장음표시 사용
4쪽
QUI 3AECULIS TUII. ET XVIII. FLORUERUNT .
APUD ALEXANDRUM LANDI Superioribus annuentibus.
6쪽
Non assentatorie loqui videbor,
si in Te, CELsissiME ΡRINcEPS REGIE, Sitam esse dicam spem litterarum, & Italorum gloriae. In sinu enim Matris educatus, qua nulla semina lectior, nulla humanior , nulla ingeniosior, nulla ad captandas hominum voluntates selicior Iinquam extitit, ea vel a prima aetate indicia das studii in omnem praeclaram artem, quae Principes
7쪽
viros immortalitati commendat, ut
omne curriculum industriae Tuae non solum jucundum,' sed etiam admirabile videatur iis, quorum indisciplinam traditus fuisti. Ob tanta & naturae & fortunae bona Ti-hi omnes merito gratulantur , om nes vota Deo immortali pro incolumitate Tua lubentes nunc Upant, in omnium denique mentibus inhaeret augurium quoddam Te majorum Tuorum, quorum res geStae iisdem , quibus solis cursus regionI-hus ac terminis continentur, gloriam aequaturum . Mihi quidem nihil optabilius unquam accidit, quam Tuum Augustum nomen in his de vita illustrium Italorum Voluminibus possc interponere, Tibique & opus ipsum, & scriptoris
8쪽
Instituenti mihi seribere de Italis doctrina
excellentibus propositum maxime suit bono in Iumine collocare per quos gradus mathemati- eae M physieae disciplinae ad eam , in qua nune Sunt, altitudinem. pervenerunt quod Galileii ejusque discipulorum opera praesertim adbim fuisse nemo dubitabit. His itaque totum primum operis volumen consecravi, Scquod e segete ad spicilegium relicta suerat stipula, illuc, unde diseesseram, redii , cum in scribenda historia Academiae Pisanae de mathematieis mihi dicendum fuisset. Persa-quar nune si quid supererit, Se quod nemini cessit studio in Galil ejum praeceptorem suum Ioannes Ciam potius , ut pro illius defensiose fortunas suas maximum in discrimen adduxerit , ab eo seribendi initium sumam . Natus is
9쪽
est Ludovico Ciam polio Florentino cive . N. Francisca Cervonia Collensi; nec desuere qui paternam familiam ex Cavaleantiis inter suos nobilitate facile principibus or ginem traxisse assirmant: contra alii humilem suisse
dicunt ; omnes vero in eo consenserunt elogio, tali ingenio praeditum suisse Ioannem, ut minime eguisset sumosis majorum imaginibus ,
quo commemoratio ejus nominis cum omni posteritate adaequaretur. Principio frequentavit Iesultarum scholas, mox Dominicanorum;
ab iis enim didieit litteras illas, quibus pueri ad humanitatem informari solent, ab his
logicam , ceterasque philosophiae partes . Fama jam per urbem vulgaverat summa prorsus ab eo portendi , qua motus Io. Baptista Sir elius vir nobilitate 8c doctrina suae civitatis facile primus illum domum suam sic recepit, ut filii loco se habiturum spoponderit. Nihil tam flexibile , Si quod magis . ipsius arbitrio fingeretur, . quam ingenium Clampolii, idei quocum sermonem aliquando habuisset coram Cosmo II. Μ. E. D. , hic concupivit, audire Ddolescentulum de proposita quaestione disputantemi, & Italicos versus ex in ore funden-
10쪽
CIAM POLIUS. tem. Vix dum jam coetu dimisso, eomperit Galilejus Clampolium ignarum esse optimae philosophandi rationis, quare auctor illi suit, ut mathematicorum pulvere erudiretur, seque sejungeret a Peripateticis . cum quibus non suum judicium, sed temporum Vincula conjunxerant. Patuerunt illius aures hujusmodi eonsiliis, Se desiderio incensus magis magisque in studiis proficiendi, facile a Stroctio subsidia obtinuit nil enim a patre, qui in summis erat rei familiaris angustiis , sperare poterat ) ad illorum cursum in Patavino Lyceo absolvendum. Eo in loco amicitiam junxit
eum Aldobrandiniis fratribus, quam necessitudinem sancte colendam putavit, & eorum sortasse commendatione, cum Bononiam venisset , in familiaritatem intravit Masset Bar- herinii Cardinalis, qui tum illam urbem Pontificis nomine gubernabat. Nemo autem ignorat quam studiosus hic esset poesis, quantumque tribueret iis, qui in ea excellere putabantur . Tali modo cum Ioannes aetate jam ali quantum processisset , & ipsam aetatem vir tute & doetiina anteiret , Romam se conserre deliberavit ea mente, ut juris prudentiam