Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 778페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

mediante ductu venose, cum ipsa vena caua libere communicat, a qua utraque, Vel certe ab earum una, satis largam sanguinis copiam suscipere poterit. Prae ter ea quoque aliquam venae portarum cum arteriae, in genere consideratae, natura similitudinem esse constat: ille igitur impetus, quisquis demum sit, quo

sanguis ex vena portarum per hepar in cauam propellitur, partem eius per Venam quoque umbilicalem, si ea adhuc peruia sit, protrudet; si vero non, at certe sanguinis nisunt per quaeuis ibi reperiunda obstacula perrumpendi valde adaugebit. Umbilicales etiam arteriae longe minorem illa vena habent diametrum,

tunicae earum admodum sunt contractiles, ortus a corde longe remotuS, Viaque adeo incurua est, Ut

cum inferiore iliacarum, ex quibus procedunt, parte angulum satis obtusum constituant. Ex quibus omnibbus liquet, sanguinis per eas velocem cursum insignibter impediri, eumque dissicilius per eas essuere posse. Accedit et hoc, quod ex obseruatione modo nominati HALLERI stus insantis ex illo conglobato, quem in utero matris habuit, in alium deinde post partum, re-ela scilicet nunc porrei sum, subito mutatus, illuna magis adhuc obtusum reddat angulum', ideo que sanguini per hasce arterias transituro maiorem quoque essiciat resistentiam. Ex hoc ipso etiam mutato situ id sequitur, ut sanguis in situ corporis insantilis recto nunc facto per arterias semorales, siue crurales dictas, facilius nunc suas, indeque simul eius impetum, quem. antea in umbili cales habebat arterias, imminuati Quod si igitur ex modo dictis clarum sat, in simili, quem supra enarrauimus, casu sanguinem ex umbit, cali vena emanare; styptica tum leuis propter ea usussore existimat CL Auchor, quod laxae illius venae tunicae non ita, uti arteriarum illae magis tensae, ab iis applicatis contrahi queand Unicum igitur, inquit, in quo spem atque fiduciam collocare positamUS, re medium a ligatura rite facta expectandum esse videtur,

Y a quae

342쪽

quae praeter id, quod reliquas sanguinem cito sistendi methodos multis modis superet, illud etiam habet singulare, quo post eius usum raro vel nunquam aliqua erusta decidat. Nee fasciae in iis casibus locum hambent. Si enim arcte contrahantur, ita, ut respiratio vel aliquo modo impediatur, haemorrhagia augeri potius, quam imminui posse videtur. Quam primum enim aerem in se suscepit foetus, eiusque cum placenta sublata est communicatio, perpetua respirationis ac fio necessaria est, ut sanguis per cor in pulmones et ex his ad illud ire atque redire possit, foramine nimirum ouali ductuque arterioso vel imperviis nunc factis, vel certe ad usum, quem antea praestabant in foetu, iam minus aptis Quidquid ullo igitur modo respirationem intercipit, liberum quoque sanguinis

transtum per cor impediat, necesse erit. Sanguinis itaque ex omnibus corporis partibUS ad venam cauam redeuntis nimia copia ibi accumulabitur , uti et illa sanguinis pars, quae ex abdominis visceribus in sinum venae portariam insuit, magnam omnino, ratione

illius in vena caua collecti, deprehendet resistentiam, quo minus vel per ductum venosum, is si iam adhuc apertus sit, vel per hepar et US JUe ramoS in callam, transmitti queati Ex his denique Cl. Auctor inseri, eo in statu sanguinem eadem vi, qua per hepar aut ductum venosum proiici soleat, in eum iam locumirnpulsum iri, in quo minimam experiatur resistentiam, nimirum in venam umbilicalem, quam etiamnunc perviam esse, ille supponit '. In

