Nova acta physico-medica

발행: 1757년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

231쪽

I74 ' Obstruatio XXXVIII.

gaudearent. Quidam Vero iam septimo, plerumque autem decimo quarto die contagio tangebantur. Liberi, adspectu vari risi, terrore aut metu perculii, quorundam dierum spatio eidem malo obnoxii reddebantur, quod eos vehementer urgebat, ut pestis quemcunque timentem citius, quam qui eandem bono et audaci animo expectat, aggreditur, eodemque more purpura, aliique procedunt contagiosi morbi. Platea quaedam haud late Patens, variolas diu retinuit, multique in ea insantes hoc morbo simul laborarunt, ita, ut septendecim eorum unam eandemque domum eodem tempore impleverint, quod forsan non factum

fuisset, si liberior per hanc plateam aditus aeri patuisset. Ob eandem rationem, ut iudico, quatuor eiusdem matris insantes, qui in angusto quodam et obscuro hypocausto, quod Solis splendor nunquam illuminabat, lectum premebant, variolas pessimae indolis, pessimisque symptomatibus stipatas experiebantur, unum

horum, quinque annos natum, confluente s variolae iam octavo

die vita privabant. ordinaria signa contagio laesis erant sequentia : Lassitudo, horror, quem maior vel minor aestus excipiebat, dolor capitis, conatus vomendi, aut etiam vomitus, coniuncta cum suspitas respiratio, frequens situs in lecto mutatio, somnus terrore interceptus, oculi lacrymis suffusi, dolor circa scrobiculum com dis, interdum etiam abdominis totius, frequens lotii' excretio, obstructa alvus ad secundum usque vel tertium diem. Quidam vehementiorem et constantiorem solito vomitum experiebantur, et hi pertinacem simul accusabant abdominis dolorem, qui, non habita ratione laxantium, e Rheo et Manna confectorum, perperiodos cessiabat et recrudescebat. Caussae huius erant vel sensibilius nervorum systema, vel vermes. Hos si expectarem, potus Thee, lacte et multo saccharo maritatus, malum, ut videbatur, si piebat. Haud paucos vidi, qui magnam lumbricorum et alcaridum copiam durante morbo eiiciebaat, praesertim si remedia camphorata adhiberentur.

232쪽

Historia Rariolariis, ere. I s

Tertio die, versus quartam noctem, omnia supra descriptae synplomata vehementiora reddebantur, prout nempe variolae v et coitiosiores, vel parciores prodibant. Sequebantur deliria, tensiones, convulsiones ; imo quosdam ante eruptionem verae lepsia amictos vidi. Stabant haec symptomata eodem vestigio usque ad ortum quarti diei, saepius tamen accidit, ut haec mala, remediis infra describendis, praevenirem eademque breviarem. Quodsi Variolae omnes ante meridiem quarti diei cutis superficiem occupaverant, bonum licebat praesagire eventum ; sin autem hunc terminum vel anticiparent, vel sequeremtur, maligniores postea reddebantur, aut non debito modo in suppurationem transibant, aegrotisque imminebat periculum.

Horis matutinis quinti diei usque ad noctem sexti, plerique aegrotorum, si bene omnia processerant, tolerabilem statum habebant, nec febris notabiliter urgebat, ita, ut iitis, aestus, et imquietudo per hoc temporis spatium fere abessent. Idem autem tempus, si variolae malignioris indolis aderant, deliriis, fui, aestu, iactitatione membrorum, vigiliis, angore, Ophthalmia, aliisque incommodis non destituebatur, et notatu dignum videtur, quod quidam adultorum variolis laborantium, feles, mures,

glires, etc. singularem in modum versus noctem timerent, quae mala, Cataplasma ex fermento panis, semine linapi, Campho ira, et aceto rosaceo paratum, quavis hora quarta se antis pedum recenter adplicatum, saepius auferebat, si ad haec emulsio cam- morata, et infusum cori. Peruviani in vices adhibebantur. Nec sitis laudare possum, quantum auxilii haec remedia in quibusdam desperatis adtulerint casibus. Haemorrhagia narium, qua is vel quinto die ab initio morbi erumpens, communiter salmiaris erat; deliria enim, anxietates, litim aestumque evanescere fecit. Passus est eanden aeger octo annos natos, ad septimum usque diem, citra qualecunque eius damnum, quamquam hic sere credendum emet, quod haec haemorrhagia, consen-Mntibus diversis Auctoribus, putridae humorum resolutioni

