장음표시 사용
1쪽
Nationat Enoowmont for tho Humanitios
3쪽
TITI E me legibus quibusdam subtilioribus
Sermonis Homerici dissertatio prima.
4쪽
5쪽
6쪽
10쪽
laomerus quemadmodum sacillimus est ad intelligendum inter
scriptores Graecos, ita idem iure habetur difficillimus. Nam si quis in universum quaerat, quae quoque in loco eius mens
si nihil illo simplicius, nihil planius fingi potest; sin vero accuratius singula pervestiget, neque eum temere aut voces ponere nihil significantes, aut verborum tempora modosque ouis fundere existimet, tam varia est, tamque implicata eius oratio, ut vix initium inquirendi, nedum finem invenias. Nec mirum. Sermo enim liberior, nec dum aut artis quibusdam praeceptis formatus, aut, ut postea factum, usu huc vel illuc inclinaente constrictus coarctatusque, plurimas habet et perquam subtiles notionum enunciationumque rationes quas quidem cognovisse. recteque perspectas habere, tanto magis necesssarium est, quod omnis recentiorum sermo ex his quasi radicibus essio ruit. Quamobrem qui grammaticam Homericam quae quidem et plena sit,
et erroribus vacua, condiderit, eum propemodum universae
linguae Graecae naturam rationemque explicuisse dixerim. At nimirum hoc aliquanto dissicilius est, quam visum est nuper Frider Thierschio, viro praestantis ingenii, mihique veteri necessitudine coniunctissimo. Quem quum viderem in actis phialologorum Monaeensium de verborum modis, quibus apud Homerum tempora et caussae rerum indicantur, ita disputasse. ut, quamvis multa acute dissereret, tamen in iis, quae quasi fundamenta sunt huius quaestionis, a vero, ut ego quidem arbitror, nonnihil recederet: non alienum esse a munero meo existimavi, monere vel adolescentes, qui litteras Graecas accuratius cognoscere cuperent, Vel alios etiam, qui ad assentiendum proniores essent, ne tantae dissicultatis quaestionem pro re iudicata habentes, orationem poetae, nuper eximia Wolfi soller-