Similem casum tum demum accidere quidem posse Opinamur, quando funiculus umbilicatis vel nimis prope ab abdomine, vel nimis laxe, fuerit ligatus : in

priore tamen casu Venam non adeo commode vinciri poste, praeuidemus, cum ea tum forsan minus faci

le prehendi queat. Optime tamen rem actum iri existia

343쪽

In fasticulo mensis mali commentarium inuenimus; p. qui nouam variolas per conta elum exeitandi methodum continet, Auctore CL R. si RoORE. Occasionem huic differtationi dederat casus, quo in semina timene viginti annorum variolas per insitioirem, consueto modo, producere voluerat CL Auctor. Incisione enim in ventre uriis culi bicipitis facta, carptisque linamentis cum pure varioloso applicatis, et vulnusculo, uti decet, deligato, fasciam, cum rediret ille aegram visurus, laxam esse fallam, et omnia, quae contin bat, in oppositum latus repta; ipsum vero, qui incisus fueras, locum parum immutatum, alterum Vero,

existimamus, si quis, linamentis carptis umbilico applicatis , manu eum leniter quidem, sed satis aequabiliter, per aliquot horas comprimat; uti limilis compressio in eo casu necessaria esse deprehenditur, ubi sub operatione fistulae ani arteria quaedam praecis, fuit. Cum omni enim compressioni id competere debeat, ut aequalis sit, circa anum Vero . nec panni Smultiplicibus atque gvadatis, neque fasciis ille finis obtineri commode possit, ad manus atque digitorum auxilium recurrendum erit, quod usi etiam et eXperientia comprobatum esse scimus. Huic igitur ianguinis profluuio illud ex umbilico prorumpens ex aliqua ratione similis esse videriar, quidni etiam similis cura locum habere debeat Z Negare tamen quoque nolumus, fasciam admitti posse, vel certe, post sanguinis profluuium iam dicto modo cohibitum , necessariam videri. Metum enim non adeo insignem tum fore credimus, ne respiratio inde valde impediatur, praesertim si infans ita reponatur, ut musculi abdominales quiescant, licet eam aliquo modo dissicilio. xem reddi posse facile concedamus optimum tamen, ni fallimur, praesidium ad praecauendum hocce profluuium in eo positum esse putamus, ut, inprimis si foetus in lucem iam iam emissus succis abundare deprehendatur, ante quam funem liget obstetrix, eo lict i, unam alteramque sanguinis uneiam emuere ea patiatur, tum vero, uti decet, duplicem ligatu ram ita applicet, ut pars funiculi, minimum trium digitorum latitudinem asiquanS, remaneat.

344쪽

cui mine 1ncumbebat lintei in carptum, inflammatum

et pusulis rubris obsestum, deprehendeba L Itaque

cur metueret, Ut subsequerentur variolae, esse videbatur. Nihil O tamen minus erumpebant eae cum suis

quidem symptomatibus, iis vero mitissimis; nec nisi

triginta tantum variolas experiebatUr aegra. Quo euentu commotlas, idem e perimentUm, quo cum

linamentis variolosum pus brachio tantum admouit, idque emplastro quodam adhaerente cooperiit, in alibquot insantibus et semper cum iuccessii repetiit. V scula igitur resorbentia hominum in primis iunioris aetatis sus cientem variolos puris copiam, quae totam humorum massam inficiat, resorbere posse existimat, praesertim si cutis, ex Cl. ΡΑRsONS consilio, antea fricta fuerit, quo tum recrementa materiae perspirabilis cuti 1nhaerentia, inque adultis resorptionem somsan impedientia , abstergantur, tumque caloris simul ope per frictionem excitati, vasculorum orificia dilatentur, et copiosior humorum afluxus ad illam partem alliciatur. Quodsi ergo, inquit, haec methodus, uti nullum est dubium, semper. bene succedat, ex dinplici causa insitioni ea praeserenda erit, qVarum Una est, ne infantes scalpelli metu, quod semper extimescunt, terreri debeant; altera, quod symptomata morbi mitiora esse soleant. Ex aperta enim facta pustula omnem heterogeneam materiem secum ducunt linamenta, per insitionem cum ipso sanguine remiscendam: in illo autem dicto modo optime tantum cocta et subtilissima puris pars a resorbentibus vasculis imbibitur, eius crassiore in cutis superficie relicta. Cum essectus autem causae semper respondere soleat, aegros, purissimis tantum variolosi puris particulis infectos, mitior quoque morbus, ceteris paribus, inuadeL Dantur quidem, qui eam singularem ab insitione expectent utilitatem, ut morbificae materiae partem per vulnuscula aegris inflicta extrahi posse existiment