233쪽

ortum deberet. . Notandum autem duco, lume aegrum iam amisa vehementi haemorrhmae narium saepius subiectum suisse. Panni lanei, aceto vini madidi, cervici et fronti impositi, nubilus hic usus fuere, donec tandem ligamenta, supra manuum pedumque tun tiaras adplicata, hanc haemorrhagiana merem

lliis quidem, quibus postea copiosa fluxit saliva, quarto ita die dissicilis deglutitio cum angina spuria obvenit; raucescentes vero iam sexto die premebantur inplurimum pessimae indolis variolis, et undecimo in limine mortis versabantur, dum cessisssalivae Gor, ut SYDEN HAMius iudicat, aut pus, quod Varioltirum vesiculas implere debuisset, ad pulmones reiectum, lethalem suffocationem essiciebat. i .

Duo aegri, novem vel decem annos nati, ad prima initia vehementem experiebantur dolorem pleuriticum, cui omnia pleuritidis signa iungebantur, quaeque sine ullo remedio adhibito iterum abibant, quamprimum cutis stiperficiem persaerassent variolae. Urgens dolor in hypochondrio dextro, insta ultimam costam spuriam, ob hane rationem ad pleuritidem ti liosam pertinere videbatur. His quoque aegris nava mus et .. macilenta facies erant. Maxima pars variolis obnoxiorum, Fb abus ego adfui, initio morbi coryza vexabatur, eo usque perdiserante, donec salivae fluxus circi quintum vel sextum diem ii, leonspectum veniret. , Quodsi autem in infantibus dentitio, cum prima febre, quam variolae habent, se sociaverat, eiusmodi aegrotis durior morbus, lieet perpaucae saltem provenerint m. riolae, fuit, quam quidem citra dentitionem fuisset. s i Assirmat Celeb. Eques de R ENfYEiN, quod infantes mere bi, tristes, quibusque oculi profunde latent, peioribus subiiciantur variolis, quam qui molli et splendida cute teguntur, et hilan vultu procedunt. Puerum sex annos natum, acierbum et tri stem, constuantas variolae nono die necabant. Hic sexto iam dis variolas, prae semora occupaverant, refricaverat. Haesi

234쪽

Historia Hariolarum etc. 177

guineae factae, pus recipere non poterant, et margines earum aliis rosei hic violaceum colorem acquirebant, vacuis tam lympha, quam pure vesiculis, passimque variolae nigrescentes apparebant. Alius, novem annos natus, eiusdem Conditionis puer, multis quidem, sed discretis variolis obsitus, vehementer admodum aegrotavit. Deliria tempore labris sic dictae . secundae, nono die redierunt, saliva haud decenter fluxit, et fauces per omnem morbi decursum maxiπo periculo subiectae, quamcunque curam postulavere, quo lenientibus remediis suocatio aver

teretur.

Puer decem et tres annos natus, et eo quidem tempore, quo variolae epidemice hic loci quoque grassatae erant, qui, ut parentes loquebantur, duas vel tres variolas cx utero matris secum portaverat, per septem hebdomadas citra omne contagium in eodem se tenuit hypocausto, in quo tres eius fratres, . VariOlis vehementer amicti, decumbebant. Multa huic puero cum aegrotantibus fratribus negotia, amedit eis, quae Comederent dedit, variolas tamen non concepit. Est itaque verosimillimum, quod hic puer variolas iam ex utero materno adtulerit, vel ad quinque illos pertineat, qui e centenis, ut volunt TissoT et RO-sE TE IN, variolis non subiiciuntur, aut quibus dispositio/d hunc morbum plane deficit. Decem annorum puella, iam octiduum ante atroci purpura vexata, quarto Uesperi, si diem spectes, quo variolae quodammodo sub oculos veniebant, saevissimis amigebatur convulsionibus. Cutis nimis tensa, et sensibiliores nervi, hic forsan caussam convulsionum, Variolarum extra corpus haud egredientium, et ipsius mortis dederunt. i. Nec achores obstetere, quin infantes iisdem obnoxii, praeter spem et opinionem parentum in variolas inciderint pessimi moris, hisque iam peraliis, per longum adhuc temporis spatium, ulcera faucium, parotides, aliaque experti fuerint profunda atque serpentia ulcera.

