De Romae veteris muris atque portis

발행: 1842년

분량: 140페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

ccedunt Urbis tabulae duae lithographicae.

A. MDCCCXLIl.

3쪽

Aeeedunt Urbis tabulae duae lithographicae.

Α. MDCCCXLII.

5쪽

Graviter saepe multumque dolui, quum antiquitatis Romanae cognitio, sive rei publicae instituta, sive res sacras deorumque cultum species, neceSSario quodam vinculo cum Urbis topogra-plita, quam dicunt, coniuncta sit, nullam tamen iuveniri partem , quae aeque turpiter neglecta ac paene relicta et abiecta iaceat. Cuius rei causas, quae sint, quum requiro , video n0nesse positas in argumenti genere quid enim potest esse dignius , simul autem quid iucundius, quam eius urbis revocare imaginem, qua nihil unquam magnificentius, nihil praeclarius

in orbe terrarum visum est 3 - neque omissam quaestionem credibile est, quod de utilitate dubitatum suerit - nemo enim non sentit, ubi paulluluin ad rerum Romanarum studium se applicaVit, res eSSe innumeras , quae neque intelligi recte neque explicari possint, nisi animo informatam habeas Urbis faciem situmque locorum: sed quum nullus veterum scriptorum Urbem nobis accuratius descriptam reliquerit, totaque rei scientia eX fortuitis locorum significalionibus sexcentisque libris petenda sit, intellexerunt, puto , viri eruditi, quanti operis eSSet, edisiectis istis lacerisque particulis et ambigua Saepe atque ob Scura commemoratione urbis faciem ad pristinam formam revocare; Parumque prodesse collectum ex scriptoribus vel amplissimum apparatum, nisi ipsa accederet locorum contemplatio, testesque oculi firmam stabilemque sententiam essicerent. Hinc factum est, ut ii, quibus neque eruditio, neque ingenium , nec denique Studium deesset, totam quaestionem plerumque omitterent, et ad eos res homines delaberetur, quos quotidiano Urbis adspectuante caeteros ad munus strenue impigreque subeundum incitari oportuit, sed qui diligentiae pariter atque eruditionis iudiciique expertes levi rem brachio agerent, missaque veterum Scripto rum lectione, nisi quid sorte ab antiquioribus asty aphis nu-.

6쪽

latum viderent, criticaque arte procul habita, rem sibi post natos immines pulcherrimam effecisse viderentur, si nimium freti an- liquorum aedificiorum vestigiis sui ingenii commenta, quantumvis veterum testimoniis repugnantia, proposuissent, nitidasque adiecissent picturas , in quibus instauratam atque resectam, si in qualis suit, sed qualem isti sibi suxerunt, Romam videre est totam. Inter quos sunt, qui arcem, ut aiunt, sacere e X cloaca lapidemque e sepulcro venerari pro deo minime dubitent ; quibus si dederis muri veteris particulam, triginta non amplius lateribus

sociam , diceni, cuius aedificii luerit; quod si accedant lapidis Λlbani vel Τiburtini paucula fragmenta, nihil iam deerit, quominus magnificum consurgere videas templum. duos ego homines acer atim potius consutabo , quam singillatim resulabo, quandoquidem non contra eos libentissime soleo disputare, quos mihi videor facillime posse superare, praesertim eos qu0S ue cesse est plumbeo gladio iugulari tamen. Λt solebam aliquando irasci eorum levitati errorumque multitudine graviter comm veri; nunc autem diurna consuetudo illi animi mei parti, stomachus ubi habitabat, callum obduxit, ut ridere iam eorum ineptias possim, indignari desierim. Λc ne cui dubium sit, quos ego h0mines dicam, nec Spernere videar, quidquid huc usque ad illustrandam hanc nomanae antiquitatis partem Scriptum est, de singulorum meritis verba faciam paucissima. Omitto autem dicere de antiquioribus astv a pliis, omitto Bion dum Flavium, huius scientiae qui dammodo parentem, omitto Lucium Faunum, sanioris in quibusdam partibus iudicii virum; Λ nil ream F ut vi um, nihil ultra

testim0uiorum congeriem ausum ; B e r ua P d ii in G a m v c c i, Servata magis monume utorum memoria, quam explicatione laudandum ; Martianum, clarioris luminis virum, primumque temporum commetita eXaminare ausum; P a ii vini v m, salsa eruditione plurimum pollentem alienaque Scrinia compilantem G QO r g.

