장음표시 사용
281쪽
Illi enim narrant, sessilium glebas , terra erutas, expositas Aeri, singuia lari inde modo assici. Quam frequens est videre , Marchasitas , Pyritidas, lapides Vitriolicos , metallicas exhaustas materies, ita mutari ab Aere,
cui exponuntur , ut crescant , maturentur , mutentur, renoventur, denuo
impraegnentur, iterum ditescant vera sobole metallica λ Videtur sane Adhseminator catholicus , qui omni prorsus materie dives in terram com mittit elementa corporum , quae ipse inde receperat prius , atque ita gignit pleraque corporum genera , effectu revolutionis potiuS, quam novae productionis. Ros utique destillatu mutatus dedit liquorem , qui vitro colorem imprimebat Iridis , adeo se penetrantem intra ipsum vitrum , ut neque aqua forti, neque oleo Tartari, neque forti, diuturnoque, affrictu , elui potuerit, aut de vitro infecto tolli : quum interim liquor ipse adeo esset subtilis , ut instar Alcoholis arderet ad I g em. Reip. Literar. T. I. p. 19o. Effectus sane hic eth Tincturae metallicae in vitrum si millimus. Adh. Brit. Comp. T. II. p. IA . En, Auditores , pauca mihi relata, quae Chemicae doctrinae sussiciunt, ut recordemur inde, qualis menti nostrae impressia debeat esse idea Aeris. Profecto habendus ille est verum Chaos rerum omnium permistarum.In eo
enim obvolitant attenuata quorumcunque corporum ramentula. Quum
autem haec in Aere mota sint semper , hinc concurrendo inter se in hoc spatio Aerio producere queunt omnia illa mirifica naturae opera, quae pendent a singularium corporum Virtute. Haec autem infinita pere. Prorsus , ut mirum non sit, in hac scena Aeria nasci & apparere tam singularia , & saepe terribilia rerum naturae eventa , quae alibi nunquam occurrunt. Meteora intelligo. Erunt sane in illo Aere corpora magnetica, quae se invicem trahendo , repellendo , coeundo, rarescendo, aliisque infinitis modis , Phaenomena excitant stupenda ubique. En, videte exemplum. Dextra teneo ampullulam vitream apertam , in qua Spiritus Salis
Ammoniaci alcatinus; sinistra aliam , quae Spiritus Nitri igne paratos continet; spectatis , dum remotas has detineo a se invicem , nihil quidquam apparere. Sed simul ac , sensim , eas ita adduco ad se mutuo , ut halitus de utraque lagenula exspirantes incipiant venire in concursus m tuos , ilico in illo loco nubecula enascitur, ab acido & alcati in Aere concurrente. Stanni cum Argento Vivo paratum amalgama , si cum
Spiritu salis marini ex retorta destillat, liquorem exhibet, qui vase clauso servatus quiescet , Aeri aperto contiguus illico in fumum densissimum abiit, licet post multos id annos contigerit. Sed plena ubique Natura rerum talibus exemplis. Atqui ignoramus, quales sint in Aere sales incogniti , quibusve dotibus praediti , praeter eos , quos nos cognoscimus. Nescimus , quinam spiritus in eo volitent, quaeve olea. Quum interim a singulari horum indole stupendi nascantur effectus , a nullis aliis causis observari unquam. Oleum stillatilium ligni' Sassiafras occurrens Spiritui Nitri Glauberiano, quam terribilem , in uno momento temporis , effectum edit 3 sed effectum vix alio Experimento demonstrabilem. Si forte in ipso Aere aliquando oriuntur potestate simili praeditae partes , atque ibidem commiscentur, quam mirabiles poterunt oriri apparitiones , eae- ue quam rarissimae t sane tempora quaedam Phaenomena producunt nunquam
282쪽
quam alias visa. Ut autem singularia haec , dc raro contingentia, fiant, operari inprimis poterunt Cometae, Meteora , Planetarum adspectus, Stellae forte ipsae. Quorum notabiles possiant esse actiones , ratione attractionis , repullusue; tum δc respectu caloris, lucis , frigoris ; denique &intuitu ipsorum eviuviorum, quae generant, dc emittunt, Omnino equidem virtute omnium eorum , quae dixi, Aer hic prorsus alius habetur in
singulis locis primo quidem ratione soli, vel partis telluris , supra quam
consideratur Aer haerere : prout enim varia ibidem corpora tellus gerit, alii quoque ibidem vapores erunt, dc exhalationes, quae essiciunt, ut