235쪽

Anniculus insans, e parentibus lue venereatus, paucas in facie et partibus extremis habuit variolas; Paeus autem et scrotum iisdem quasi obducti fuerunt; multa hic in fans pertulit, tandemque variolis abactis, mitiorum mercuria.

lium ope evasit sanuS. -

, Diversa vidi exempla, quod copiosae sedes, laxantibus remediis tempore eruptionis, me licet contradicente, excitatae, eruptionem variolarum minime impedierint. Diarrhoea autem circa sextum, septimum aut octavum diem, aut dum in pus abeunt variolae, orta, utpluriaeum lethalis erat, aut aegris maximum imminebit periculum, praeter pus in intestina con

Febris sic dicta secunda, aut si mavis, tertia, pro numero variolarum, et ratione aliorum symptomatum , maioris vel minoris momenti erat, iisque, quorum cutis multas in conspectum dabat variolas, semper vehementior. Alii autem, quorum sa-cies 4o. vel SO. saltem ostendebat, hanc febrem vix observabilem experiebantur. Juvenem quendam viginti annos natum, secunda haec febris die 9. Io. II. si magnum et Celerem pulsum respicias, vehementiori fere modo detinuit, quam illa, quae erumpentibus variolis saevire solet. Notari autem hic meretur, quod emeticum lene, quarto die mane exhibitum, omnes fere ad superficiem corporis produxerit variolas. Puellam e contrario, quae decimum iam salutabat annum, quaeque multis i festata erat variolis, et iam ad septinium usquo diem obstrusta

alvo laborabat, quoniam una cum matre omne recusabat es

ma, nono die mane maxima vi invasit haec febris, quam veroenema e farina ax enacea et saccharo compositum, duplicata vice ante meridiem iniectum, circa vesperam magna ex parte mitigaverat. Qu i tacto, ipsa sibi soli sapiens mater, de utilitate apertae alvi, ad quam omni fere hora aegram impuli, convist.

236쪽

Nobilis quidam, septem annos natus, praestantioris ingenii et magnae spei puer, Datris, variolis correpti, Contubernio semper ustis, in eundem demum morbum, quem Dater iam ante quindecim dies reliquerat, incidit. Ilic, quod notatu haud indiςnum e Te censeo, tam petulantia motus, quam ut variolas eo citius acciperet, Datris lectum, pure varioloso adhuc dum inqui, natum, petiit. Hac ratione, iam primo die violentus obortus est vomitus, quem subsequente nocte deliria excipiebant', alte. ro die frequens aderat mingendi conatus, sed exigua saltem quantitas urinae, et sub magno ardore, semper emuxit. Signum hoc iam tunc temporis, ex sententia HuxHAMI, tanquam peri- .culosissimum notavi. Pallidum erat lotium fereque a tuosum, ut in spasmodicis affectibus, v. gr. in passione hysterica aut purpura maligna, etc. utplurimum else solet. Incrementum Coeperunt versus tertiam noctem deliria adeo, ut sui immemor anxie se in lecto iactaverit. Torvus ipsi vultus; linguae paralysis nec potum nec medicamenta admisiit, atque striduit dentibus. Diras quartae noctis convulsiones, en emata, cataplasmata e semine

sinapi pedibus adplicata, panni lacte calido madidi, vesicatoria et eiusmodi alia, haud debellarunt. Quarto die mane primas

variolas manus et Collum habuere, cum hae tamen, prae Ceteris partibus, faciem occupare debuissent. Hoc iam iam mortis praesagium erat, quae etiam hora secunda pomeridiana quarti diei sequebatur, nec ullum amplius retinuit demortuum corpus variolarum vestigium. Diarrhoeam undecimo die, aut nocte quae undecimum aut duodecimum intercedit, ortam, salutarem temper inveni, si modo sextam non excesserit sedem ; sin autem haec diarrhoea die quinto vel sexto apparuerit, nono vel decimo pus omne defecit, cum maximo aegrotantium, Vel potius plerumque lethali periculo. Malum adhaec praesagium erat, si variolae die nono flavescentem non induebant colorem, nec debito modo attolle-Z a ban-

237쪽

hantur; peius tamen, si decimus dies horrorem habebat, satiet

tumor residebat, atque manus pedesque non attingebat, Varioiae rumpebantur, omnisque humor per vasa resorbentia ad interiora viscera iterum reducebatur.

