Isaaci Vossi De motu marium et ventorum. Liber

발행: 1663년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

1쪽

Εx Bibliotheca majori Coll. Rom. Societ. Iesu

4쪽

MOTUM ARIUM

VENTORUM.

LIBER.

Ex Typographia ADRIANI ULACQ,

6쪽

que hoc seculo haud paucos inveniri quibus vanus& temerarius videatur Omnis qui circa Marium &Ventorum explicationem versatur labor, cum persuasum habeant,incertos, instabiles,& nullis adstrictos esse legibus motus pleros que qui in aquis & aere observantur. Sed vero si qui veritatis amantes vel mediocre dignentur conserre studium ad contemplationem earum rerum, quae quia necdum satis pxploratae sunt, ideo fortuito fieri creduntur; utique vel inviti praeclarum &pe

7쪽

c mem naturae ordinem agnoscant, & fateantur necessc est , casu aut fortuna nihil omnino accideret ncc adeo esse inconsultam

istam rerum Dominam ut quidquam temere faciat, quin potius leges a summo opifice cuique rei adsignatas ita pertinaciter CXsc- sequi, ut sicubi ab iis recedere videatur, non ipsa natura, sed nostrum de natura reprehcndi debeat judicium. Incessit me eapropter deiiderium aliquanto accuratiuS pernoscendi praecipuorum qui in Oceano contingunt motuum momenta,& indagandi ecquis detur modus, quo ea quae sparsim & tumultuarie ab aliis annotata fuere, si non ad certam, at saltem ad commodam redigi possint methodum. Quamvis vero fluidum clementum humani ingenii legem eludere & aspernari videatur, adeoque recondita: censeantur quae aequora suscitant causae, ut non desint qui aestum marinum humanae curiosita- r

tis sepulcrum adpellarint , & consulto ejus explicationem praeterierint , alii vero dum

8쪽

in hunc audacius forsan quam felicius inquirunt, Oceanoqile se committunt absque sufficienti annona si non undis obri iti famae ni hilominus & cxistimationis passi sint naufragium: horum tamen nequaquam me imo' vel CXemplum, ut non publice quae sentiam ponam , idque eo fidentius quod compererim illos qui idem hoc argumentum pertractare aggressi sunt; ne histpriam quidem motuum maris satis c'gnitam habuisse. sed properasse ad causam rei, ante quam reS ipsa satis esset perjecta. Quid autem a nobis hac in parte praesi itum sit id quorumvis libentiusquam nostro committimus judicio ι neque enim adeo mihi mea blandiuntur,ut non subinde mecum reputem, nusquam noS magiS falli quam circa res proprias. Sed vero quocunque demum loco habenda sit haec nostra

Opella non tamen cunctamur eam VobiS,ILLUSTRISSIMI DOMIN l,offerre, non tantu quod

ita exigat ossicii & obsequii mei ratio verum etiam quod de eo tractet argumento quod

9쪽

nullos mortales aeque ac vestrum attinet populum. Quacunq; patent maria & ubicunqi Sol luce id omne vestrae sulcant carinae,neq. finitur aut sistitur earum cursiis, nisi ubi ipsa desinit natura. Si quis numerum spectet, ille tantus est, ut si quidquid in Europa est navigiorum confluat,summa tamen haec ad Bata- vicarum navium frequentiam non accedat.

Tot & tantae sint licet classies populi vestri, neminem tamen laedunt nisi prius lacessitae. Pervadunt & perscrutantur omneS angulos& recessus Oceani non in damnum cujus quam, sed in suam & simul universi humani generis utilitatem. I ametii vero Nautae ve

stri vigiliis & industria sua illud jam dudum

consecuti videantur, ut longe felicius quam aliae gentes maria percurrant, & vulgaris sit Opinio,Oceanum nullas classes pacatiori vultu excipere, quam quae ex vestris selvunt oris,fieri tamen aliter vix potest,inter tot navium millia dc tot nauticorum myriades, quin conjuncta navigationi mala aliquando

10쪽

subsequantur. Haec tamen imputanda non 'sunt oceano aut tempestatibus,quae inmajori

orbis habitati parte fatis bene sibi constant.

sed vel nautarum vel exercitorum culpae,qui cursuum & recursuum maris non satis gnari, coeca&sibi ipsis damnosa nonnunquam im pertiunt mandata. Nam sane quotquot magna in Oceano fiunt naufragia, maxime e

inde provenire,quod temporum & motuum ejus haud satis exploratae sint leges peritiores ut puto nautae libenter admittent. Iidem etiafatebuntur tutius navigari Oceanum cymba papyracea dummodo haec non desit scientia. quam praegrandi & fimiter compacta navi, cujus nauclerus mutationum quae in aquis &aere contingunt, fuerit imperitus. Sed quid ego haec apud Vos, ILLuSTRISSIMI DOMINI, cum nemini Vestrum istaec non sint cognitissima,& in civium Vestrorum salutem unanimiter optetis, ut sit aliqua distiplina quae tantam fiduciam & securitatem addat navigantibus, ut non magis marium quam terr

SEARCH

MENU NAVIGATION