aliis ibi ille Aer corpusculis scateat, quam usquam alio in loco. Quod sane uberrimis semper Experimentis constitit. Unde δί in una tali plaga Experimenta quaedam contingunt, qtiae in aliis Aetis locis nunquam perfici queunt. Dein quoque in his ingens diversitas , ratione soli , in variis locis , observatur , quatenus homines certum locum Occupant, anima lia ibidem alunt, agros stercorant, terram Vertunt, artes variaS exercent,
dc inde fere omne genus corporum in Aerem emittunt; unde iterum infinita observantur fieri, quae alibi non perficientur. Chemicus salem purum , siccum , Tartari, alcatinum , Orbe vitreo exceptum, exponit aeri
in sua ossicina, ubi quotidie occupabatur destillatione aceti in variis va sis. Aer igitur plenus acetosis halitibus solvit salem in oleum Tartari per deliquium , simulque acidas volatilis aceti partes maritat alcati Tartari
eousque, ut tandem saturatam massam converteret in Tartarum regeneratum , qui ad ignem fluit instar cerae, atque nobilissimum dat medi camentum , resolvens tenacia fere in omni morbo. Id ubi vidit laetus, putabat reperisse jam se magnum arcanum Alchemistarum de incerando, ut loqui amant, sale alcatino fixo. Verum ubi Experimentum imitan do tentabatur alio loco , ubi non erat in Aere ingens illa , dc perpetua Aceti copia, nihil horum contigit: Similia numerosissimis iterum Experimentis demonstrari possent; sed Vos haec jam sponte vestra intellexistis.
Itaque expendite paululum , quantum certo loco mutari queat Aer, postquam terrae motus ingens effecit, ut longe aliae ibidem jam contingant exhalationes , quam prius. Quod rursum historiis confirmatur : dum doce mur,inhabitabiles ob tetrum vaporem evasisse quasdam plagas telluris post terrae motus praegressos. Inde etiam inundationes per imbres , fluminum lapsus, maris exae sinationes, ita mutant Atmosphaeram, ut vaporibus humidis, atque exhalationibus putrefactorum omnis ibidem prioris Aeris natura prorsus mutata sit. Venti etiam ipsi, quum ferant Aerem cum Omnibus suis contentis de loco in locum , adducent semper partes ab iis locis, a quibus spirare inceperunt, hinc adeoque mutabunt semper Aeris materiem , propriam certo loco assidue auferent, recens allatum restituent semper. Unde rursum in operationibus Chemicis mira debet accidere hac de causa diversitas. Coeli rursum influxus juxta varios Solis inprimis, Lunaeque, adspectus , accessus , recessiis, irraὰiationem perpendicularem, aut obliquam , conjunctiones , oppositiones , quantas in Aere mutationes essi ciunt , calore, frigore , attractione , repulsu i quantas in vaporibus & exhalationibus , de terra in Aerem evectis, varietates praestanti Sed etiam
super his memorabile est & illud, o Chemici, quod vicissitudo tempesta
283쪽
tum anni tantum in his valeat, ut prorsus incredibile sit. Non hoc volo , quod Sol essicit, certo ordine. Si enim Sol in eadem altitudine, cum eodem calore , agit vigessino primo Martii, in terram , tum agit in corpus, quod praegressa hyeme, frigore constrictum proprias exhalationes in se , subcrusta glaciali, vel frigida , retinuit , accumulavit , interimque omnia
coelo delapsa excepit, retinuitque : hinc ubi jam regelascit, & putris se jam resolvit gleba , aget primus Solis calor in fertile hoc, & praegnans ,
corpus, totumque statim Aera replet halitibus. Quare vix unquam post diuturnum brumale gelu calor vernus sequitur, quin mox imbres , fulmi- na, tonitrua, Omnium animalium , & vegetantium, igneus vigor. Quando autem Septembris vigesimo primo , idem Sol, & quidem eodem caloris gradu , in eandem agit terram , hanc jam deprehendet praecedentis aestatis calore excoctam , exhaustam , neque Autumnalibus hactenus in
L bribus irriguam : unde neque idem jam calor in Terra, vel Aere , idemessiciet; neque animantum, stirpiumque , vigorem , ut Uerno tCmpor sincitabit. Quae pauca servient facillimo intellectui varietatis, quae in Atmosphaera habetur, pro anni tempestate diversa, quatenus ab hac in primis causa oritur : quoe speculatio sane utilissima in Physicis habetur ,