Quodsi cum variolis confluentibus die decimo,'dissicilis

respiratio, sterior et angor, inquietudo, vehemens sitis et huiusmodi alia iungebantur, eademque mala die sequenti increbescebant, tunc tremores et subsultus tendinum, tandemque circa noctem inevitabilis mors appropinquabant. Si e contrario eiusmodi miseris ad diem decimum quartum vel decimum septimum Vita forsan maneret, pulmones eorum putrido humo. re adeo abundabant, ut respirantes omne hypocaustum implerent foetore teterrimo, quem e pulmonibus prodeuntem, proxime adstantes perferre vix poterant. Singulari Dei gratia assistente quinque huius conditionis infantes ab interitu retrahere

mihi contigit, dumque tot alii, quibus idem status fuit, vita

privati sunt, insignem fortunam, quinque illos me conservasse, nunquam negabo. Quum horis matutinis noni diei malae, planae, vacuae et in unam quasi vesicam Coalitae Variolae, coniecturam producere poterant, ad summum usque gradum ascensurum esse undecimo die periculum, insusum Cori. Peruviani, cum acido vitrioli et Camphora mixtum, larga manu dedi. Quaedam variolae separatim stantes, pus flavum receperunt. Si un- deeimi diei meridies respirationem dissiciliorem et sortiores habuerit steriores, porrexi sic dictum Looch blanc, i. e. emulsionem ex oleo amygdalarum et tragacantha alba compositam, adiecto uno vel altero Tartari emetici grano, quavis semihora ad cochlearis mensuram sumendam, donec vel ipse vomitus, vel tres aut quatuor foetidissimae sequerentur alvi deiectiones. Facilius extussire coeperunt aegrotantes, melioresque, quamvis lento gradu, evasere. Hoc experiri medicamentum satius mihi videbatur, quam, ut citra ullum auxilium aegri morirentur, pati. Erunt hic forsan, qui reiecturi sint emetica, quae

238쪽

Historia Hariolari , etc. 18I

dedi, tanquam volenta remedia ; sed CELSI essatum, quod anceps remedium praestet, quam nullum, pro me loquitur, mpique, ipsam famam haud una vice in discrimen offerenti, bona

conscientia merito opprobrio, neglexisse me aegrorum commoda, praeferenda videbatur. Quibusdam aliis, in his circumstanatiis versantibus, solum corticis Peruviani infusum satisfecit; alii

Tartarum emeticum postularunt; multis utrumque frustra da tum est. Puellam quatuor annorum, copiosis, sed pure laudabili plenis, variolis obnoxiam, decimo die ante meridiem tetigit horror, in tertium horae quadrantem urans, faciei tumor protinus subsedit, nec in manus aut pedes, ut plerumque fieri solet, immigravit. Ad cadavero sum adspectum communiter leves convultiones, tremores, et subsultus tendinum accellerunt. Hanc puellam insusum corticis Peruviani et radicis Serpentariae virginianae, a praesentissima morte liberavit, dum huius infusi quavis semihora cochleare unum recepit. Si haec quoque medicamenta incassum offerebantur et undecimo die signa omnia certissimi periculi aderant, tantum tamen eis cere, ut miseris ad decimum quartum Vel septimum usque diem manserit vita.

Quidam Medicorum famigeratissimorum, ut sunt SYDRN-Η133, de HAEN aliique, in hoc temporis intervallo Opium com mendant; mihi vero, si dicere fas est, nulla respondet, pro huius remedii usu, indicatio. Nonne forsan Opium dyspnoeam augebit' Nonne obstabit, quominus pus illud, quod variolae secum ferunt, in pulmones translatum, ibidemque haerens, eiiciatur 7 Nonne tandem et alvi deiectiones, hic maximopere necessarias, retardabit 8 Gratias agamus Anglorum Medico numquam satis devenerando D. FREIN D, qui ad laxantia hoc in temporis spatio coniugere moneti Quilibet, reiectis praeiudiciis, rationi obtemperans Medicus, insignem laxantium usum facile

