuerint ij, qui necessanj1 unt ad hanc Congregationem celebrandam; quo exacto, Vicarii electio facienda est. Quod' δ' si sussiciens numerus Electorum non adesset, biduum tunc inchoetur,cum primum ille n

merus aderit.

3 6 Eligatur autem Vicarius, iuxta Constitutiones octauae parcis,capite quarto,cominu

niter ex his,qui adesse Praeposito, & ipsum iuuare soliti 1 unt, vel certe ex ijs, qui proxime degunt,& sunt in rebus Societatis versati,praemissa per biduum supradictum oratione, ocinformatione , iuxta rationem informationis , quae in electione Generalis seruari 1 olet. Et hoc est intelligendum simpliciter,ut iacet, etiam quantum ad censuras,ut in formula Congregationis generalis a vigesimo primo paragrapho vique ad vigesimum quartum inclusiue, &aparagrapho vigesimo octavo, usque adpara- graphum trigesimum septimum inclusiue, excepto iuramento, quod in electione Uicarii non sit. Qui autem praeerit unum tantum

suffragium, sicut alii Professi, in hac Congregatione habebit. Si quis autem quod Deus auertac ambiuose agere deprehensus fuerit, ad sui, ves

142쪽

alterius electionem , vel exclusionem, defer tur, dc iudicetur ad eum modum qui habetur in Constitutionibus, & Declarationibus, partis octauae, capite sexto, o in Formula Congregationis generalis a vigesimo primo paragrapho vique ad vigessimum quartum imclusiue mutato nomine Uicarij in eum, qui

priuest. Quod si aliquis eorum, qui non habent ius suffragii, in hoc deprehensus fuerit ; deseratur ad eosdem Iudices , qui locis supradictis constituuntur, & eorum arbitrio

puniatur.

3 Ipso bidui tempore Patres, qui in hac

electione Vicarii suffragium habent , informationibus, orationibus, & facrificiis vacare debent. Deinde postquam in locum Congregationis conuenerint, praemissa per ieinihorae spatium oratione, &conlideratione, apud se, & coram Deo statuant, quem sint electuri. Intelligant autem se in conscientia teneri ad eligendum eum, quem senserint ad hoc munus esse maxime idoneum. Eligatur vero per scrutinium secretum ad plura medietate suffragia; sic tamen,ut si primo,& secundo 1crutinio nemo electus fuerit,in tertio,& deinceps in ceteris inter tres tantum illos,qui in proximo scrutinio plura suffragia habuerint, suffragia dari possint. Si qui autem alij alicui ex tribus aequales suffragiis fuerint, simul etiam cum irru

143쪽

hus ius habeant passivi suffragii.

si Absoluta autem Congregatione, omnes simul alternatim submissa voce dicant, Te Deum laudamus e in fine is, qui primit unam, aut plures orationes in gratiarum

actionem recitet.

144쪽

OFFICIVM VICARII GENERALIS

in quarta Congregatione generati re- Decret. so. cognitum, approbatum. CQΠgr. 4.

l. lcarij ossicium durat usque ad ele ctionem Praepositi Generalis,&est duplex. Alterum est,Societa- P.8.e. .F. rtem ad electionem Praepositi fa ciendam, praescripto tempore,& loco,quo conuenire oporteat,conuocare. Alterum est,Generalis vices gerere in gubernatio p k ne Societatis,donec nouus Praepositus electus A. & in ta

Σ Uicarius itaque simul atque creatus fuerit, d*'dabit operam, ut Misis,&orationes in uniuer P ος ψ s ssa Societate pro anima Pr positi mortui fianti δ' nempe, ut singuli Sacerdotes, qui sunt in eodem loco, ubi Generalis mortuus est, quinquies Sacrificium Missae pro eo offerant,& r liqui totidem coronas recitent. In aliis autem locis per uniuersam Societatem, singuli Sacem dotes tria Sacra faciant, & reliqui tres coronas dicant. a Deinde ad conuocandam Societatem ad noui Pr positi electionem, primo quoque tempore diligentissime incumbat, Praepositos Pro P. 8.e. s.f. a uinciales certiores faciat, locum Congregatim Snis & tempus,quinque,aut lex mensiu prςlcribat, quod etiam prorogari poterit, cum neces sitaS

