Triumphus misericordiae, id est Sacrum Ordinis SSS. Trinitatis institutum redemptio captivorum, cun adjuncto kalendario ecclesiasticohistorico universi ordinis. Authore, p.f. Joanne à Sancto Felice ..

발행: 1704년

분량: 285페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

r Redemptionibus, quas Gera nostra

, totale judicium & dictamen suum ad operandum quas cogi & obljgari videbat: casia praesentes fuere Patres, qui

superiorem cogitabundum toto animo tremere adverterunt: mox ut sedavit animi motus , nuntios remisit cum

literis, in quibus suum promittit adventum , ut bono sint animo , omnes ipse consolaturus, & quidem in brevi i licet firmissimo cum proposito quod dissimulavit omnimode impediendi Recollectionem, & ut sua praesentia & Authoritate murmurationes sopiret, quae resoleniret , ct conditionem opprimenet. s. Divulgata est haec Epistola , di cum P. Commis, sarii nescissent intentionem & mentem, sibi in honam partem Valle penses aequivoeam interpretabantur Epistolam; ει ne executio tam sancti & desiderati operis aliquam amplius pateretur Hilationem , ipsi Cives propriis expensis Habitus de sago pro novis Recollectis praepararunt. Quae rerum iacies Z Mirantur Patres repentinam rerum mutationem, quam uti aversabantur, ita & time. hant , utpote quibus nullus ad Recollectionem erat spiritus, & tamen quasi per capillos ut ajunt, ad illam se trahi videbant, consolabatur tamen illos posse redire ad pristinos Conventus, quandocunque placuerit. Interim Commissarius Generalis solvit Maurito Boeticam Provia. ciam visitaturus; mox ut Membrillam pervenit, intia lexit , quae Valler i agebantur, quod nimirum univerosus populus ex Epistola praemissa consistatus, ideo suum

praestoletur adventum, cum pro certissimo teneat, suam Reverendissimam propterea venire , ut compleatur ,

quod tantopere desiderabant, di quomodo ad hoc inbitus de sago jam sint praeparatum. Hic Epistolarum Enectus maiorem in animo P.

Commissarii causavit confusionem, quia ex parte vim i ciebant rationes ne in Ordine nova incipiatur Recollectio, sed ut res maneant prout suere; ex altera parte praeva-- lebat dissicultas dissuadendi Vallerupenses a tali praetensione , nihilominus tamen non animo caecidit , sed adhuc suum inteatum consequi sperabat, dc ut ante adventume suum

192쪽

Disiae. Ramilia exemta est. Cap. XXIII. I 6s

. suum contrarii sui assensos famam praemitteret, Patres consolaretur, Cives vero ab opinione concepta deturharet , clariuSque cognoscerent, se non ut Recollectiγ- aliquem sortiatur essetium , sed ut impediatur potius , --nire. Ad hoc Patrem quendam prudentem, S ex prismoribus maxime meritum praemisit, qui Vallerupensibus significaret, sequenti die suum adventum suturum , Scne ullus mutaret habitum. Hoc idem erat ac si mandasset contrarium, quod Religiosus ille intellexit, nam idem evenit quod accidit cum Epistola.

II. Pervenitur ad Conventum , & mandatum ex Ponit nuntiust cras futurum esse, ut adsit sua Reu

tendissima , & velle recipi in Habitu Recollectorum. Quis non miretur casum quis praesiumere potuit quod Religiosus tam gravis , qui solus ad hoc di determinate delegatus fuit, ut Superioris dispositiones annuntiet,& .quidem in rebus tanti ponderis, potuisset decipi e Quis crederet Z qubd illi, qui ad impediendam Re-

collectionem advenerant, eluem darent Principium t Sic scilicet Divina Providentia mirabiliter eadem assumit media ad efficiendum suum finem , quibus utuntur homines ad eundem impediendum: sic Ioseph a fratribus venditus suill smaelitis , ne Emnium illius verificaretur,