atque in Chemicis. Atque artifices quidem Chemici hoc ipsum jam diu
prius subodorati sunt, dum tantam virtutis diversitatem tribuerunt pluviae Vernali prae Autumnali in eodem calore genita : reperere enim hoc Aeris lixivium longe alios vapores, alias plane exhalationes , secum ex Aere deferre , pro diversitate explicati modo ordinis In Aere virtus Priusquam liceat recedere ab examinoe rerum diversarum, quae in Aere si adsunt, & variarum potestatum , quae in illo obtinent, oportet antea unam adhuc considerare admodum salutarem , vel necessariam , vitae Animalium , Vegetantiumque 3 quam tamen intelligere non datur hactenus ex ulla alia ipsius Aeris proprietate , sed diligenter indagata tandem inveniri poterit. An autem latens haecce virtus ab Animalibus, & Vegetantibus , ex Agre attrahatur , inde ita consumatur , hinc deficiat brevi,
atque ubi deficit, moriendum sit Animali, quis hodie dixerit 3 Utique Avicula in recipiente magno , Aere communi, frigido , pleno , sed quam
accuratissime clauso , intra horae quadrantem aegrotat, vomitque, post treS quadrantes moritur. Boyl. de Aere. 78 . Piscis in vase clauso , in aqua , sine renovatione Aeris, brevi perit. Moritur in lacu undique congelata, sub glacie. Vitam cito amittit in aqua unde Aer eductus est. Ac. R. Sc.. Is99. 2AO. ITOI. 46. & Mon. 22 . Flamma, prunaque,in Aere clauso cito pereunt exstinctae. Ovula quorumcunque Insectorum in vitris accurate clausis non producunt, licet tepore fota , foetus. Semina Plantarum rit
macerata, Optimae commissa terris, atque requisito excitata calore , non tamen crescunt, neque dant vitae ulla signa actuosis Contra vero sanguinis de vasis educti superficies contigua Aeri coccineo fulget colore , in omni vero parte sua, ubi ab Aere non attingitur , nigrescit instar succi Sepiae. Simulac autem nigerrima haec superficies attingitur ab Aere, ilico
nigritudo in coccineum iterum colorem permutatur. . Omnia quidem haec evincunt, esse ergo in Aere virtutem quandam absconditam , quae ex iis
proprietatibus illius, quae hactenus in Aere exploratae sunt, non potest
284쪽
intestiti. Latere in illo occultum vitae cibum , aperte Sendivogius dixerat, alii Chemici asseruerunt; quid vero illud sit, quomodo agat , quid proprie essiciat ξ in obscuro habetur. Felix , qui deteget i ii dicasse nesciis suf-diciat an sola pars elastica 3 Neque enim temere crediderim , Physicos , Medico sise , causam deprehendisse Physicam mirabilis illius facultatis Aeriae : plurima super ea opinionum commenta vidi , sed sua fere sponte deleta. Itaque tandem, postea omnia, nata postremo oportunitas, ut paucissimis agam vobiscum de Pondere Proprio Aeris. Agite igitur, repetamus sparsim dicta simul. Aer plenus aqua est , ponderosa, solida , nee per pondera ulla conden sabili. A qua haec tam copiosa in Aere, ut sal Tartari ex parva Aeris copia in vitro clauso attraxerit tantum aquar, ut ad sensum humesceret. In Aere, praeter aquam , continentur omnium fere corporum genera di
persa. Qilae sane, ut minimum dixerim, aeque ponderosa in illo Aere erunt, quam aqua. Sed haec quoque corpuscula , dum liquida habentur, etiam vix compingi possunt vi ponderum impositorum. Si ergo ex data portione Aeris foret separatum quam accuratissime omne illud, vere ponderosum , quod demonstratum fuit naturaliter in eo esse, ex omni corporum genere , quantum putabitis superesse ponderis in illa mole Aeris pro parte ejusdem vere elastica ξ utique perspicitis , nisi valde erro, illud suturum quam minimum. Si conjecturae locus ex tot Experimentis, forte nullum erit. Enimvero in cubico pede Aeris octingentesima & quinquagesima modo pars totius spatii occupetur vapori bus, δί exhalationibus , non elasticis , tum & pulvisculis in eo divagantibus , tum superstes elasticum Aerium pondus habebit nullum. Hinc etiam fieri poster, ut non posset unquam ultra redigi ad minora spatia, quam