145쪽

ris OFFICIUM

stas postulauerit, vel initio,vel antequam P

. tres conuenerint,arbitrio ipsius Vicarii,& AD si itentium ad plura sunragia.Necessitas autem illa etiam ad id extendatur, ut duo tempora et periculosa, quantum fieri poterit, eultentur. Vnum hyemis ad nauigandum , dg montes, tran1eundos, alteru qsta tis ad ingrediendam Romam. Exacto autem tempore praefixo, si

aliqui Patres iam conuenerint , illi etiam iussustragii habebunt ad decernendum de prorogatione facienda iuxta Decretum trigesimum tituli secundi primi CongregationiS. Missas praeterea,& orationes pro felici y electione Ρraepositi indicat. Congregationes Prouinciales, ut recte fiant admoneat. Et si post electione Praepositi alia negotia grauiora tractanda in Congregatione sint,ad quae excutienda, vel definienda,aliorum opera,praeter quam duorum Electorum a Congregation

Prouinciali necessaria,ipsi Vicario, & Assistemtibus ad plura suffragia videatur, Prouinciales

admoneat, ut eos a Congregatione Prouinciali electos secum adducant, iuxta decretum Can quartae Congregationis. C*RS ' s Vbi autem dies constitutus,&terminus priefixus veneri t, ad quem conuenturi sunt Patres eos qui iam conuenerunt, conuocabit, In For- C0 modo excedant duas tertias partes; elique rationem eorum, que facta sunt post mortem

146쪽

ωVICARII GENERALIs rQ

Generalis ad Congregationem pertinentia reddet,& reliqua omnia, quq ad electione rite faciendam, pertinere videbutur Congregati ni , curabit ; quae petenda sunt, tum ex Comstitutionibus, tum ex primis quinque capitibus formulae Congregationis generalis. 6 Alterum ossicium Uicarii est, Societatem uniuersam gubernare. Uerum ita est illam gubernaturus , quasi Vicarius Praepositi demortui, non quasi Praepositus. Quare ita illam gubernabit , ut sibi tradita est. N ullam igitur in mutabit gubernationis rationem, nihil pro priae inuentionis , nullam nouam Regulam, nullum ritum, nullam consuetudinem aut ii ducet, aut inductam mutabit, sed ad spiritu,&seniumGeneralis demortui se componet,illius compertam voluntatem sequetur, incerdam Coniectabit. Itaque quoad poterit, debebit suo ministerio, quasi vivum, ac praesentem Gen ratem , illiusque gubernationem repraetem

tare.

Quo circa eisdem Assistentibus, Admo- In r.Cong. nitore, Secretario, Procuratore generali, qui- xit o. d. .hus utebatur Praepositus Generalis, utetur Uicarius ad gubernandam Societatem, eisdem Praepositis, Rectoribus, Praescissis Probationu,& aliis Officialibus Primariis , qui creantur a Generali: quos mutare ei 11OII licet,vel nouos creare, nisi sorte aliqui morerentur, & alii in . illorum

147쪽

illorum locum, vique ad electionem Praepositi Generalis lubstituendi essent, vel aliquq grauissimae causae intercederent, propter quas aliquis illorum ab ossicii executione tollendus, vel suspendendus. videretur, iure suffragii nihilominus ei relicto, & hoc quidem,recum. Assistentibus communicata ad plura suffragia. de quorum etiam consilio, & suffragiis eliget Admonitorem,si forte ipse fuerat Admonitor Praepositi Generalis demortui, qui in Vic

rium electus est.