dc Dominus suorum fratrum essiceretur ἔ dc idem erra Gen. 37. medium , quo non tantum suorum statrum, sed unis

versi .Egypti Dominus effectus est. i Ia. Sequenti die ut Patres 3am prope adesse Conumissarium cognoverant, in Habitu Recollectorum magno concursu dc gratulatione populi processionaliter illi o viam iverunt, quod ut ille vidit, vehementer attonitus, dolebat nimirum jam adimpletum esse , quod omnibus viribus repugnabat, dc impedire dc destruere veniebat e

sed hoc iam irremediabile visum fuit , quia publicus dc

maximus erat concursius, dc omnes ex praemissis sbi persuadebant hanc dispositionem esse superioris. Verum jam cognovit P. Commissarius, hanc esse voluntatem Dei, cui

resisti non possit, neque amplius rem investigavit, sed X a secun

193쪽

Ps secundum illud Regii Vatis: Et dixi nune eapit hac mutatis dextera Meelsi Devote suos Recollectos ad perseverantiam exhortatus est, ut vitam pariter cum Habitu con. sormarent. Acta sunt haec divino plane, ut apparet, eo

silio, in ipso ksto S. Agnetis Virginis & Martyris secundo N. S. Ordinis Patronae die a8 Januarii anno Christi Is87.

trecentis plane & nonaginta novem annis a ciuo eadem die Revelatio Ordinis salta fuit Innocentio III. Summo Pontifici. Res memorabilis contra tot ac tantorum Opi nionem & Votum. I 3. Huic Recollectioni non multo post, ut votum redderet , adscribi voluit Venerabilis Servus Dei Pater Ioannes ruptista a Concepcione, qui postquam transitum obtinuisset ejusdem reformati Convenisis fuit Minister electus, ubi ille Superior prius fecit . quod fieri voluit Subditis; omne meaeum, quod ad perfectionem conssirme noverat , introducere curavit ψ re rinationi morum quam maximd intendit, quod cum dissicile fuisset, Goexemplo hoc caeteris Qrtiter & suaviter persuasit Dei' param Virginem hujus spiritualis aedificii Patrotiam et git, eidemque multis orationibus, dc poenitentiis devotus enixe suos commendavit. I . Fama Sanctitatis eius mox ut percrebuit, multos graVes Viros attraxit , qui primitivae observantiae , t -arctioris vitae zelo ducti Recollectioni adscribi desiderarent, quod & secerunt, sed modico constantes au pristinos Conventus & commoditates facile revolvebantur , ita ut aliquandb plures , aliquando pauciores tuerint, qui Recollectionem Iequerentur ; accedebant etiam i testationes daemonum, terrebant orci sipectra, apparebant dirae facies insernalis inimici, qui magna majestate &:potentia bellum Patribus declarando saepius visus erat. Haec & alia quam plurimae inconvenientiae impediebant ne per Recollectionem consisqueretur, quod intendebatur . praecipue cum perseverantia sit , a qua omne caeterae virtutes suum desiumant valorem & pretium.

IS. Quare consultis Doctis Sanctime Viris V. P.

194쪽

Dis . Familia executa est. Cap. XXIII. I in

Joannes Baptista a Conceptione Romam pergere, & Summum Pontificem, qui tunc erat Clemens VIII. consulere statuit, qud, superatis plurimis itineris periculis , dum pervenit, plus quam octodecim mensibus omni humano destitutus auxilio laboravit, tandem innumeris victis daemonum allibus. hominum persecutionibus , varitaque tentationibus superatis. Bullam Exemptionis a ta mente VIII. Summo Pontifice datam apud S. Petrum sub Λnnulo Piscatoris die ata Augusti, die nimirum S lemni D. Bernardi Clarevallensis , anno IS99. obtinuit,& Victor ad suos laetus remeaVit. 16. Itaque iam facta separatione a Patribus Calce tis , ab eorumque exempti Jurisidietione & Resugio, R eollecti securius Regulam primitivam profiteri. co dere Constitutiones, introducere & observare Leges ,

nihilque omittere, quod ad perfectionem, quod ad pria

mitivam observantiam conduceret, coeperunt. Interim tamen in siumma rerum penuria viventes , inter innum ' ras persecutiones & odia , inter tribulationes maximas