ad ι et , licet in parte elastica obtineret lex Nevvsoniana, quod Elementa scilicet tanto fortius niterentur a se invicem recedere, quanto pluri pondere ad se mutuo comprimerentur. Unde tum pateret, hanc elasticam partem , postquam caeterae jam partes in spatium g prioris erant compactae , Ulterius non posse archari ullo pondere' quum jam totum spatium foret occupatum aqua, & aliis corpori bus non compressilibus. Id vero exquisite respondet Maximi Halleyi, δίFlorentinorum Experimentis, negantium legem compressionis Aeris in minora spatia ponderibus proportionalia procedere supra octingentas vi
ces. Hist. Ac. R. Sc. 17o3. 7. Monum. Ioa. Neque tamen liceret inde colligere, Aeris partem sinceram elasticam, si posset sola haberi, absque admistu aliorum corpusculorum, non posse densari eadem quidem lege longe ultra , & quis δefiniet quousque Θ forte & semper. Quare cogitavi saepe , nunquid DEUS Ignem, & Aera pure elasticum,
ambo creaverit non gravia, ad nullum certum punctum tendentia , sed
per totum Universum , cunctaque Mundi systemata, aequabiliter distri buta. Ita quidem ut Ignis semper in Aera ageret sic, ut Aer nunquam posset quiescere vel in summo frigore. Si enim in suprema Atmosphsera calor Ignis minor, eadem proportione Aer minus ibi compressus per gravia pauciora rarior semper erit, adeoque tanto facilius minori igne ebulliet, semper tamen tremulos suos motus reciprocabit. Quanta in
Nemini hacteianus etiplicata. Pondus Elastici
in Aere. Forte milium. Duumviratus Otuum , inag
285쪽
hujus Elastici. Aer Elasticus adhaeret solidis.
his mirabilitas i quanta omnia , ne quiescant unquam, movendi potestas luerum perspecta mihi vestra acies facit, ut praevideam , VOS cogitaturos, si Aer, qua elasticus , sine pondere , quare igitur circa terram rarior non est 3 Atqui perpendamus , Elementa ejusdem haud ita facile extricari im mista semel alus & intricata ; hinc igitur ab aliis incumbentibus compri mi : constabit facile tum ratio hujus rei. Iam tandem hanc, quam praeceperam animo enarrandam , Aeris Historiam absolvissem. Sed restat digna mehercle particula superaddenda, de hoc Aere mere elastico per Experimenta quaedam demonstrando , atque prosequendo in miris ejusdem effectibus. Hanc autem ad rem plerosque dum consuli, eximium sane Mariottium deprehendi praecipuum , qui facem praeluxit, glaciem fregit. Ego praeclarum Virum sequens Experimenta vobis coram hoc ordine propono. EXPERIMENTUM I.
Teneo dextra laminam Argenti puri detersam quam sollicitissime, &quam artificiosissime perpolitam, tam calidam , ut Atmosphaerae jam temperies , quae gradum tenet 32 r, hanc, ut spectatis , placide , sine ullo com cussiti, immergo in aquam purissimam , ejusdem gradus , in hoc vase vitreo. Videtis autem bullas Aerias nasci , & haerere , ad superficiem illius Argenti, atque ab ea etiam sursum ire per aquam , & dein ibidem medias crepare. Quod quum ita semper contingat, indicio nobis erit, Aerem communem, per partes invisibiles primo adhaerescere superficiei solidi metalli ita ut cum eo per aquam ῖescendens tenacitate quadam glutinis habendo lentescat, neque recedat inde, nisi postquam aquae pondere elevetur inde sursum. Quando igitur lamella haec Argentea per Aerem
movetur, certissime contiguus ejus superficiei Aer tam diu adhaerescet, donec vento, calore , Vel rapiditate motus inde excutitur, tumque demum deserens alteri successuro locum cedit.Bene notanda haecAcris mere elastici proprietas ad opera Chemica. Quum enim sola haereat superficie corpo
rum , non vero massam talem intrare queat: OVidenς ergo erit, corpora
minutatim divisa in Aere, adeoque superficies quam maxime multipli cantia , semper longe plus Aeris secum devehere in recipientia, quam quidem eadem fecisset una massa solida. Unde igitur Aer, genitus in solvendo Argenti pulvere tenui per Nitri spiritus , non a solo spiritu Nitri , nec a solida metalli mole , sed partim etiam ab ipso hoc Aere adducto per superficies derivandus erit. Sed ohe i si solidissimum, politissimumque,Aurum ita trahit Aerem , alia sane quaecunque longe plus id essicient. Et