345쪽

stiment ': etiam si vero eum in finem profunde incise dant cutem, opinione tamen sua et expellatione minus esiciunt, sanguinis scilicet copia subito tum pro- mpente, puSque Variolosum abstergente. Aliquos etiam docuerunt obseruationes, eos, quibuS altum factum fuerat vulnusculum, grauiorem expertos fui siemorbum, ac alios, quibus sis pensa fantum manu cutis vulnerata suerat. Verum quidem est, vel minimam excretionem criticam aegros, malignis morbis detentos, seruare posse: ea vero, qUae tum CXCernuntur , quam maxime malignae indolis esse solent. Probari itaque ab iis debet, qui illud asserunt, pus, quod

per vulnuscula eliminatur, aeque noxiae esse qualitatis, cum pauca illius quantitas, quod in i his colligi obseruatur, praesertim si corpus antea rite suerit repurgatum, parum ad rem conficiendam sacore possit. At euidens est contrarium, cum illud eiusdem esse naturae, ae puris, ipsas piistulas replentis. Aliqua porro alia, quae contra hanc nouam methodum Ino ueri sorte queant, dubia soluentur, si quis terebinthi nam cuti infrictam violaceum urinae odorem eonestiare, aut ex balnei usu copiosius profluere urinam, persependerit. Vulgaris etiam per si enionem excitandi saliuationem modus eam rem magis adhuc illustrat, et alcalescentes bene cocti variolosi puris particulas tam bene diuisas atque attenuatas esse , ac ipsos globulos mercurii, vero simile est. Crassior enim eius pars illi puri, quod ex aliis ulceribus i it, similis esse vide lux, quae particulas volatiles inficientes coercet, quo

' Inter recentissimos auctores Cl. n WTI rex grauissinaum pro commendanda variolarurn insitione argumentum ex eo petere recordamur, quod insignis Variolusae in corpore latitantis , materiae copia per Phtra eum in sinem Uulnuscula exeat, indeque eum deri- Uare carisam, cur taloS aegri Ut pliarimum parce Variolentur; nec id, uti nobis quidem Vide Uz, abSq uveri specie. Vid. Comment. nostr. Vol. II. P. L p. 68.

346쪽

minus in auram abeant, uti viscosae faecum particulae alias magis volatiles et fermentationem es scientes continent. A veri quidem specie alienum esse videtur, quod crassiores variolarum particulae, in se spectatae, coniugiosam indolem habeant: nihilo tamen minuS ea pars, cui minor agendi potestas inest, ab altera, quae morbum suscitare valet, gradu saltem dis erre videtur,

quo scilicet magis minusque volatilis sacta fuit. Quodsi

igitur omne pus, ex aliqua variola expressum, in vulnusculum iniiciatur, aliquae nondum satis exaltatae particulae se in humores corporis simul insinuare poterunt , non sine aegri damno. VirUS venereUm per solum contac sum communicari non posse, chirurgi, qui cum talibus aegris saepe rem habent, propter ea testantur, quod inde nihil labis accipiant: canes autemper instionem suscipere illud posse, experimenta d

centi Itaque si quando acciderit, Ut variolosUS aeger, ex quo pus illud depromitur, venerea vel scrOphulosa labe inquinatus sit , periculum omnino erit, ne per imsitionem virus illud in corpus simul inferatur, nec inde solum mala symptomata, sed ulcera etiam pessimae indolis, excitentur, id quod in commendata via per tacZum haud metuendum erit. Ex quibus patere omnibus certe Cl. Audior existimat, hanc methodum alii huc usque usitatae praeserendam esse. p. 269. Fasciculo, mens iunio dicato, commentarium, qui