Veriantes, Deus Ter. Opta Max. specialiter benedixit, ut haec nova Sacra Familia Sanctis atque Doctis Viris und quaque illustraretur, multiplicaretur in Conventars, at que an Provincias divideretur. Urbanus VIII. Sum. Pon- M anno Domini 163r. Regulam primitivam ad peri

estiorem formam redegit. Et licet hanc reformatam Conis

gregationem Clemens VIII. ab omni & quacunque J risidictione, Visitatione, Superioritate, tam Commissarii

Generalis, quam quorumcunque Superiorum Patrum Calceatorum leu Mitigatorum exemerit, sub iurisdictione tamen , di dependentia Maioris ac Generalis Miniitri manere perpetuo voluit, nil tamen his bbaemtihus , cum numerus Conventuum crevisset , Urbanus VIII. anno Domini I636. ab eodem Miniitro Generali nos totaliter exemit, & omnino independentes reddidit, atque Ministrum Generalem ex ipsis Discalcearis eligere motu proprio concessit. Clemens X. Pontic Max post modeim anno

Domini 1676. Constitutiones in diversis Congregationi-

195쪽

168 De Redemptionibus , quas Sacra nostra

hus Generalibus conditas approbavit , & confirmavit. Per octuaginta annos igitur continuo laboratum est , ut haec Sacra Relarmata Familia in hunc Statum , in quo nunc est , reduceretur. Tanta molis erat, ut quidam ait, Romanam eondere Genitem. Α praesenti forma, ne vel in minimo recedatur plusiquam centenis Argi oculis invigilatur. II. Iam , ut ad Institutum, regrediamur, inter plurimas persecutiones, quae haec Sacra tolleravit Familia, non minima fuit circa proprium & canonicum ejus Institutum Redemptionem Captivorum, litigantibus con tra nos in diversis Tribunalibus Patribu&Mercenariis, &Nitigatis nostri ordinis , allegantibus. Redemptionem Captivorum nobis nota convenire utpote Discalceatis. Sed Perperam:, cum nullis magis conveniat redimere Captivos quam Discalceatis, non dicam aes primitivam Reis demptricis Religionis Observantiam Resermatis- Exodigia Moeses duin a Deo de medio Rubi ardentis Vocaretur. ut Filios Israel de AEgyptiorumi redimeret servitute, prius in mandatis accepit, nimirum Solve Caleeamentum de pedibus tuis.. Deinde subjungit Dominus Moes , lo.

quens x rumor ergo, filiorum Israel venit ad me : vita Massictionem eorum , ab M ptiis opprimuntur: Sed υεω, s mittam te ad rearaonem ,. ut etaeaa, populum meum' fisios

Urael de ara to. Discalceatus esse debuit , ut clinus a Deo eligeretur Redemptor. Quare meritis & iustissime anno Domini I6ar. die T Ianuarii contra dictos Patres in favorem nostrum lata est Sententiaia Iam perfecimus Redemptiones in Africa . Turcia , Tartaria tam BudZa. hina quam Κrimea,. imo post Mare Euxinum in Anath liam, & interiorem Syriam opera nostra destinantur.

IN Africa facta sunt squmte1.28. Prima Redemptio anno Domini I 6as. Tetuani executa fuit ii Patribus Redemptoribus P. Gabriele ab

Assum.