cuncta igitur sorpora immersa aquae secum ducunt Aera. Maxime omnium si scabra, adeo quo longe ampliore fuerint superficie. Verum , si simul, plena poris , fungosa fuerint & spongiosa, tum vero' longe copiosio rem secum per aquas ducent aerem. Inprimis autem , quando talia sol vuntur in sua ramenta minima ab aqua diluente. Atque nic igitur primus modus demonstrandi Aerem elasticum ad corpora solida adhaeres dentem,
286쪽
Spectatis iterum magnum satis hunc cylindrum vitreum, limpidum, Et dulciti. purum, perspicuum , siccum. Ecce in hunc infundo aquam sinceram , ut vas fere plenum sit. Jam cylindrum aqua plenum antl1ae Aeriae ita applico , ut Aera de superficie aquae , ope antliae tollam, cernitis primo non mutari aquam. Postquam vero plurimum Aeris ita ablatum fuit, videtis, nasci bullas Aerias , sed quam numerosast quam celeres sursum elatas quam cito grandescentes ἱ unde vero primum oriuntur ξ sane, quantum ulla ratione observare possimus, ab superficie fundi, & laterum vasis, aut aquae. Unde quis putaret incautus, qui hoc Experimentum solum vide ret , quod omnis Aer , qui hac arte de aqua educitur, tantum latuisset inter superficiem cavam vitri & convexam aquae. Id vero aliis pulchris Ex- operimentis postea refutabitur. Interim nobis liquet , Aerem etiam superficiei vitri, & aquae , eadem tenacitate , quae in praecedenti Experimento demonstrata fuit, adhaerescere.
Verum ipse Aer superficie sua adhaerescit superficiei alterius Aeris len- Et sibi,
tore satis notabili , licet elementa ejusdem a se mutuo aufugere videantur. Id jam supra demonstratum alio loco sic repeto. Phialam hanc ex Vitro , quae ex Ventre ampullato , sphaerico , & amplo , exit in collum longum cylindricum, cujus diameter est fere quatuor linearum Geometricarum, implevi aqua , impletam inverto sic , ut os apertum colli terram spectet. Ne gutta aquae cadit. Nec bulla Aeris intrat. Indicio manifesto tenuiae Aeris elementa non temere a se mutuo hic recedere , sed quadam tenaci
tate cohaerere. Quod jam etiam supra adhibui , quum de divisibilitate
Aeris agebam. Sed quando nunc de eo ut elastico, aut levissimo , tracto, iterum coactus fui repetere. Si enim levissimae particulae elasticae Aeris aeque facile dividerentur a se mutuo , quam partes Alcoholis juncti se mutuo deserunt, tum Aeris Elementa elastica irent per hanc aquam , tende sent sursum , aqua Vero deflueret pro raro de phiala , ut lupra videbamus , dum hanc phialam Alcoholi tincto imponebamus. vid.p. 2 37. & si quentibus. Inprimis vero rei hujus causam tribuendam tenac1tati tali par tium aeriarum confirmatur hoc Experimento. Phialam eandem lixivio fortissimo salis Tartari plenam immergo sic iterum oleo stillatitio Terebinthinae. Nonne jam longe tardius tenaces olei partes adscendunt per ponderosius lixivium , quam aqua, vel Alcohol certissime. Dicetis su gam aquosi ab oleo id facere, non tenacitatem. Sic & Aera repelli ab aqua. Dabo. At vos interim videtis, hanc Aeris tarditatem ad adscem
dendum apparere, sive illa phiala aqua, Alcohole, myria , lixivio quo cunque , imo & Argento Vivo , impleretur. Unde mihi haud prorsus improbabile apparere utcunque videtur , lentorem partium elasticarum Aeris inter se , hic loci, majorem esse , quam in caeteris liquoribus. Erunt
itaque partes illae elasticae Aeris, semel unitae minus facile separabiles,
287쪽
minus facile in minores suas partes divisibiles. Adeoque dissicilius partes elasticae Aeriar possimi liquidis aliis immisceri, quam ulla alia fluida, quae
Dobis nota sunt. Scio , Philosophos aliter sentire, quotquot hactenus comsului, & putare nihil magis contingere, quam quod Aer Ocyssime ingrediatur , quaecunque modo attingere potest, liquida. Sed sedula obser Vatio cogit me, longe alia ut censeam. Si enim ampullam hanc ad duas tertias implevero liquore quocunque , tertia suprema solo Aere repleta.
