장음표시 사용
51쪽
Neque huic profecto observationi incit quidquam quod a multis in Cicatrice ossium fractorum, meque ipso in grumo osseo a rupto femore fuit observatum, scilicet densatum per gluten nonnulla vascula sanguino adparere quam doque, nam p terquamquod id rarissimum osservatu est, vascula illa memorata adhuc liquescente glutine, nec in crustam osseam concreto, in Cicatricem sese produxisse nihilque ad organicam com ferre structuram , credenda sunt.
Post verae ac densae Cicatricis fabricam qua licuit arte ac diligentia eX- ploratam , quae de i plius insensibilitate institui tentamina, sit fas proferre. Hominem in Regio Nos comis chronico affectu decumbentem pronum in lecto jacere jussi, dein latam densamque
52쪽
samque cicatricem, quam jampridem ossi quod dicunt Sacrum insidentem gestabat, scalpello normaliter adacto leviter pertuli, quam puncturam aliquis doloris sensus subsequutus est, Verum, nequidem tangi se intelligebat si ' ferrum obliqua directione in Cicatricem sortiter etiam infligeretur.
Eodem fere tempore simile quid sum 'expertus in alio viro, in No comio degenti dum a vasto vulnere in exteriori sinistri cruris parte convalesceret , necnon in scemina cui copiosa suppuratio in sinistro semore non cxiguam muscularis substantiae vim deleverat, unde densa satis, ac rugosa Cicatrix accreverat; Talium etenim Cicatricum superficiem digitis astricando vel& oblique pungendo nulla inde tactus aut puncturae oborta sensatio.
53쪽
Sed & in animantibus tentamina it rata sunt, amplo scilicet vulnere in ovis Clune sanato, & ad Cicatricem perducto, observatum tremere quidem circumposta integumenta, si quando Cicatrix peteretur cuspide ad perpendiculum adacto , quiescere autem omnino cum, iteratis licet ictibus, obliqu1 scalperetur directione
Aqua pariter stygia variis Cicatricis incisionibus immissa nullius sens tionis indicium non pridem excitare visa est , quam Cicatricis terminos Causicivis fuerit transgressa; saepissime vero in Canum dedita opera sauciatorum Cicatricibus renovatum hoc experimentum non dissimilia memoratis praebuit observanda .
54쪽
Experimenta huc usque recentitainorganicam , atque . insensibilem verae cicatricis substantiam luculenter demo strant: Cum vera & exquisita cicatrix
non a productis vasim, sibrisque jam discissis, sed a Glutinis tantummodo insuperstitem Vulneris areolam effusione ,
Hisce perspectis in suspicionem veni an ne, quae in frigidis animantibus re- produci membra vulgo dicuntur , itidem
legibus caussisque regantur. Quapropter medio Aprili an. t 763. Lacertas complures cauda, ad varias ab apice distantias obtruncatas, singulas vasis Vitreis inclusi recenti gramine, A triticeo furfure alendas. Primis diebus, recedemtibus integumentis aream vulneris majorem deprehendimus , quam quae a caudae
55쪽
demolitione provenerat in convexam an surgentem superficiem. Successive vero acnoideo veluti obducta velamento colore sanguineo tingitur, qui brevi tempore expallescit. Die circiter duodecima vulneris area valde imminuta est integumentis vulneris planum excedentibus, ita ut convexa superficies vulnerum in cavam mutaretur. Tunc humor glutinosus elateribus in cava affundi, ac in areae
centro densari, qui magis magisque imcrescens pyramidis ad instar e vulnere fassurgentis in brevissimam caudam abibat.
Dum vero in productis integumentis v teres decidentes squammulae novis com cederent locum, iisque subtilioribus colorisque cineret, integrae regenerationis o servandae spem totam ademit animalces
rum interitus, quae omnia vel ob pabuli
56쪽
ineptitudinem, vel ob libertatem amissam Mense Majo exeute atrophica periere. Parvas hasce regenerataS caudas tum oculari, tum Microscopica inspectione , quam diligentissime exploravimus, atque in illis inorganicam prorsus, mucosamque substantiam nullis interpolitis vel fibrarum, vel vertebrarum indiciis omnino deprehendimus. Hisce ab experimentis induci posse eadem, quae a tentaminibus in homino calidisque animantibus patratis eruebamus, nemo non Videt , Verum quam V
rietatis studiosa natura sit, ex iis, quae subsequuntur experimentis in Cancris dbsumptis luculenter patebit .
Anno etiam 1766. complures Cameros durissimos, queis varias e variis cruribas phalanges praecideram , distincto
57쪽
sngulos carcere custodiebam, quae imde sequerentur observaturus. Primis di bus, in omnibus dearticulationum cavis prodiit crusta coloris subcaerulei, quae eo minus assurgere visa est, quo articulatio cui inhaerebat magis e trunco distabat, caeterum nihil praeterea observandum suit toto experimenti decursu. Quo autem Ioci pbalanges ab ipso animalis trunco fuerant avulsae triginta ferme dierum spatio crusta su-Pramemorata a supposita substantia in sphaerae segmentum se attollente tandem
depulsa est. Interea nova haec exuberans materies paulatim accipiens incrementa in Conicam prominentiam ad quatuor linearum longitudinem excrevit. In
hac novaram juniturarum indicia praebebant surculi angulares, ad axim com
58쪽
vergentes, attamen numerum ablatarum malaetum non aequantes. Hisce in ri- productis artubus irritabilitatis, motusque primordia deprehendimus, quorum ne Vestigium quidem in Lacertis estenderamus. Caeterum cum autummo superveniente Cancri omnes, quos servabam positis involucris mollitiem sunimam adepti essent, ulteriora observandi tunc temporis negatum.