장음표시 사용
11쪽
Vnum hoc adiicio, callidiminum mihi videri inuentum Satanae , cuius regno scholae bene constitutae pestem ac perniciem adserunt, conuicium huic instituto salutis pleno facere et variis impedire artibus, quo minus docti piique viri implicari illo velint. Quis autem non grauiter serat, ab ipsis etiam scholast, carum rerum procuratoribus caussam mali a quibusdam derivari et hanc illis labem adspergi, quod iniuriis plerumque bonos viros, qui scholis praesetii sitnt, adficiant, et, quamuis ipsi expertes sint earum artium, quas Rectores docent, a nutu tamen suo et arbitrio eos pendere velint; et, quas minuere debebant, nam les fias augeant.. . Malle igitur honestos viros extrema Omnia e periri , quam stulta et barbara arrogantia elatorum imperio sub- .esse, et eorum iniuriis excruciari
Equidem caussam mei ordinis hominum omnium: agere non postum. Sint quidam ignari scholasticprum studiorum scholae Inspectores; sint moros ac dissiciles, uni praeter aequum et b=num duri: num fas est nonnullorum culpam in omnes conuertere et ad ordinem uniuersum referre, quod ad pauca illius mem
Verum in re aperta nolo esse longior: praedicandam potius prouidam DEI o P T. M A XI in conservandis scholis curam a bitror, cuius in eo clarissima documenta elucent, quod, etiamsi vulgaris opinio Rectores scholarum. putet onus sustinere Aetna grauiuS, numquam tamen desunt, qui munus tam laboriosum, tam plenum taedio, sed ipsa dissicultate fructuosum et utile, a
12쪽
quo animo in se non suscipiunt modo, sed suscepti etiam Otacium summa laude exequuntur. Neque tam lassum, tam effoe-' tum ac sterile est saeculum nostrum, ut non subinde se proserant atque ostendant viri, quibus limandorum et poliendorum ingeniorum cura mandari commode possit. Habet illud suos Bergeros, habet Gemeros, habet SchWarZios et Ernemos, habet alios viros, inter praecipua aetatis nostrae ornamenta reserei
dos, ex quorum seminariis Rectores scholarum praestantissimi
Vellem, omnes earum patroni partibus suis satisfacerent, nec paterentur in se quicquam studii et curae desiderari; quoties iuuentuti moderatores praeficiendi sunt. Quo nomine, ingratus et iniquus essem bonorum nostrorum aestimator, nisi amplissimos huius ciuitatis patres, quorum tutelae lycei patrii salus diuinitus commissa est, mirifice laudarem. Cum enim non
ignorent, magni interesse ad laudem et decus ciuitatis, si sch lam habeat bene ordinatam, et nihil se praestare melius patriae posse, quam si iuuentuti eos praeficiant magistros, qui ita munus non quidem populare, sed utilissimum ornent, ut non solum ciuium liberi ex eorum dilhiplina largissimos fructus capere, sed a finitimis etiam studia hinc peti possint ': omnem
in eo curam et cogitationem collocarunt, Vt optimo Viro, M. Q GOTT LIEB FRIDER. IRMIS CHIO, sub finem superi
ris anni, in medio vitae cursu, suis et scholae erepto, successor daretur, qui eadem fide, doctrina, priidentia, industria et pietate, qua IRMIS CHIVS, scholae praesit. Et quamuis non unum impedimentum consiliis eorum obiiceretur, nec facile eLset, inuenire virum, cuius iam perspecta virtus in hoc genere esset, fallentibus spes nostras nonnullis, quorum magna est existimatio, qui mutare locum nolebant: non defatigati tamen sunt
13쪽
in studio quaerendi; interposita mora, cuius eos, Ut spero numquam poenitebit. Qui enim, non sine diuino consilio constitutus est, communibus sustragiis, Rector, Vir nobilissimus atque
clarissimus M. CHRISTOPH. IERE MIAS ROSTIUS,
Grinimensis Misiaicus, tarditatem operis exquisita eruditione sua et diligentia compens abit. Qua in opinione de eo concepta nos non modo studiorum ratio, quam in illustri schola prouinciali, qua patria eius insignis est, iniit, et per X annos Lipsiae incredibili industria continuauit, sed etiam egregia, quae edidit, specimina ', et commendatio virorum, qui aptissimi sunt ingeniorum iudices, et in summa celebritate versantur, non parum confirmant. Vt autem ordine omnia fiant, nos pro auctoritate nobis concessa illum crastino die post horam VIII matutinam more institutoque veterum in scholam inducemus, praemisia oratione, quae breuiter exponet, quid emendatione scholarum adhuc tentata desiderari posse videatur: Excipiet eam noui Rectoris aditialis oratio de eo,
quot gramatices studio puerorum ingenia exacuantur. Quemadmodum autem stliolae florem in praecipua curae ilOstrae parte pontinus, atque ex animo volumus, ut uniuersa Varistia .
nostra similis sit Ithacae, Vlysiis patriae, quam τρηχειαν, αγρθην κουροτροφον, asperam quidem terram, sed b
nam puerorum altricem, Homerus nominat : ita amplissimum Senatum, scholae patronum, et caeteros, qui ei fauent, incommunionem votorum, pro eius lalute publice faciendorum vocamus, atque ab eis, Ut actui solena ni stequentes intersint, etiam atque etiam Contendimus. P. P. DOMINICA IX post TRINITATIS A. R. S. cIO ID CC XLVII.
i) Sunt vero sequentia: Epistola de iis quae impediunt, quo minus, esse Deum, a priori demonstratuni, dici queat. Lips r7 r. lit. Bretth. a Commentatio de abusu ad Coll. II. v. aa. Lips. I 44. lit. Brettλ. si Disseitatio de numeris orationi aptis. Lips i746. lit. Bretth. vi Dissertatio de vinciendis in conlpositione verborum extremis. Lips. ι747. lit. Bretth.