Dein autem vas hoc quam accuratissime operculo vitreo adaptato clai sero. Postea hoc vas concussero quam diuitissime , nunquam tamen ess-ciam, ut A qua Aeri penitus immisceatur, sed tantum magnae bullae sienti ex aqua, in quibus Aeriae partes se mutuo implicant, conglomerantque, dum agitatae partes Aquae supra hanc sphaeresam formand , quae Aerem coercet. Ex plurimis vero talibus bullis spuma nascitur alba, Aere &O aqua conitans, in hos iterum resolvenda , hullat autem hae diametros
habent fere trium linearum. Ut tandem paradoxam hancce veritatem cernatis adhuc evidentius, & hoc capite Experimentum. Ham phiala vitrea est plena Aere hoc nostro communi, os patulum colli ejus latitudinem habet minorem quatuor lineis. Hunc jam submergo perpendiculariter sub aqua, ita, ut os ejus bursum spectans , & apertum , jam sub aqua sit demersum. Hinc aqua hic incumbit jam superficiei Aeris , neque tamen de cendit, sed a superficie Aeris sustinetur. Aqua ergo , octingenties dc qui mquagesies ponderosior hoc composito Aere, non valet ita dividere Aeris partes, ut insinuando se intra Aerem descendat. Uerum aliud iterum circa haec notabile. Scilicet phiala haec vitrea aqua plena est. Latitudo autem oris colli ejus est quinque linearum. Hanc jam inverto sic, ut apertura oris deorsum spectet. Jam cernitis , nasci magnam , latamque , bullam Aeriam, non minutam , hanc ingredi per hoc collum trans aquam, sursumque tendere sic integram , sic unitam ; neutiquam dividi in particulas minimas , dum ita per aquam transit, sed in amplis , magnisque , adunatis bullis. Simul videtis superficiem harum bullarum utrimque conveXam ;
quae Vero, per quam transeunt, superficiem concavam se accomodare
Aeri. Id autem quam distinctissime apparet, dum collum hujus phialae
pono in situ horizonti parallelo : tum enim bulla haec Aeria , aeque magna manenS , Undique coercita intra aquam', ostendit quam luculentissime suam magnitudinem constantem diu, & figuram quoque suam, utrimque comeXam , ut in figura habetur expressa. Idem quoque obtinet in tubis
vitreis angustis , Aere plenis, utrimque patulis ; si enim hi perpendiculares imponuntur aquae, adscendet aqua in illos sic , ut formet concavam superficiem in suprema sua parte adscendente , Aer vero inferiore sua superficie convexam figuram habebit. Ut in figura rursum pater. Cuncta. quidem haec, considerata sint ut, videntur evincere, quod elasticum Ae- .ris possideat tenacitatem definitam , satisque magnam inter sua elementa. Dico , omnia simul hanc docere : neque enim me fugit Autores celebe rimos quaedam ex iis explicare per attractionem , quae habetur aquam inter δc vitrum,
288쪽
27 ISumsi tria vasa conica, vitrea , A, B, C, fundo plano , sursum con- Elast eum Ariniventia , aperta. In uno est aqua frigida, ut jam Aer , gradum ; infal- V tero eadem aqua tepida ad calorem nostrum, graduum 9I ; in tertio rursus eadem aqua calida magis ad gradus ISO. Sumsi autem vasa haec alta satis : ut conspicua sit magis apparitio. Vasa jam haec subito pono ad antliam Aeriam , sub campana , atque Ocyus educo Aerem. Nonne manifestissime videtis, postquam parum Aeris eduxi, quod statim in phiala C calidissima generentur bullae copiosissimae , ad ima & latera vasis formatae , adscendentes , grandescentes, in superficie aquae mediae crepantes , ac si vere jam ebulliret haec aqua , quae tamen jam forte Io gradibus est infra ebullitionis gradum in Aere aperto. Atqui in phiala B , ubi calor si graduum statim erat, nulla adhue talis agitatio. Postquam vero plus subduxi Aeris per antliam , en, & in Bisimilis jam enascitur formatio bullarum adeoque in A & B, jam ebullitio , iusta adhuc in C.; ubi autem jam longe plus Aeris eductum , jam tandem & in C ebullitio fit, omnique educto Aere, quam gluttissime durat. Colligimus hinc elasticum sincerum Aeris in aqua latere, invisibile, certa copia, sine ullo indicio sui in frigore , & sub
pondere Atmosphaerae. Atqui aqua tamen in Experimentis Cimentinae Academiae, quamVis Occallum gerat intra se hunc Aerem adeo compres siem,tamen nullo modo poterat comprimi per pondera. Quare intelligimus
