Annales mundi, siue Chronicon vniuersale secundum optimas chronologorum epochas ab orbe condito ad annum Christi millesimum sexcentesimum sexagesimum perductum. Opera, & studio Philippi Brietii Abbauillaei Societatis Iesu sacerdotis Pars altera tomi

발행: 1692년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

reeordatio homines armatos furore , ω ferro, non semel repressit. Ucepta- Contigit eodem anno Zorobabelis, & duo. D. 4 2. rum eius sociorum coram Dario disceptatio, de .ino, R. a sortitudine vini 1 Regis, mulieris, veritatis ire mulie- quando adiudicata Zorobabeli,pro veritate siue Deo contendenti , victoris . Ita tum iussus a' Rege petere quidquissilibitum essct , obtinuitvrbem Hierosolymam reparari atque templum νει alia multa quae ludaeis, amici sui gratia, Rex liberaliter indulsit Excitatus est tum quoque ab Aggaeo , atque Zacharia Prophetis ad accele

randum imus , ut ostenderet Deus hanc ca

sim esse suam , quam viris aded sanctis, &in. Populum atque raeum bene affectis commisis

set.

ann. a. 333s. 33s. Darius hoc anno pro Iudaeis trans Euthr tem , Iordanemque rescripsit , & ita restripsit, ut minas intentaret iis qui sanctum opus at rumpendum curarent . Terrendi enim lac erant Samaritae ; ut quos mali Principis excitarat iri-jiistitia de furor, Darij aequitas, virtusque comprimerent.

Πn. 3. . 3336- a 3 s. Telminatum est hoc anno bellum contra Gabinos, eum annis . tenuisset quod tamen populationibus potius , quam certaminibus gerebatur ; unde atrox nata est in urbe utraque sames , sed Romae maior, quam hac arte Sextus,

Tarquini, filius depulit Finxit se grauiter of sendisse patrem, quare virgis in foro faede Iaceratus , ndissimos amicorum ad Gabinos imisit , qui nunciarent velle se ob contumeliam illatam a patre ab eo descire . Admissus itaque cum multis amicis specie trans fugarum , & inimicorum Tarquinii, ex agro Romano praedas aetebat, patre connivente , sicque a Gabinis obfox-titudia

132쪽

e tructinem Imperator electus. Τum mon itus essa patre V ut emittentissimos quosque Gabinorutii nollerct, papauerum exemplo,quae pater in honto coram nuncio decutiebat ; quod S: praestitit accurate , Antistio Petrone de proditione insimulato & lapidibus obruto . Cum in eius conscios obtinuisset etiam quaestionem , 3c ni quis eorum sugeret, ad portas fidissimos amicorum custodes constituisice ; per eas admisit patrem Cum exercitu in urbem . Quae tamen tum nihil praeter libertatem amisit. Sed fatis jam dami passa erat, cum ipsa i Ilustrissimos ciues suos perdidisset, & Sextum nacta esset Regem , Omn ummalorum, & calamitant m autorem . OLYMP. LXV. Mundi urb.Cond- ann. 3y37 37. Obiit hoc anno Daniel Prophetes cum annis centum & decem vixisset , uti scribit Isidorus; Morim euius memoriam recolit utrumque Martyrologium Romanum, Se Graecum , diuersis tamen anni diebns . Tradit ab eo Iosephus excitata in EpisD- Ecbatanis turriin , in qua deinceps sepulti sunt pulchram Reges Persarum , Medorum, ac Parthorum, quae suo tempore adeo integra ac polita erat

Quasi tum primum condita suisset . Dorotheus scribit in sepulchris Regiis tumulatum fuisse rde Ioco nihil certi, cum alij Ecbatanis , alii Babylone situm esse dicant. Vir non acceptus ' tantum Deo , sed & Principibus , quorum plures ex eius ore pependerunt , d cui seruitus ad gloriam gradus suit.

absolutum' est , lugentibus tamen plerisque Templam . Hebraeorum k quod' id euerso nequaquam' re- Verostarespondcret . Verum a prophetis eum viventibuς m/- -δ' Wpraenunciatum , huius quam' illius gloriam nactiorem re ; cum antiquum vidisset Dei tan Ramotoriam in sumo , nouum esset visurum in

F s came

133쪽

earne aspectabilem Deum. Quod demum contiarit, quando Christum Virgo mater obtulit templo,cui nec antea neque post p ar nobilius, te

plum Hierosolimitanum subjicit . OLYMPLXVL. Mundι Vrb. Condia isseis S 3339. a 39.ὶ 3. 334 o. a Q. Anni isti duo Historiarum vaeui sent.