8 Eadem causa res omnes graues, & mai ris momenti,quq differri usque ad electionem

noui Praepositi poterutoquandoquide illa bre- ut futura est quoad eius fieri poterit differet,

ct ad nouum Ρ positum Generale remittet. 9 Quo circa nullam Domum,nullum Colle, gium,nullam uniuersitatem,vel Domum probationis instituet. quae si offerantur, ita negotium fundationis tractabit , ut si in rem Soci tatis aperte futura sint, & omni dissicultate

careant,eos,qui Fundatores esse volunt,iubeat

bene sperare Si quid vero dissicile,aut dubium sit, alet spe eorum bonam voluntatem, nihil icerti promitte rem tota ad Generalis creati nem reseruabit. Ad Ρrofessionem admittere,Cδη I etiam designatum a praemortuo Praeposito. ''ὁ '' nisi illa designatio iam.stripto missa esset ab ipso Generali P raeposito ad Prouincialem velin

148쪽

VICARII GENERALIs Hy

la iis , quae ad Prosessionem attinent, dispensare non poterit Vicarius;neque Professum aliquem,vel Coadiutorem sormatum a Societ te dimittere. I o Circa contractus,ad quos facultatem habebit , sic explicatur Decretum septuagesimuprimum secundς Congregationis i ut non pos sit vendere, vel alienare bona stabilia Societatis , nisi res sit in euidentem utilitatem, & n cessaria,quq moram non patiatur,& cum coim

sensu Amstentium ad plura suffragia.

ii Circa missiones Professorum quatuor votorum,id obseruabit,ut ante electionem e rum,qui venturi sunt ad Congregationem g neralem, nullos ad se vocet, nec mittat eo, -- de impediantur venire ad Congregationem Prouincialem. Post electionem vero, electos nullo modo mittat eo,unde commode venire non possint ad Congregationem generalem. Alios vero Professos non mittat ad infideles , nec ad partes remotas,quae maiorem considerationem requirunt,nisi forte aliquid tam graue,& Vrgens accideret, ut ipsius iudicio & ALsistentium ad plura suffragia res differri non

possit. Mutationem autem Prosessorum quorumlibet,ex una Prouincia in aliam, ante factas Congregationes Prouinciales, non nisi exurgente causa, & consultis Assistentibus , ad plura suffragia iaciat.

149쪽

I 2 In uniuersum cum Assistentibus eoissultare debet res omnes grauiores,non minus, immo magis quam Praepositus Generalis;qu doquidem minorem habet auctoritatem, mi norem experientiam,minus diuturnum regendae Societatis munus , sic enim plus ponderis habebunt apud illam,quq ipse constituet:quasecunque vero litteras Vicarius vel scribet, vel accipiet, si negotia contineant, Assistentibus omnibus ostendet ; neque cum Principibus, &Magnatibus de negotiis pertractabit, nisi rocum eisdem Assistentibus communicata; sed in rebus grauissimis ad plura suffragia dece

netur.

13 Vicarius,cum primum fuerit electus, accipiet ab antiquissimo Assistentium clauem scrinii,ubi litterae,& scripta , quae apud se G neralis habet,reconduntur, prout in Regulis Secretarii habetur, & omnia curet manere clausa, usque ad noui Generalis electionem. Quod si aliqua neces ario essent accipienda , vocato Secretario,& duobus Assistentibus,illa accipiet,&cum usus fuerit,iisdem prssentibus

150쪽

Dec. 7 tium, in quarta Congre no--ng ne generati confectin ,

V O Assistentes propius

Generali adsunt, ut eum in uniuersae Societatis gubernatione adiuuent, eo etiam propius, eius virtutes, quae in nona parte Constitutionum declarantur, imitari debent:& omnino tales esse, quales eadem nona parte Constitutionum,capite quinto,&in Decretis primae Congregationis describuntur, ceteris omnibus,qui in Societate vivunt, omni genere virtutum pro lucem

res . . l

x F ient in dies magis idonei,s Consti

tutiones, Decreta generalium Congregationu,Regulas,& Ordinationes Pr positi Generalis, & praedecetarum eius,praesertim illas, quae ad sibi commendatas Pr uincias pertinet,&maioris momenti sunt, omnia denique priuilegia,&quicquid instituto nostro inseruire potest, frequenter legere, & bene intelligere curauerint, ut eum opus fuerit, in promptu habeant.1 a 3 SOcie-

SEARCH

MENU NAVIGATION