장음표시 사용
4쪽
EQUITIS TORQUATI AD U S U MLUSITANORUM ADOLESCENTIUM
APUD NICOLAUM , ET MARcUM PALEARINossu PERIORUM FACULTAT E. Diuiti so by Corale
6쪽
ON injuria dubitatum est a viris doctissimis . I o S EP Η Ε I. rex augustissime, bonine plus is adtulerit civitatibus , ac studio. sis litterarum , qui disciplinarum principia
invenit . easque recondita eruditione expolia a Vit,
7쪽
vit; an qui viam stravit, qua doctrinae omnes
in puerorum, ac rudium animos & facile. &suaviter inlaberentur . Nam cum antiquioris litteraturae monumenta consideramus , & veterum obscuritatem ingenii , ac vivendi Consuetudinem plane feram & inmanem animo colligimus ; perspicue videmus , per litterarum inventores plurimam utilitatem humano generi fuisse allatam , mansuefactas gentes , Constitutas urbes, humanamque societatem jucundiorem , & firmiorem bonarum artium praesidio factam fuisse . Cum autem recentioris eruditionis utilitates omnes animo percensemus , incredibiles commoditates juniorum doctorum
industria ac diligentia adquisitas fuisse reperimus. Ac mihi sane utrorumque rationes a Curatius meditanti, verior haec sententia videri solet, Recentiores ad minimum pares, inter dum Veteribus esse superiores. Nam si primi disciplinarum doctores inventionis laudem tamquam propriam sibi vindicant , haec tam multis compensantur commodis, quae Recentiores invexere, omnino ut Veteribus nihil isti Concedere videantur. Quid enim interest fundamentum , ut ita dicam , ponere aedificii, nisi aedificium super exstruatur , quod omnium
utilitati di commoditati patescat P Quis autem
8쪽
Veterum in severioribus scientiis nobis praeter quaedam initia rudia & inpolita reliquit Z Profecto si Recentiorum lucubrationes , si rerum utilitatem , & facilitatem docendi, si cetera
multae numero , quibus doctrinas a Veteribus traditas auxerunt isti & ampliarunt, Cum antiquioribus comparamus.; plane intelligemus, quanta illi in rerum. caligine & ignoratione
Atque ut ipsa disciplina, quae argumentum est hujusce libri, oratio nostra definiatur, quis ignorat, quanto opere ars Logica fuerita veteribus Graecis , Aristotele praesertim , exculta Θ Quis autem , si Aristotelis logicam non dico cum gravissimis hujus saeculi scriptoribus ; sed cum ipso Gassendo, Auctore Artis cogitandi , Hamelio, Sylvano Regisio , ceterisque , qui prima fundamenta hujus institutio. nis posuerunt , Comparet, non illico percipiat . quantum sit inter eum , & horum quemque discrimen Z Redundans ille, & obscurus adeo , ut interdum vix. intelligi possit: hi breviter & perspicue omnia , quae cogitarunt, exponunt. In illo pauca quaedam utilia innumeris. supervacaneis sunt admista : in his , si pauca demas , reliqua utilissima sunt ad recte dijudicandum . Illum judices mysteriae ratiocinationis praesertim falsae , quae & innumera
9쪽
vIsunt, & ingenia saepe depravant, aperire voluiste, omniaque ad Contentionem & tricas re- . vocare : hos actiones mentis omnes ad finem .
quem Logica sibi posuit, i. e. ad investigationem veri reeta dirigete . Quid . si eumdem Aristotelem Cum aliquo ex recentioribus Eclecticis conseramus 3 Fremant omnes licet. fidenter
dicam : Uel unus Het neccii, aut Mol fit pusillus de re Logica libellus, si ordinem , perspicuitatem . & utilitatem rerum consideramus,
bibliotheeas Aristotelis. Theophrasti, & Chry-
sppi omnes longe videtur superare . Quae cum ita se habeant, rex IOSEPHE. dissicile non est constituore , utri utris praeis stent: cum ex iis , quae diximus, manifeste deducatur , doctrinae, & inventionis laudem utrisque ita esse communem , ut Veteres illi rudimenta quaedam recte ratiocinandi: Recentiores vero absolutam artem inquirendi vericum certi, tum probabilis , Veteribus prope intactam , excogitarint. Ut haec una ars prudenter cogitandi, & verum in singulis disciplinis explorandi, hoc demum Leculo & nata, & exculta esse videatur . Misera enim est, &haud scio an etiam perniciosa, Logica , quae tam angustis regionibus definitur , ut non nisi in disputationibus locum habeat . nec ultra scholae fines exspatiari possit , di ad usum vitae
10쪽
IIaec Caussa esst , eur homines gravissimi de Logica polienda tanto opere laborarint. quod diuturno rerum usu intelleXerunt. hujusce artis praeceptis non modo graviores disciplinas inlustrari. sed etiam res hujus v:ta: Omnes contineri. Quid enim exercitus imperator , quid magistratus , quid ceteri homines . qui aut publica, aut privata negotia procu rant , sine ratione optimis litteris perpolita boni aut cogitare possunt, aut essicere Quid Rex , a cujus nutu omnia pendent, quomOdo populos in ossicio continere, beatillimamque facere rempublicam, sine purioris Logicae luminibus , uinquam poterit Θ Plenae exemplorum sunt historiae, quae aperte ostendunt, quam saepe hujus artis ignoratio sortissimas nationes in gravissimas calamitates induxerit . Quibus ego uterer in praesentia, si ad alios , non ad te scriberem . qui haec omnia habes explorata . Quamobrem optime illi de republica meriti putari debent, qui in eo laborant, ut tonelli puerorum animi talibus imbuantur institutis .
ut sive aliquam ipsi reipublicae partem adtingant, seu domestica curent negotia, Cum lau
de reipublicae ipsi possint inservire . Quod nos
hoc libro praestare adorti sumus , atque adeo
juventutem nostram excitare . ut eam viam insistit, quae ad finem perducit, quem nobis in eo condendo proposuimus. Ut