Varias, easque nobis utiles visas, obseruationes de Oariolis continet, insertum esse deprehendimus, Auctore Cl. THO. CAMERO M. Triplicem febrem, quoad causam, modum agendi atque crisin inter se diue sana, in variolarum morbo attendendam ese, ille monet. Variolosam quidem materiam totius morbi esse causam; vario autem modo illam mutari. Sanguinem , pus et saniem, a se quidem differre; ultima vero bina sanguinem esse, suo saltem modo immut

tum In variolis benignis tres istas febres persectis

347쪽

intermissionibus, in malignis autem renaissionibus tantum esse conspicuas; quarum primam esse illam despumationis, eiuSque causam materiem variolosam in circulum actam, crista vero completam Variolarum eruptionem ; secundam autem febrem eam esse maturati0nis , eiusque causam materiem illam iam secretam

atque fixam factam, crisin vero persediam puri S coctionem; illam, in genere consideratam, coercendam, hanc vero iuuandam esse. Sed in hac morbis fatione multa, quae alias subsequi soleant, mala praeueniri posse. Quodsi enim unam tantum, inquit Cl. Auctor, corporis partem corripiat phlegmone, nullo modo discutienda: nonne loco inflammato imponi, mUS remedia, quae suppurationem accelerare valent 3 Quidni idem in variolis, quae totidem loca sistunt in faminata, puri coquendo destinata, tentemus 3 Pro sua igitur, quam per longius viginti annorum spatium se consecutum esse testatur, experientia optimi semper usus eam suisse methodum confirmat, qua emplastrum aliquod maturationem adiuuans, v. c. citrinum illud dictum, super fascias lineas duxit, iisque aegrorum artus seu extremitates utrasque totas obuoluit eo die, post quem facies subsessura esse expectari potuerat Multa inde commoda semper prouenisse asserit. Serum enim aere a sacie atque capite derivari ad artus, id quod naturae tum temporis finem esse principem; porro suppurationem ita adaugeri, ut pustulae dicto modo coopertae copioso atque bene coelo pure ad modum turgeant; ardoris praeter ea sensUm, de quis . aegri soleant conqueri, illico tolli; hancque periculosam morbi periodum absque funesto symptomate absolui. Tertiam denique febrem a retrocessu appellatCI Auctor, eamque saepius admodum diuersem esse dicit quoad agendi modum atque crisin, tum ratione temporiS, tum exitus, ideoque etiam quoad cUram, pro variis hisce mutationibus vario quoque modo instituendam. Haec, quam tertiam febrem Auctor no-

348쪽

ster nuncupat, ab aliis ut plurimum secunda dicitur, et a materie morbifica clitem deserente, oriri fertur. Quaenam vero ea esse debet materies 3 Talis insupe ficie cutis, inquit ille, duplicis tum esse generis obseruarur , nempe pus atque serum acre, quod rubram pustularum basin efiicit, ab illo eruptionis tempore iam ibi haereris, in pus conuertendum. PUS Ver

nec resorberi, neque, si absorberi quoque posset, tanta excitare posiet symptomata: sed illico, quando pustularum bases igneum suum colorem amittunt, sebris accenditur, indicio satis probabili, quod serum hoc

causti eUm retrogrediens vera nouae huius febris causa sit. Quaeritur itaque, num sanguis in eo casu mitti debeas Optimi auctores in iis morbis, ubi aerimonia tantum, plethora vero nulla adest, sanguinis missionem reprehendunt. Quod humores autem in hacce variolarum periodo redundare nequeant, ex duratione morbi, per undecim dieS iam vires aegri consumentis,

colligere licet. Symplomata quidem ab abundantia ac inanitione, causis licet diuersis, orta aliquam habere similitudinem, et ratione temporiS, num tueunte, an Prouecto morbo, accidant, distinguenda esse, iam olim ab HIPPOCRATE annotatum fuit. Itaque cum haec febris pro putrida tantum, ab is o sero steri excitata, haberi debeat: venam haud esse secandam, sed nitrosa potius, absorbentia, antis fica et diluentia acbscentia, larga in quantitate hausta, optim0S praestare esse ictus, longa Cl. Auctoris experientia comprobauit, ita, ut solo eorum usu, sine vesicantibuS remediis atque venae sectione, impetuosos undecimi diei impetus sensim sensimque imminui, quartoque P0it illum die prorsus euanescere viderit. Aliam deinde quaestionem ille mouet: Num vomitoria tum temporis Regro propinanda sint, quando materia ista, per saliuationem excerni solita, tam viscida tamque tenax euadit, ut liberam per laryngem atque tracheam intercipere viam videaturi Praeter id vero, quod perfidam

349쪽

sdam aliorum medicorum constat experientiam, moditem in non nullis aegris eorum usu acceleratam fuisse; notari quoque meretur, quod vomitus iste tempore minus commodo, nec sine metu damni, capiti, Ventriculo atque vasis pulmonum sanguiferis inserendi, cieatur; materie viscida nihilominus in aeriferis pubmonum receptaeulis haerente, vel cene dissicultet exinde eliminanda. In hoc igitur, uti et in eo casu, quem plurimi auctores prorsus desperatum esse putant, tibi saliua tam tenax fasta fuit, ut consistentiam atque formam pelliculae acquisuerit, herbam maluae, myrrham et mel in sufficienti aquae et aceti quantitate co-qUere, et vapores huius decocti per tubum vitreum talis formae atque longitudinis, ut aeger, qui in lecto iacet, eum adhibere queat, in os eiusque partes affe-Has immittere iubet. Usum huius remedii, cuius vires incidentes, lubricantes, detergentes et antis epibcas partibus affectis toties applicantur,. quoties aeger

spiritum ducis, valde commendat Cl. Auctor, et pos longum illud tempus, ex quo in usum id vocare solitus est, nullum ex talibus aegris, quorum cUram habuit, a tenaci illo muco iugulatum fuisse, asseuerat Ultimum denique, quod is adhuc dat, consilium Urbnae sub variolarum morbo mittendae dissicultatem con- cernit, contra quam sal succini vix non semper valere asserit, simulque iuniores medicos monet, ut cauti sint in exsequendo consilio, cuius auctor olim fuit

SYDEN HAM, qui aegrum in eo casu ex lecto surgere, et per conclaue ambulare iussit. Funestos enim eos

que subito ingressos euentus in aegris inde obseruauit, de quibus multa bona sperari potuissent. Quam ob causam HoppMANN1 nos ri dissertationem de Iitu erecto in morbis periculosis valde noxio legendam suadet. Ad illustrandam de generationis modo docti in m p. 27o. sequens fortassis non inutilis erit obseruatio in epistola,

quam 1 MERCER ex Virginia scripsit, enarrata:

Aethiopissa quaedam, quae ex seruitio cuiusdam elii, Earchi,

350쪽

liarchi, MASONII, erat, iuuenis adhue prima Vice nigrum pariebat infantem. Haud longo tempore post enitebatur partum geminum, puellum scilicet nigrum atque puellam, cuius color ex albo fuscus siue flavus erat a violatio girl . Quamuis infantes hi simul unoque tempore ederentur in lucem, a diuersis tamen patribus geniti credebantur. Praeter id enim, quod virum quendam album, THO. PLVM, qui seruorum inspe noris munere fungebatur, hae semina, non sine ipsius marisi indignatione, familiariter uti cons astas; solus etiam infantum a pessiis satis forte suppeditabat testimonium. Ρuellus enim nigerrim Imhabebat colorem, et breuem , crispum, lanaeque simi, lem crinem, et ex omni reliquo respectu aethiopem referebati soror autem eius satis alba, caeruleoS Oeu-los , longum et nigrum gerebat capillum, ad medium Usque dorsum propendentem. In proximo deinde partu tres ea semina edebat partus, quorum UnUS tRΠ- tum erat aethiops, reliqui autem bini coloris in albi dum vergentis molat toes . Alia, quae priorem excipit, epistola IOANNIS

CAVI TON obseruationem continet, quae uraelium inhumano foetu peruium esse, probare videtur. PUelbluS aethiops duog annos natus, san S, alacri S, et laete crescens, urinam, quoties eam mittebat, tum ex

pene, tum ex Umbilico, pleno flumine profluentem reddebat. Qua de re Cl. Aut tor in consilium voca tUS , pannos multiplices ex forti solutioiae aluminis erudi expresios, atque puduere ex duabus boliaritaenae partibuS, unaque vitrioli romani parato conspersos umbilico applicauit, eoque modo intra biduum eu Fam absoluit.

Mense tutio de nautilo fossili, anonymus dicere pergit Auctor, cuius de ipso nautilo obseruationes supra iam adduximus '. Elegit autem, quantum fieri potuit, perse

' vid. Comment. nostr. Vol. I. P. III. p. so I

SEARCH

MENU NAVIGATION