duo , sed impudici, Hipparchum filium Pisistrati Hippiae statem sustu Ierunt, specie qui

dem ut patriam , reuela vi priuatas iniuriasvlciscerentur . Vnus in ipso certamine caesus, ab ter paulo post ex vulneribus obiit. Leaena m retrix, Aristogitonis amica , tamdiu torta est ab Hippia donec efflaret anima neque tamen ullum e coniuratis appellauit, sic jacta libertatis Atheniensis primae fundamenta , turpissimcis amoribus debentur. OLYMP. LXVΙΙ... Mundi Vrb Const. ann. . ys4M aqv. Solysen Polyeratis frater , eum aliquando Dario priuato ded.ssed vestem. ,. hoc anno ad eum Regem adiit , & principatu ni Sami obtinuit, ut hic beneficentiae suae: ille egestatis pri. stinae recordaretur , magno, utrimque exemplo magnificentiae, Se moderationis , quarum in principibus est rara complexio . . . .

134쪽

OLYMP. LXVII. Mundi Vrb. Cond.

ann. 1. 3S 3- a 3. Darius exercitum mittit in insulam Samum ciui Solysonem Principi m constitueret ν Vt ei. . redderetur Pr incipatus fratris , quem oraetes

affixerat cruci. Et paulo post Oraetes jussu Dari j caesus t hoc anno beneficium in Polycratis familiam cumulatum est .. Eodem anno Babyloniorum erupit rebellio , quam iam annis aliquot fouebant . omnibus Bisi,unia enim frugibus in urbem comportatis' '& mu- rebellarν ω Iieribus, ejectis aut strangulatis, una singulis reseruata ad operae domestica , sui se iuris esse non Persici profitentur . Statim igitur adfuit cum exercitu Darius quem illi de suis moenibus irridebant, addebantque tum potiturum urbe ν . Cum mala peperisset . Portentum hoc cum paulo post contigi det , fatidicos se fuisse damno suo experti sunt OLYMPLXVII. Mundi Urb. Cond. ann. I. 3SAE . aqq- Darii propensum in Iudaeos , S veram rei

gionem animum hoc anno Deus remunerarus 'est . Viginti mensibus in obsidione B. abylonis contritis Cum eius obtinetidae nulla spis affulgeret, Zopyrus videns unam e mulabus suis peperisse , adtienisse tempus huius capiendae credidit , & facinus aggressus est dignum filio Magabuti . Nam sibi praescidit aures, nasum, Babes V, Iabra, comam circum tondit, imman ter se fa opero Z gris lacerandum curauit, & ita se Dario obtulit, ut ab eo viniam obtineret urbis a de dae , essitis artibus in Persarum di onem pertrahendar. Id tandem emorsit a Dario , & Babylonem ingressiis , quid a suo Rege passus esset non tam verbis, quam vulneribus ostendit . Igitur ve Darii hosti insensissimo partem si tartim copiarum tradiderunt Iris. Qtiibuis in Persas irruen semper redibarcum; praeda, susis hostibus, atque delatis , eorum Imperatore summo , conniven-

135쪽

re . Sic adeo potuit Babylo ire , ut ei portae ad subitas eruptiones committerentur . Quas demum reseravit Persis, cum Babyloni , aliis propugnandis essent intenti . Urbe occupata proceres ad tria millia in crucem acti, eversi muri , turres, portae quibus Cyrus pepercerat, ciuibus reliquis venia data. Ita Darius magna urbe po- tuus est cum ingenti tamen dolore ex aspectu Zopyri mutilati , dicere solitus saepe , se Zopyxum integrum viginti Babyloribus libenter re dempturum . Sic Darius & Zopyrus inter se de amore eontendebant,qu, Zopyro gloriosior, vitilior Dario fuit. Eodem anno Hippias ab Aleniensibus tandem pulsiis , inuitatus ab myntae Macedonunt Rege aliisque vieinis , ad Darium confugit, a Pro certiorem reditum sperabat in arcem suam, atque tyrann i dem . Τum quoque Athenis Hammodio, Se Aristogitoni statuae positae sutar, quoJhi ad tollendos Τyram os praelasisse viderentur.

Leaena quoque aerea erecta est in honorem cognominis meretricis, amicae Aristogitonis divEquae eorum caus1 caesa esset , eadem cum iis immortalitate donaucturis OLYMP-LXVII. MunM Vrb. Condo an γδ. y H. aqy.