196쪽

Disale. Familia exemta es. Cap. XXIII. 169

Assumptione, & P. Sebastiano a Matre Dei, & sa. Christiani Captivi libertatem assecuti sunt. Secunda pariter Tetuani & Zale anno I 63 a. suit sacta Redemptio, ubi salvati sunt 6a. Chriltiani, Redemptotibus P. Sebastiano a Matre Del, & P. Casparo a Regibus. Tertia Redemptio Alcaetarquivi & rite anno I 63

executa est per dictum P. Sebaitianum a Matre Dei uni- cum Redemptorem . qui ex omnibus Redemptoribus t tius Hi aniae absique eo, quod vel mitumum de hac re sciret per Regium Consilium Bellicum electus est, ut redimeret 6o. Milites Praesidii de Alarache, qui in conflictu a Mauris sunt capti. Tam difficile erat hoc, ut vi deretur impossibile . quia ipsi met Mauri inter se bellige. rabant, & Milites captivi jam inter contrarios exercitus , & adversiarias copias repartiti erant. Insuper quod auxit dissicultatem , captivi erant apud nostros Mauri aliqui, quorum libertatem ante omnia Generalis Mavororum Opitaneus petiit; & hoc minus crat possibile. quia Mauri illi iam ad triremes Siciliae missi erant. Nec terruerant tot ac tantae difficultates P. Sebastianum, quia erat Vir sortis & magnanimus, quod in magnis difficuli tibus eluxit; concepta Spe in Deum , educit vinctos PBI. Q. in fortitudino; accinxit se operi Pater, & cum bono Deo

cum hono animo omnes Milites praeter unum, qui mortuus suerat, redemit; & ut unius defuncti Militis locum& numerum suppleret, tres In tes ne ser an in Christi abnegationem , vel certe in captivitatem adolesce. rent . liberavi: Philippus IV. Rex Catholicus tanti hanc aestimavit Redemptionem , ut totum hoc factum suis Regalibus Literis cli scriberet, extolleret, atque te staretur grande obsequium per hoc Regiae Suae Coronae

praestitum fuisse, propter quod novis gratiis, & privit

giis Sacrum nostrum ordinem decoravit, & auxit. Quarta Redemptio anno I 638. Tetuani P. Franci Leo a Cruce, & P. Casiparo a Regibus peracta fuit, &exempti simi a servitute Infidelium M. Fideles.

197쪽

i o De RedemptismMu , quas Gera nostra

Quinta, in eadem Civitate anno 16 o. per eosdem Patres Redemptores executa fuit, & reducti sunt II 3.

Christiani Captivi, inter quos suere tres Fratres M,

nores.

Sexta, Algerii anno I a. ab iisdem Patribus Redemptoribus iacta fuit: hanc illustrem secte Essigies Deiparae Virginis a ludibriis Maurorum vindicata , quam etiam quasi Stellam matutinam libertatis Ducem , & Auspicem secuti sunt Is6. Christiani. Septima, ibident anno I 6 9. a P. Benedicto a LMichaele. dc P. Michaele a Virgine praestita fuit , desunt a vinculis exoluti I . Christiani CaptivLOctava Redemptio Tetuani facta fuit anno 16s per P. Antonium a Spiritu Sancto . & P. Michaelem a Virgine ; & sunt libertati restitutae I 26. Personae. Nona Redemptio, anno 16 8. ab eodem P. Michaele,& P. Andrea a S. Hieronymo suscepta fuit, in qua I 3. Christiani Algerio in Patriam reducti, inter quos erant sex Regulares, nimirum unus ordinis S. Francisci Seraphici, alter S. Dominici, tertius Societatis Iesu, & alii tres Religiosi Excalceati ordinis B. Mariae Virginis de

Monte Carmelo.

