장음표시 사용
1쪽
3쪽
4쪽
6쪽
8쪽
IN UNIVERSAM PHILOSOPHIAM P R AE F A T I O. I. T Hilosophia est Sapientiae studium:
Philosophi munus est veritatem inquirere , inventamque alios edocere . Hinc qui modo Philosophi, olim sapie tes . dicebantur : Pythagoras primus ea , qua erat modestia praeditus , sapientis nomen respuit, Philosophi que nomen sibi vindicavit. Is enim Phliuntem cum venisset , & cum Leonte Phliasiorum Pri cipe multa docte copioseque disputasset ;ejus ingenium, & eloquentiam admira usLeon, ex eo quaesivit, qua maxime ar. te confideret : verum ille artem quidem
se scire nullam, sed philosophum se esse respondit . A Pythagora ducti deinceps
omnes , qui sapi en tes habebantur, nominabantur, philosophi nominari voluerunt. II. Est autem Sapientia , rerum divi
narum , atque humanarum , causarumque , quibus hae continentur, cognitio, ut docet
Tullius. Rerum divinarum nomine venit Deus ipse, nec non ea omnia, quae sunt
9쪽
a Deo facta : humanarum nomine Intel- I untur humanae gctiones, eaque omnia, quae ab hominibus inventa sunt , aut
persecta; hujusmodi sint Civitates, leges politicae , artes, Nautica , Mechanica , Hydrostatica , Gnomonica , Architectura,
III. Amplissimum itaque proposituni est Philosophiae objectum , quod scilicet
tam late patet, quam divinae res omnes, atque humanae. Quaecumque igitur in vastissimo rerum corporearum theatro , terra nempe, marique , aere , eaeloquetontinentur , Philosophia nostra contemplatur: Ab adspectabili hac universitate In ' aliam longe nobiliorem universitatein progreditur, eam nempe , quae humanas mentes, ceterasque incorporeas substantias comprehendit. Neque his eancellis contenta ad mentem usque aeternam , inis litani , rerum omnium architectricem , Deum nempe assumi, in eoque aeternas justi injustique; veri falsique, omniumque possibilium rationes pervestigat. Praeterea suae sint vera hominis bona, quae mala, quidque nobis appetendum sit, atque aufugiendum, ut bene beateque esse possi-
10쪽
mn . sedulo perscrutatur. Demum ne imbecissa nostra ratio in tanto , tamque salebrosis itinere succumbat, optimis in mitur mediis , quibus non modo γgitur, sed & amplificatur augetur, Novaeque ei adduntur vires. IV. At vero eorum omnium, quae dix, mus , cognitio ut philosophica esse ac dici quem , haud sussicit easdem res nos se ; sed & earundem caussas , rationes sufficientes , nexus , ususque intelligamus oportet: secus cognitio mera erit historiuca , quae eruditissimo cuique cum infice. ra plebe potest esse communis. Histori- eam cognitionem non ni si observationibus, di experimentis adipiscimur a philosophi-
eam vero meditando, ratiocinando, veritatum nexum perscrutando nobis comparanius. Quamvis autem philosophica cognitio multo fit historica cognitione praestam . tior ; illa tamen huic inaedificatur , ut proinde haec illam praecedere debeat .
Quocirca deridiculi sunt ii , qui absque
accurata phaenomenorum scientia philo sophari volunt; adscitisque absisactis notionibus , omnia vanis quaellionibus , ac tenebris implent . Hoc. vitium a multis