Aera insinuatum in aquam , locatum ibi fuisse in interstitiis relictis intra
contingentia se mutuo elementa aquae , bute in haec interstitia venire non potuerunt. Sed eumAerem se non interponuste intra elementa aquae ibi,ubi haec se mutuo naturaliter contingere possent. Si enim id fuisset factum,tum aqua,hunc Aerem continens,fuisset compressitis. Iam autem cognoscitur ille modo occupare stabilia illa, nec turbanda ullo elementorum situ varia
to , intervalla relicta inter immutabilia elementa aquae, ubi quiescit divisus forte in sua separata penitus elementa. Quin etiam hinc credimus , Aerem hunc hic locatum , nulloque se indicio tamdiu in frigore proden
tem , requirere aquam Vi Atmosphaerae ponderosae compressam , ut ibi maneat. Quando Vero aquae partes minus serti nisu compinguntar inter se, tum latentia haec elementa Aeris elevare incumbentem aquam , se
cxpedire de interstitiis, ubi latebant quieta, tumque haec vacua relinque re ab Aere. Tertio quoque scimus calorem , Aera interceptum disponere, qui vim se extricandi de aqua adaugeat, promoveatque ; ita quidem , ur, quo magis aqua incalescat, eo etiam facilius Aer de aqua semet expediat pari ratione. Quando itaque ebullit aqua dia ad Ιgnem, calorem tum summum nacta , expellet de se Aerem pro parte maxima. Quarto autem docuere Experimenta, Vinum quodcunque , Ce visiam , spiritus Vini, tanto citius in vacuo Boyleano , has bullulas Aerias de se dimittere, quo magis saturati sunt liquores hi ubertate spirituum instammabilium. Sed alio iterum Experimento omnia saec evadunt manifestiora. Videte
enim. Sumo cylindricum vas, fundo plano AB , quod ad dimidias impleo aqua pura , communi. Habeo & ampullam vitream sphaericam CD , in-
289쪽
structam ventre C , & collo D. Hanc impleo penitus eadem aqua. Digito tum supra os D , ad ipsam aquam in colli supremo applicato , immergo hoc collum D ita sub aqua in vase AB , ut nil omnino Aeris , sed sola aqua
haereat in ampullae parte superiore C. Tumque ambo haec vasa sic parata pono coram Vobis sub campana, ad antliam Aeriam. Apparet Vobis, dum educo Aera , fere omnem , quod aqua in ventre ampullar C descen dat suo pondere per collum D in vas AB : quia superficies aquae in vase AB non amplius premitur pondere Atmosphaerae. Itaque supra in ventre C, supra descendentem aquam, formatur jam vacuum Torri cellianum. Quare aqua illa ibi a nulla re premitur, seὰ in vacuo haeret. Hinc igitur Aer , qui in aqua , quae in hoc ventre , bullas facit copiosissimas, qua Omnes tendunt per aquam in collo , & in ampulla , versus superius illud vacuum , & ib1 dissilientes , faciunt Aerem collectum ex omni aqua, quae in vase CD. Relinquo omnia in hoc apparatu tam diu , donec bullae
non amplius formentur, nec adscendant in ampullae superiora. Dein immitto Aera in campanam, qui mox premens superficiem aquae in vase AB, cogit aquam per os D in ventrem C. Postquam vero jam iterum tota At mosphaera immissa est , aqua non replet, ut antea , totum Ventrem C , sed manet in parte superiore bulla Aeria , vero Aere elastico constans, qui
Aer fuit expressus ex illa aqua in priore operatione , per bullulas istas ibitum natas , 8c displosas. Neque enim bullulae illae ibi nascebantur , nisi
postquam maxima pars Aeris prius educta foret ex campana illa. Nunquam autem bullulae illae oriuntur de hao aqua, postquam modo tantum Aeris eduehum , ut Mercurius in Barometro tantum doceat decimam partem ponderis Atmosphaerae ablatam esse de hoc vase. Quum ergo maxima variatio ponderis Atmosphaerae apud nos nunquam ultra decimam partem adscenderit, nullum unquam periculum erit , ne aqua inde Aerem
suum dimittat. Sed & aqua jam calida nonaginta gradus , dein in antlia pneumatica liberata decima parte ponderis Atmosphaerae , ne tum tamen suum Aerem bullatim ejicit : igitur Aer de nostris humoribus quoque perlevitatem summam Atmosphyrae apud nos nunquam separabitur de nostro sanguine, vel humoribus ; quod ipsum postea proprio iterum Experimento demonstrabo. Citius quidem in aqua hac calida sit , sed nondum ad ablationem decimae partis ponderis Aerii. Quaeritis jam , vestro jure , a me , qui sciamus, magnam illam bullam , in fastigio ampullae genitam , esse Verum Aera elasticum Θ atque oportet omisino, ut illud de monstrem. Igitur, vidistis, dicam : quia se expandit , & contrahit pro ratione liberationis a pondere comprimente, aut pro imminutione ejus dem ; rursum , quoniam , si calor admovetur illi bullae, pro gradu caloris