Decima Redemptio etiam Algerii anno I 66a. sam fuit per Patres Redemptores Michaelem a Virgine . Matthaeum a Iesu, & Augustinum a Sancto Petro, ubi redempti suere a86. Christiani. . Undecima Redemptio multis exanclatis Iaboribus &perpessis stetit tribulationibus , hanc anno I 668. Oc se quenti 69. Tetuant, Fea & Zale, P. Michael a Virgine. P. Didacus 1 Purificatione . & P. Joannes a Jesu Redei ptores in finem deduxerunt, in libertatem vindicatis I 28. Christianis captivis. Haec Redemptio memorabilis est

propter sequentes circumstantias ἔ nam cum Patres peris acti iam lytri solutione portum solvere, &suos Redemptos in patriam reducere Voluissent, contigit , ut Lex MuleyΑrcid nuncium perciperet, quandam Puellam Saracenam

in Gibraltu captivam se Cbruuinis Sacris initiasse. &baptiza

198쪽

Discale. Eamilia exemta est. Cap. XXIII. I r

haptizatam fuisse. Pater Puellae conquerebaturi, dc false allegabat Filiam vi baptizasse Christianos, quare institit apud Regem, ut Redemptores Filiam reducerent, & sibi

restituerent ι quod ut Rex a Patribus extorqueret, minaciter egit, minisque sua fulmina addidit cum mandato, ut illico Saracenam restituerent, secus certissime se sciant una cum Omnibus captivis perituros et ad quod Redemptores nil territi magna spiritos libertate responderunt sse similem casum ignorare, quia sicut Religio Christiana

contra propriam voluntatem & liberam esectionem ne minem admittit ἔ ita neminem permittit ex eiusdem Prosetaribus ad Mahumetanos reducere et itaque non tu sua potestate esse suis iuratis hostibus tradere Christi nam, etsi propterea omnes perirent. Rex harbarus hanc indignatus ad resolutionem , Redemptores & Redem.

ptionem strictissimis coarctavit custodiis , & plus anno solido detinuit; tandem spe perdita obtinendi . quod

intendebat. impellente magis cupiditate, quam humanistate .cum Redemptoribus tractavit , dc pacto solvendi novem millium Imperialium abeundi copiam fecit Redemptioni. P. Joannes a Jesu unus de Redemptor,bus dimittitur. ut pactam Summam referret, . cum qua dum in Africam reverteretur soluturus fidem , a Piratis Argeiensibus in Sinu Almunesar interceptus est , ad quem dum globos aliquos explosissent Sclopis, habitum absque laesione corporis perforarunti captus Alyrium in vinculis ducitur, ubi innumeras pene tribulationes, aerumnas & injurias in triennio suae captivitatis invicto animo perpessus est, quin ibidem vitam hanc mortalem& plenam miseriis finiit, atque in immortalem aeternam& coelestibus gaudiis refertissimam commutavit, cum Christo suo liberatore securissima libertate potiturus. Duodecima Redemptio facta fuit anno 167

tuani & Zale, Redemptoribus P. Michaele a Virgine, P. Joanne si S. Bernardo, S P. Didaco a Iesu, in qua iterum Effigies Beatissimae Dei parae Virginis cum I 28. Christianis captivis a Maurorum injuriis vindicata est. Y a Deo,

199쪽

I a De Redemptionibus , quas Saera nostra

Decima tertia, in Civitatibus Fez, Tutuani, & Zale anno I 677. lucro I 32. Christianorum ab eodem saepius dicto P. Michaele, P. Francisco a Regibus, & P. Joannea Visitatione executa est Hujus Redemptionis occasione Feg & tuani duo Hospitia sundata sunt ab Excellentissimo D. Petro de Aragonia , in hunc finem, ut in quolibet eorundem tres Resigiosi nostri ordinis assisterent, qui infirmos Captivos curarent, & tam infirmos