Tarquinios hoc anno illatum Lucretiae stuprum Roma , & Tyrra nide expulit . Sextu venim Τarquinius , Superbi filius ab ea Collatiae

perhumaniter acceptus , duri maritus in castris Ardeatiuis versaretur, in eius amore me A.irsit meis que concubitum quem precibus desperabat minis extor it - Huic enim. mortem intenta uiu tum dedecore con unctam , interminatus so mea compositurum eruum di de utrumque in

complexu interfectu tum . ὶHac denunciatione errita eonsentit flagitio sed sequenti die Romam venit, ubi in pubIico parentum, de amicori coetu ν quod in gestum erat aperuit se de

xladium Mem abdiderat veste , sibi in pinus

136쪽

a Ite demersit , obtestata ultionem . Hac nari': tione , & caede efferati Romanorum an i in i , duee Bruto qui tum deposuit emenditam amentiam , de eliciendis urbe Tyrannis statuitur. Eam conjurationem ut Superbus impediret Romam occurrit , sed susceptus non est , immum illis Ardeam nunciis a Bruto perlectum , ut neque suis castris reciperetur o Immutatus ergo Rei p. statim,duobus consulibus per annum dui taxat commissa ciuitas , quorum primi L. Eris Lus, Se Τarquinius Collatinus electi , Dies se tres Kal . Martias a casu Rcgi-fugium dictus , abolitum Regis nomen , praeterquam in Reliserione , ac Remc 1acros una ; Neque tamen tum

despondit animos Tarquinius, sed legatis Romam missis eo se submisit , quo Tyrann idejecti solant. Vbi ni hil impetrauit, bonm saliciar repe 'xit sua, ne inops & exul viuere cogeretur id

quoque negatum , ne bonis suis contra redde res uteretur. Hi tamen legati nonnullos corrum

perunt , &ad recipiendum Tarquinium incita xunt , inter caeteros duos Bruti filios , itemque Aquilios duos collatini nepotes. Et Brutus qui dem nihil moratus suos virgis caesos capite pla-cti jussit , Collatinus dumtergiversitur , & ne potes, S mnsulatum perdidit, exulare compulusus. Tum ad arma ventum & certamen in quo Aruns Tarquinius , & Brutus Consul furore magis quam ratione pugnantes mutulis vulnerihus concidere . Ita Valcrius Volusas postea dictus i oplicola Collatino , M. Horatius Pii luillas Bruto sumcti sunt. Atque is finis regni Romani suit, quod tum terminatum est cum qui id administrarent nullam suis Pulitatibus te minum posuissent. - Eginetae tum potiebamur mars , unius vibi spopuIus, oui tamen metum multis urbibus, &populis incutiebat. Venit tum quoque in Italiam Pythagora zς Irtatis Τyrannid sanon ferens , fuitque hoc

137쪽

Tarquia

exilinin Philosophiae, atque occidenti salutaro OLYMP. LXVIII. Mundi Vrb Cond.

Nobilitatus est annus P. Valerii de Etruscis.&Tarquiti iis triumpho ; quando &census habitus Romae centum&triginta peditum millia Tarquinio ostentauit , quo per tot armatorum millia, eo spes xc deundi, tolleretur. Hoc item anno Darius Scythicam aggressus expeditionem , Bosphorum & Danubium pontibus junxit , & hunc Ionibus 'ruandum commisit : Ipse Scythas invadit , qai sensim recessere , donec Darium comineatus defecit , tum eum redire compulsum magnificentius comitati sunt, & totum eius, deleuissent exercitum , nisi pons fractus ab Ionibus eorum opera statim xesectus esset . Itaque magnae victoriae duxit Ioco , quod victus non esset, statimque repetite Asiam relicto Megabyxo cum 8o. Persarum millibus d subjugandas Τhraciam, atque Macedoniam ; quasi suorum auspiciis felicius , quam suis, esset pugnaturus. Hoc denique anno Milo Dux centum Crotoniatdirum millia contra ter centies mille ST, baritaς eduxit, quos magno praetio deleuit ς sed eorum longe plures iam antea deliciae perdiderant, quibus urbs ante concussa , hoc anno do mum euersa fuit OLΥMP.LXVIII. Mundi Urb. nT.

nn. a. 3FAT. 267 Porsenna Etruscorum' Rex hoc anno, Tarqui- πως armatos Romam tentauit reducene , Scquod moliebatur persccsssdit, nisi hunc C. Mut ij Cordi postea Scaeuolae manum si br coram eo amburentis constantia , & Horatii Coclitis in ponte pugnantis , donec solutus esset fortitudo par exercitus , deterruissent. Ausae sent& tum quoque faeminae & inter eas Cloelia supra sexum fortis. Templum quoque Capitolini Iouis

a M. Horatio Pulvillo dedicatum est , ct tum Iupi

138쪽

Iupiter dedicantis , quam statu entis potiorem

rationem habuit. Hoc anno Barce in Africaliouem mensibus a Bari Persis ,. & Pheretima Arcesilai matre obsessa , capta tan lem , direptaque est . Farmina rerum potita, viros omnes crucibus assixit, mulieribus mammas praestidit; impotenti λ, muliere,, di muliere victrice , digna ..