illa se expandit in spatium amplius , si frigus applicatur , in spatium
longe minus se contrahit; has autem privatas , verissimasque Aeri notas esse, quisnam ambigit Θ Alterum etiam explanare oportet, . an scilicet Aer ille , jam sic genitus , vere quidem educatur ex aqua ipsa, an potius tantum prodeat de interstitiis inter superficiem vitri & aquae; namque id oculi fideles cernere videntur, ut monui vos jam supra. Sed non desunt, si quid recte video , argumenta, qUae evincunt, ex ipsa aqua prodire. Sive enim consideramus diversam prorsus quantitatem
290쪽
huius Aeris produci ex eadem quantitate diversorum liquorum. Nam Ar gentum Vivum , Aqua , Vinum ,,Spiritus Vini , Cerevisia , Alcohol, Vinum pendulum, Vinum fermentaωs , Cereviso in sua fermentatione suffocata , Mustam , ita differunt in copia Aeris , quem ita in vacuo gugnunt , ut sit incredibile dictu , & pateat quam evidentissime , non de su perficie modo, sed de intimis sane aquae, & aliorum liquorum, recessibus, Aerem hunc separari. Si autem addere libet simul, quod repetiantur flui da , quae nullum ita Aera gignunt, aliud rursum argumentum ad eandem rem habebitur. Utique oleum dictum Tartari per deliquium,ita tractatum, in Aere licet genitum , Aeris fere nihil dat in hoc Experimento. Et, quod vix crederet quis , spiritus Vocatus alcatinus , volatilis , salis Ammoniaci, si meracissimus fuerit, vix quidquam talis Aeris dabit. Iterum aliud ad
hanc rem advocemus argumentum. Statim Vobis demonstrabo ad oculum,
quod Aer ille omnis, qui ita generatus fuerat, totus quantus iterum re sorbeatur intra illam ipsam aquam , unde prius fuerat eductus, & quod nihil plus , praeter illum exquisite, intra illam aquam ulla arte, vel vi, adi
gi queat. Omnia haec simul si intento libratis judicio , fortia satis habebitis , ut sitis certi, partem longe maximam illius Aeris eductam fuisse mediis de aquiri Tandem liceat super his addere, Aerem, hunc educhum fuisse per talia Est omnἔExperimenta de alua, aceto , aceti spiritu , urina , urinae spiritu , oleo . 'βψ Φδῆμ' ς' aqua & oleo , oleo presso , oleo stillatilio , lacte , sanguine , sero sangui nis, ovo , ovi albumine , ipso tandem Argento Vivo. Si autem Experi menta eadem tentantur cum aqua ebulliente , quae jam per horam semper ebulliit, vix ullus dein ex illa Aer hac methodo elicietur : ut doctrina haec firma sit.
Si aqua fuerit privata accurate omni Omnino elastico Aeris prius intem Aer it in aquam positi, tumque, refrigerata ad temperiem Atmosphaerae , exponitur illi A ςς Qxia m. Aeri communi externo, tunc sponte sua, satis cito , intrabit Aer elasticus intra hanc aquam Aere vacuam, atque iterum locabit se in meatibus in ter elementa aquae relictis, idque semper usque tantum ad definitam copiam. Mirabilis haec inter aquam & elasticum Aeris proprietas demonstratur ad oculum ita. Sumatur totus apparatus vasorum , ut erat in secundo
Experimento , statim exhibito, ad titulum Experimenti quarti, ubi Aerelasticus in summo ampullar erat collectus. Si tum in machina condens an te Aerem comprimitur illa bulla Aeria, non tamen immiscebatur ideo
aquae. Verum, si tunc totum hunc apparatum eXposuero CX torno Aeri, incipiet haec bulla minui, atque tandem tota exquisite ita Ovanescore, ut
nihil omnino Aeris hic supersit, sed venter ampullae rursum plenissimus sit sola modo aqua. Idque semper ea peragitur lege, ut in initio magna pars hujus collecti Aeris satis cito intret in illam aquam Aere orbatam, sed ultima ejusdem particula valde lente ingredietur. Hinc itaque semper aqua imbibit iterum illam exquisite aquam Aeris , quae arte priori educi
Mirificum est , quod observatur , si tentatur hoc Experimentum cum M m