quam sanos conistarentur, audirent Consessiones , ad ministrarent Sacramenta , in fide confortarent, atque i sacris ejusdem Mysteriis erudirent, idemque quantum possent, & charitas exigeret, in circumvicinis Barbariae locis praestarent. Λssignati sunt pro tam sancto opere competentes redditus annui , ita ut pro quolibet Hospitio quotannis quadraginta millia Regalium, qui in nostra moneta quasi quinque millium florenorum Rhenensium Summam emciunt, impenderentur. Per tredecim annos hic nostri Patres tanquam in vinea Domini magno lucro animarum laborarunt. Verum ut concinis Graecus Sophocles: φιλαργυρον - τὸ Pγενοε :.id est: Marum omne Genus Barbarum et propter nimiam avaritiam, perfidiam, exactiones. & injurias barbarorum, impossibile fuit haec hospitia amplius conservare S tueri. Magno igitur cum totius ordinis dolore Patres ab illis locis circa annum Iis . recedere coacti fuere. , , Decima quarta Redemptio , in Civitatibus , Mequis nes. FeZ , dc Tetuan Anno I 68a. iacta fuit, Redemptoribus P. Michaele a Jesu Maria , P. Joanne a Visitatione,& P. Martino a Resurrectione , & septemdecim Sacrae

Imagines opere statuario partim auro celatae & depictae , partim pretiose indutae . cum multis Crucibus, Sacris Vasis . Ornamentis Ecclesiarum, exsolutae sunte insuper& a II. vivae Triuni Dei Imagines, Captivi nimirum Christiani, in libertatem asserti. Supradictas Sacras Statuas Mauri in expugnatione Mamorae diripuerunt. Praesidium

hoc olim a Philippo III. Rege Catholico, Anno scilicet 16I . recuperatum fuit, quod idem Rex S. AiebaElis

200쪽

osiae. Familia exemta est. Cap. XXIII. I7g

tra marini vocari voluit , sed Anno I68 I. nostris demeritis ita exigentibus a Mauris rursum nobis ereptum est. Hic illi Barbari spoliatis Ecclesiis Immines Sanctorum mille affecerunt ignominiis , easdemque tanquam spolium & triumphi pompam Mequines in Civitatem suam abstulerunt, ubi quas dum Muley Isimain Regi suo proposuissent , Rex per vicos & plateas raptari Imagines , tandem quia erant artificio picturae ad speciem carinnis humanae elaboratae, objici Leonibus, ut abii sidem inspectaculum dilacerarentur, mandavit. Sed cum Gens illa magis sera esset quam ipsae Ferae , seri Leones magis humani fuere, quam ipsi Homines Barbari, nam Sanais

Irriaginibus rationem. exhibent, easdemque honorant et

neque ab irrationalibus didicit Gens illa scelerata & inhumana , pluribus ignominiis & ludibriis in istum & opprobrium Catholicae Religionis in Sanctos ficessit. Pr iusis lachrymis spectavit haec Frater Petrus ab Angelis Conversus nostri Discalceati ordinis, neque amplius tot iniurias in Claristum & Sanctos ejus , tolerari potuit, quia imo per mille difficultates omnI contempto periculo in praesentiam Regis se intrusit, & se Religione Catholicum, Prosessione Discalceatum Trinitarium esse , fassus. cuius inclytus ordo ob frequentes Redemptiones in illis

Regnis latis sit cognitus, qui aeque suos curat mortuos ac vivos, aeque Sanctorum honorem Zelat, ac Iustorum& Fidelium calamitatibus succurrit e pro Redemptione Imaginum aurum denique promittit, & ut citius, e tot contumeliis abselverentur ganctorum Imagines P Frater Petrus vitam S sanguinem in pignus spondet. Haec dum magna spiritus libertate. ram Rege & ejus adstanti aula elocutus suisset, cessit xandem Avaritiae Barbarus , seu ra tamen cum animadversione, nisi constituto die deponat aurum, certo se sciat vivum cum Imaginibus conis cremandum. Protinus hac de re Superiores Religiosus informavit , qui mox collectis ex omnibus Conventibus facultatibus quibuscunque . Redemptionem pararunt. Redemptores apto tempore Mequines pervenientes per

Υ 3 soluto

SEARCH

MENU NAVIGATION