F a b r i c i ii ni, praecipua quaeque leviter adumbrantem; denique

Λlexandrum Donatum, virum diligentissimum, veterum scriptorum cognitionc caeteros omnes facile Superantem, aliquoties lamen ad deteriora declinantem. Suffciat de his dixisse summatim, nullum eorum esse, quin aliqua eX parte utilem

7쪽

- 3 Romanae antiquitati operam navaverit, praecipue autem Mar-lianum et Donatum ea praestitisse, quae pro temporum illorum eruditione praestari potuerint. Iam vero paullo post Donatum eXOrta eSt atrox ac paene

exitiabilis topographiae Romanae calamitas, Fami anus Nar dini, homo natus ad confundenda perturbandaque omnia. Hic amplissimum de noma antiqua opus condeus subditicios illos - libellos, qui P. Victoris et Sex. Rusi salsis nominibus vulgo

seruntur, standamento posuit, quo factum est, ut si quid sanae opinionis in ipso esset, tamen eorum auctoritati concedere ci)geretur. Hic porro de portarum Si tu perversissimo statuit; sorum Romanum in vici Tusci regione collocavit; comitium, fori partem, in aedificium convertit; Iovem Optimum Maximum e rupe Tarpeia in arcis locum in) compulit, arcem in opposito montis cacumine munivit; postremo tot cumulavit tamque graVeserrores, ut totum obscuraretur quod concedendum est libro meritum, siquidem complura prius intacta inscriptionum aliorumque subsidiorum ope illustravit. Hunc igitur librum spissis erroribus resertissimum tantum abest ut Itali homines repudiarint, ut ad hunc diem apud eos in

summa sit auctori late, quartam quo editionem nostra aetas Viderit. Itaque neminc ultra quidquam desiderante post integrum demum saeculum prodiit Ii i d ol si ni V e ii ii ii opus post humum accuratam et succinctam spondens Urbis descriptionem. Quem librum poteram silentio praeterire, nihil enim paene conlinet, qu0d auel iri proprium dicatur, nisi tertiam eius editionem curavisset Stephanus Viale, de quo paullo post dicam. Sequitur Λnlonius Nil, by, vir inter Italos insigniter eruditus, inimo Graecis etiam literis imbutus, qui a totius quidem Urbis descriptione abstinuit, ipse enim Nardiniunt operis quartam edi-lionem curaverat) de partibus lamen quibusdam praecipuis, del) Ubi nuue est ecclesia S. Mariae in Araeeli. Cum in hoc montis

Capitolini fastigio arcem suisse certissimum sit, equidem persuasum habeo, ipsum illud , , in Araceli ortum esse e cognomine ecclesiaem Ancn , cui do inde adfinxerunt tabulam de ara ab iugusto Servatori exstructa. Notum est, multas ecclesias ab antiquis locis cognominatas; notum etiam, quam corrupta saepissimo medio aevo haec fuerint nomina. Cuiusmodi est: S. Giurgio in velo aureo pro: in Velabro et sim .

8쪽

muris scilicet portisque, deque soro Romano studiosissime inquisivit. Nec carebat vir ille, quem ego honoris potius quam

contumeliae causa nominatum cupio, eruditione, nec deerant ei

studium ac diligentia; primum autem Nardinianis commentis ita adsueverat, ut avelli in plerisque summisque rebus non posset, deinde vero omnium hodie haec est Italorum philologorum ratio, ut suis suorumque libris contenti sint, externae eruditionis curam habeant nullam, Germanicae ne minimam quidem , partim quod linguae sunt ignarissimi, tum Vero, quod barbaros pinguiorisque ingenii nos istimant esse. Linguae Latinae tenuis est apud eos et vulgaris scientia; Graece scire nobis iudicibus non erit qui dicatur; criticam artem in illa codicum praestantissi inorum abundantia totam abiecerunt et, quantum exterorum curae debeant veteres scriptores, ne suspicantur quidem. Itaque quidquid praebent editiones , quibus adsueverunt, aurum et argentum merum rentur esse; de auctoritate vero scriptorum non est cui dubitare in mentem veniat. Ubicunque discrepare scriptores videntur, eum errasse necesse est, qui sententiae iam ante paratae adversatur; praesertim si Graecus fuerit, cuius nulla est contra Romanum vel tenuissimum scriptorem auctoritas. Ex hoc

igitur genere est etiam, quem dixi, Antonius Nibbes, licet melioribus adnumerandus, quam non iniqui iudicis esse sententiam e X iis poteris cognoscere, quae disperse a me multis locis di

centur.

Atque utinam hic subsistere mihi liceret, nec severius iudicium faciendum esset de eo, quem nunc principem Saepe topographorum dici audivi, Ludo vico Canina. Quem ego virum alioquin amabilem mallem laudare quam laedere, nisi ipsa res

serret, neque esSent inter nostrates quoque qui admirarentur atque unice eum audiendum allirmarent. Praeterea is esse dicitur, qui unus omnium maximo cum contem tu in Germanorum

literas despiciat ac pertinaciter respuat, quidquid a Germanica eruditione prosciscitur; quod non iniuria in eo culpari scripta eius abunde docent. Quare non habebit, quod queratur, si quando, quod suturum esse spero , Germanorum aliquis , quam pudenda Sit eius antiquarum literarum ignoratio, in clarissima luire ponat. Est autem vir ingeniosus et in perquirendis Urbis