perspicieti

239쪽

Obstruatio XXXHIL

Fuit etiam malum omen, si insantes septimo aut o divo die magnam scalpendi aut fricandi cupiditatem habuerunt; ichor enim acris iam tunc in vesiculis, loco laudabilis lymphae, haerens, huius phaenomeni, ut mea est sententia, constitit caussam. Divertis liberis, quorum variolae undecimo die crusta non tegebantur, h. e. non aperiebantur, sed desiccabantur, supervenerunt postea carunculae, tubera, glandulae tumenteS etc. quae nunc collum, nunc brachia, nunc regionem infra brachia occu. Parunt. HaS, quam primum Observaverim, vel pulte panis similaginei, lati e et panxillo croci, vel emplastro mala tico ma. turare tentavi. Variolarum suppuratio, si haud debite procederet, vel ad indolem Confluentium vergerent variolae, humor in veliculis contentus aeris, rodendo fecit profundas laveas, quod semper mala alia portendit. Haud exigua Enim certitudine hic praesagiri poterat, aegrotantem aut periturum esse, aut

post longum saltem tempus sanatum iri Variolae crystallinae, quas SYDENAAM quam accuratissime delineavit, in infante viginti hebdomadarum prodierunt. M0riebatur hic insans undecimo die, licet variolae non ad conque tes, sed discretas pertinerent, atque septimo et octavo die album, perlucidum acciperent humorem, minime tamen flavescerent. Cum porro nono et decimo die suppurare debuissent, insans inquietior apparebat. Variolae, loco flavi spissique puris, tenuem atque perlucidum colligebant liquorem, aliae vero erant flaccidae, vacuae et coctorum pisorum corticibus similes. Eodem tempore tussis ingruebat; id, quod interdum extussiebatur, ut pus solet, navescentem monstrabat colorem. Horii matutinis undecimi diei aderant tremores, motus convulsiivi labiorum et oris, tussis suffocans, oculorum Contorsiones, taῖ-demque Circa horam decimam vespertinam eiusdem diei ipsi mors. Frustra huic infanti diuretica e nitro, Oxi melle scillitico et sulphure aurato antimonii ultimae praecipitationis, lavdente HuxHAMO, dederam.

240쪽

ustoria Rariolarum ete. I 82

iri Iam die quinto morbi, infantis cuiusdam, qui duodevigi

timenses vixerat, mortem, undecimo die secuturam, indicara dabarur. Variolae enim Copiosae erumpentes, violaceo colore tinctae, et ipse infans ultra modum anxius et inquietus erat. Pessimo interim modo variolae confluebant, pedes et manus

o et octavo die nigras iam passim tenebant variolas, at

cimo die circa vesperam praesentes terribiles convulsiones a usurum iugulabant. Speciosum sane hoc in casu mihi videtur, quod infans hic per longum temporis intervallum, cura parentum, ab omni consortio eorum, qui vel Variolis laborabant, vel eiusmodi aegrotantibus Ossicia praestabant, ne Cont gio laederetur custoditus, hunc tanta diligentia hactenus evitatum, postea morti serum morbum, per pannum acceperit, qui sub manibus Sartoris, cuius liberi variolis detinebantur, fuerat. Secundus dies, post ad portatum pannum, morbi initia dedit. Novem vidi aegros, qui ver1us decimum aut undecimum iurem, Circa collum, peetus et humeros exanthemata miliaria habuerant, albo perlucido liquore reserta, citra ullum tamen

subsequens periculum Horum exanthematum ortum retrogressae et in sanguinem transfusae materiae variolarum, quae a satietatis nimium naturae viribus, non omnis in vesiculas variolarum propelli potuit, adiudica i. Veram enim Purpuram, me iudice, haec exanthemata non constituebant, quia signa huic propria, ut sunt anxietates praecordiorum, sudores, deliria, sitis, aestus et eiusmodi alia, aut prorsus, aut maxima ex parte ' Dicit quidem magni nominis Medicus SYDENHAM, quod saliva ad undecimum usque diem fluere debeat; ast ego iuvenem vidi undeviginti annos natum, discretis Variolis, quibus eruptis parva febris respondebat. Hunc salivae fluor, quinto die incipiens, ultra modum copiosus, cum dolore faucium et dissicili deglutitione coniunctus, reliquit, ita, ut simul vitia tam cium omnia abirent. Febris autem, quae suppurationem co

SEARCH

MENU NAVIGATION