Megabyzus in Thracia , atque Macedonia Merob rem satis pro spe re gessit: Cum tamen ab eo le- II, sati submissi in conuiuio petulantius lasciui- iis τόγα-rent, intersini ad Alexandro Amyntae filio, se O , o

non omnia, pota in Macedonia demonstrarunt. Darius denique Histiaeum Mileti Tyran- Dηνῖοι num secum prudenter, ut consiliarium abduxit 'sonin Persidem et sed cum is Aristag'ram generum suum , atque consobrinum , Mileto praesecisset, Darius nullum ex saIutari consilio fructum tulit , quam ut negotium sapientcx suscepissse di

ceretur ἀ

OLYMP. LXVIII. Mundi urb. nd Gun. 3L 3348. a 48. Naxia laborantes seditione multos e suis ci- Malyn uibus expulerunt, qui ad Aristagui am, & Arta phernem Dari j fratrcm confugerunt . Hic eos reduci e re Persicὶ prudenter iudicauit , sed commit-- eunt id muneris Aristagorae,& Megabiro coin misisset , agnouit negotia huiusmodi duobus committi s9Iita, serε exitu carere , & saepe priuatas duorum inimicitias, aut aemulati mes, publico bono praeualere. OLYMP. LXVIII. Mundi Vrb. Cond. an .. . yyq9. 24'. Histiaeus missis ad Aristagoranae seruo capite' Αν stis,

compuncto : eum monet a Persis Darioquo de- ros abes

ficiat . . Hoc ut praestet commod i us, i pse se Mi Iesiorum Principatu abdicat, idenique alios Ty-raia os sacere cogit , neque tamen hac pi ivata libertate publicam Persarum seruitutem Iones

139쪽

Vivebat hac olympiade Heraclitus Ephesius, qui euocatus a Dario in Persidem ire negleκic , nihil esse ratus Pirilosophis , eum magnis priircipibus commerci Iia Eodem anno Appius Clodius origine Sabinus migrauit Romana cum magna clientium , Se simciorum turba , quam aliqui ad quinque mi ilia pr mouent . ideo a s. P. Q R. in Senatorum est allectus numerum , dignusque visus est esse patri eius , quem tam multi loco parenti s habuissent. Hoe quoque anno saeculares Iadr celebrati sunt , autore Valerio Consule , aliaque multa edita spectacula quibus Deorum ara placaretur; quasi vero eade m placerent Diis , quae homines oblectare solent. Aristagoras denique frustra sollicitatis Spar tanis, Athenas venit , atque ibidem a o. naues impetravit Melanthiumque Nauarchum. Quare in Asiam reuersus palam a Persis desedit,Sardeis cepit & incendit , praeter Areem quam tutabatur Artaphernes . Verum ea expeditione Graeci ostenderunt nocendi voluntatem potius, quam potestatem; strassatorum more urbem aggressi, oe in reditu ad Ephesum victis quam victoribus Visi similiores .

Ie a M apud Romanos ouationa dedit initium, qua myrtho coronatus , de pedes

140쪽

Postumius Τudertus Coii sui urbem Jngressias in Capitolio non Τaurum , sed ovem immolauit Ioui. Et porro denegatus est triumphus , quod belli contra Sabinos initia non satis prudenter administrasset , atque a collega suo Agrippa Menenio Lanato obsidione liberandus ni isset, . quamquam sequentibus praeliis gloriose sarcis. sit igitominiam.Ita honore eius sortitudo decorata est ι minori gloria punita imprudenti --, . , Obliteodem anno P. Valerius Popli ola seu Publicola , ita dictus, quod populumbmnibus obsequiis ditinere conaretur. De eius modestia,& moderatione multa narrantur , quibus affectati regni suspicionem amolitus est et sed nul-Juni nnbilius , quam quod tot confectis bellis , 'ipartisque triumphis, non sua, sed aliena pecu -- ni, tumulandus fuerit ,& pauperrimus obierit, qui tam multos locupletarat. Sepultus est intra urbem ad Ueliam , qui honor etiam eius omni Lgeneri concessus est; Sed postea huc tantum de- lata sunt Valeriorum cadauera , ct iis admota Ffax , verum statim retracta , ut id licere etiam nun ostenderetur , quamuis ex mdestia omit- is

Hoc anno Spurius Cassius Viscellinus Contidbellum jam quadriennio magna contentione gestum contra Sabinos absoluit,ac de iis triumphauit. Profligauit eos ad Cures,decem mi Ilia tecidit, quatuor millia cepit. Itaque reliqui petiere pacem,quam conditionibus satis grauibus obtinuere , &quae victos, rebelles , de ratos. ι. que sapiebat . Alter Consul Opiter Virginius . Τri coitus Camerinos oppressit, ut scribit Dio- nysius , quod de Pometinis , & Auruncis Liuius cribit: qui etiIam addit eos furore potitis quan arte pugnasse , pluresque facibus quam ferro armatos prodisse , & ab iis Consulam equo de lectum tantum n esse interemptum , sed

SEARCH

MENU NAVIGATION