Erasistratus sive De sanguinis missione. A. L.A.P

발행: 1682년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

SIVE

ROMAE,

. Superiorum Permissu.

6쪽

CHRISTINAE

SVE CORVM

6 rum gestarum assequi pos

t sumus, Augustissima Regina ,

' nulla unquam fuit gens, quae 1 aliquibus vanis non fuerit de-I4 cepta opinionibus ; ae nullus fuit populus, in quo mentes hominum superstitione aliqua, & praejudiciis non fuerint maximE occupatae, Qujn etiam eorum quoque , quae manifesto utilia sunt, frequenter homo nescit habere modum is & ipsi veritati saepe gaudet errore. permiscere, & crustam superinducere fallaciarum. Hinc est , quod non magis bona, quam mala in usum admittantur ; & tam bonae, quam malae consuet dines introducantur, di retineantur: postea

7쪽

vero annorum lapsu & desinant , & rursus

revertantur eaedem consuetudines sive bonae , sive malae. Cumque multa hujus generis in omni fere dissiciplina , & in omni humanae vitae institutione numerari queant ;frequentiora tamen sunt, quae in re Physica , atque Medica tum notari possunt, tum passima plerisque notata sunt. Neque te latent , quae a Clarissimis viris Francisco Redi, Ioanne Alphonso Borellio , Leonardo a Capua , Marcello Malpighio , Renato des Cartes, Thoma Cornelio , aliisque doctissimis Viris in physiologia , vel in Medicina, vel

circa alias facultates contra multorum sententias scripta sunt. Maxima enim ingenii tui vi, qua non minus praestas, quam aliiShonis sive generis, & naturae, sive virtutum animi, omnia complecti voluisti . Ac si tantum Balneorum usum consideremus , perspe elum habebimus non solum in deliciis fuisse ,vertim etiam in curandis morbis antiquiores nimium tribuisse balneis . Et fuit quidam Medicus Massiliensis ; qui non calida , seu tepida ; sed frigida uteretur etiam hyemis temporibus . observata quoi sunt , hujus Medici consilio, ut memorat

8쪽

plinius , virorum consularium senilia cor pora ab hisce balneis diriguisse . Nostris vero temporibus balneorum plane exolevit usus: retinetur tamen apud Turcas , qui frequenter ablui religione tenentur.

Neqne minima est de missione sanguinis altercatio: ab aliis nanque semper fuit damnata : ab aliis nunquam non usurpata 3 ab aliis nonnisi raro admissa . Quorum rati nes , elapso anno , ne otium mihi molestum esset, examinare, & quae in utranque partem rectius dicuntur , conferre placuit. Sed ut omnem effugerem invidiam , eam dice

di rationem sum amplexatus; quae minime omnium arrogans est: dialogi, scilicet , iniquo Galenus veterum , & Thomas VVillis

recentiorum , qui videntur frequentius venarum sectionem admisisse ; Erasistratus veterum & Helmontius recentiorum, nunquam hoc idem ausi, loquuntur.

Animus mihi fuerat multa alia addere dovariis, & ispe contrariis animi affectionibus, quae in diversis hominibus , vel in uno eodemque homine, diversis tamen tempo ribus , dum sanguis mittitur, excitari possunt; quorum magua sane, & fere incredi

a 3 bilis

9쪽

hilis vis est , tum in curandis , tum in progignendis , diminuendis , vel augendis morbis . Sed cum dissertatio ista de animi affectionibus amplior sit , & multa alia cornpre hendat , quae in hoc tractatu de sanguinis missione non possunt apte inseri; melius tandem visum est, illam pro nunc differre ; &postea , si vires suppetent , peculiari libro de animi affectionibus agere . At in sermonibus istis minime omittendum duxi, id quod frequenter observatur; ex eadem occasione aliis magnanimitatem, & alacritatem , & fortitudinem animi excitari , aliis , qui longe plures sunt , pusillanimitatem,& animi dejectionem fieri . Sic eadem occasione rumoris , exempli gratia , in ramis, frondibusque arborum, Aquilarum,sive Leaenae animus erigitur,

insurgitque ad praedam, fitque alacrior, &audacior; turtures vero, aut lepores contremiscunt adeo; ut nonnunquam ipso pavore , cum alias bene se habeant, alarum, vel pedum amittant usum . In his autem,quae pertinent ad animi affectiones , aliquando major differentia reperitur inter hominem,& hominem ; quam inter Aquilas , & turtures ; vel inter Leaenam , & leporem: ut pose

10쪽

sint in diversis hominibus ex eadem occasione profluentis e venis sanguinis contrariae excitari affectiones; & hoc respectu, ipsa etiam si nihil pretestaret detractio , alius juvetur, alius maximopere Ledatur. Caeterum qualiscunque ego sim & humilis , & tenuis, & tenuia sint etiam mea omnia: Tu tamen, Augustissima Regina , cur pluries dignata fueris hoc mihi clementer concedere, ut unus eX tuis appellari possim ;spem etiam mihi facis,te non dedignaturam , si librum aeterno nomini tuo dicare sum ausus. Vale . Humillimus Servus

Lucas Amonius Portius.

SEARCH

MENU NAVIGATION