9쪽

reliquiis indefessus, ardens tamen incredibili omnia instaurandi architectus enim est) libidine. Ergo quantum indagaudis aediliciorum vestigiis profuit, tantum audacia Obsuit, erroresque partim priores propagavit, partim novorum exstitit auctor. Latinae enim linguae parum gnarus eSt; Graece eum nescire credibile est; parietum vestigiis , ingenio atque arte conlidit. Dum pauca addicant testimonia, quid praeterea Veteres scriptores loquantur non curat. Hinc tibi Romam relingit totam, templaque et basilicas instauratas nitidissimis proponit picturis; nec desunt tabulae inpographicae, in quibus dispositum certis locis videas, quidquid habuit Roma vetus aediliciorum. Non nego huic

quoque arti suam deberi laudem, modo ne quod hic secit somnia mera, neglectis qui contra clamitant scriptoribus, in tabulas mittantur. Cuius ego si vellem errores refellere omneS, Vereor,

ne nullam initurus essem a lectoribus gratiam; Sed tamen, ut intelligatur qui vir sit, paucos quosdam Signiscabo potius quam

corrigam. Ex multis autem Similibus ea potissimum Sumam, quae Sunt eo gravius reprehendenda, quo facilius meliora doceri poterat auctor. Primum igitur curiam Hostiliam in meridianos iri latere collocat, sperans, puto, Sic quoque seri posse, ut meridie ipso accensus consulis a curia inter rostra et Graecostas in prospexerit solem Plin. VII, 60.); Vestam ibi ponit,

ubi nunc est aedes S. Theodori, remotam a foro, quamquam in foro suisse scriptores diserte assii mant; Capitolium et arcem cum Nardino sedem mutare iussit, in clarissima luce tenebras quaerens ; sacrum clivum in Palatio commentus est; rogum Caesaris exstruit ante basilicam Porciam, laudans Λppia n. b. civ. II. 148., quamquam ibi ante Regiam combustus narratur feto παλαι ' cu/ιαίοις βασίλειον); fornicem Fabium sive Fabianum nescit, novit autem arcum Fabiani Λrco di Fabiano); ut templa Saturni et Vespasiani loca sua commutarent, inscriptiones apud Λnonymum Einsi ediensem pessime distinxit; Pantheon Agrippae pro templo Iovis Llloris habet, nihil suspicatus, totum

hoc nomen e corrupta olim Plinii scriptura fluxisse; ac ne sorterem unam pulcherrimam transiliam: rostra Iulia ante curiam Iuliam stetisse auctor est, citatque testem Varronem, qui Scripsit antequam de curia Iulia deque rostris transferendis cogita-

10쪽

tum fuerat δ). Ex hoc uno loco totum, qui sit, hominem cognoscere licet; hinc simul disces , propter arcum Severi suisse rostra antiquiora nescio quae, Romuli, puto, vel Saturnindeo ; nam reipublicae rostra in medio foro suisse, ipse saletur δ). Multa poteram adiicere, si liceret in unius viri erroribus diutius

versari; sentio enim moderandum mihi esse iam orationi meae atque occurrendum satietati lectorum. Itaque verbo monere Satis habeam, exstitisse inter Italos alios quosdam viros eruditus, qui

quibusdam in partibus cognitionem veteris Urbis non mediocriter iuvarent, imprimis Caietanum Marini, Carolum Fea et Stephanum Piale, licet servidioris et interdum audacis ingenii virum, quorum in scriptis multa bonae frugis invenies. Hactenus de Italis. Restat, ut de Germanorum ') studiis aliquanto utilioribus dicam, ut intelligatur, quo iure etiam post illa de neglecta topographia Romana querar. EnimVero, quum quatuor viri eruditissimi iunctis viribus ad describendam tam

veterem quam hodiernam Urbem aggrederentur, in maximam spem adducebamur, fore ut nullus iam desiderio locus relinqueretur. Quae spes quamquam irrita n0n fuit lolo, lamen omni ex parte satisfactum exspectationi non est. Nam qui post Ni e bulirium, Virum immortalem, paene solus veteris Urbis describendae curam in se receperat C a r o i ii s Bun senius, eum egregie quidem de t0pographia Romana promeritum esse, non solum non diffiteor, Verum etiam profiteor; nihilominus tamen eo rem esse perductam , quo tendebant eruditorum Vola , nego. Videtur autem vir praeclarissimus coepto demum opere studiosius ad rem ipsam animum applicavisse , quo factum est, ut in diversis voluminibus diversa traderentur, haud paucae Vero cae-2 quocunque enim tempore hos libros edidisse Varronem statuamus, sive cum uultero Praes. p. II.) nunquam editos ab eo credamus, id

unum omnium certissimum est, cum rorum reipublicae, non qualu post Caesar an fuit, describere. Neque vero ante annum DCCX, quo anno periit Caesar, rostra translata aut de curia Iulii nomine exstruenda quid

quam decretum est. v. Dio Cass. XLIII, 49. XLIV, 5. Hinc apparet, cur in Monumento Ancyrano curia Iulia non inter , , coepta profligataque a Caesare, sed inter ipsa Augusti opera nominetur.3) Indicazione topogroica di Iloma antica. ed. III. p. I 53. 163. es. Dissertaxioni deli' Acud. Rom. t. VIII. p. 107 sqq. 4 Angl0s praeterire licet; neque enim Burtonius aut Lumis denius ulla ex parte cognitionem Urbis auxerunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION