Promtvarii iconvm insigniorvm à secvlo hominvm, subiectis eorum vitis, per compendiũ ex probatissimis autoribus desumptis, editio secunda : illustrium virorum, qui à prima successerunt, imaginibus aucta atque locupletata

발행: 1578년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

PROMPTV. I CONUM

L A N NI V S, Antoninus, Verus, alias etiam dictus L.

AElius commodus, Verus, qui cum fratre M socero M Anton. Philosopho,eiusde fratris benignitate,ImpCrauit, neque inter bonos,neq; inter malos principes ponitur.hic contra Parthos a fratre missus,qui tum primum post victoria Traian ebellauerant Antiochiae & circa Armenia agens,multa per duces,& Ingentia patrauit. Seleuciam Assyriae urbem nobilissimam cum Ooooo hominum cepit: Parthicum triumphi im revexit: cum fiatre,eodemq; socero,triaphauit. Deinde cum Datre ad Marcomannicum bellu profectus,in itinere periit a poplexia, sedes cum fratre in vehiculo. Ingenij mit parsi ciuilis,rerierentia --men Datris nihil unqua atrox ausus. erat enim solus frater Im- Derator a Senatu dictus. obiit anno Imper J fratriS ,&1ui , II. tunc M. Antoninus solus tenuit Imperium:ij autem fratres dicuntur,non quod sint iis de paretibus prognati,sed ,quatenusdrucet mihi ex autoribus historicis colligere, quod M. Antoninus sorori huius primum Gipserit:tum etia quod ambos adoptarat Imperator Antoninus Pius: vel potius quod ex eadem matre nati sint.Iul. Capi.L V CIL L A, filia M. Antonini Philosophi,nupsit L. An

nio Antonino supradicto:quaquam ex voluntate Imperatoris Adriani debebat hic L. Annius Anto in uxore accipere haustinam, Antonini Pij filiam:verum cum minime congrueret amborum aetas, nupsit potius Faustina M. Antonino Philosopho. Iul.Cap.in vita Veri principis,qui unus δί idem est cum hoc L.

An. Ant.Vero,cuius nunc meminimus:qui filius ruit L. eionuCommodi,de quo paulo ante tractauimus.

232쪽

L. ANTONINVS,siue Aurelius Commodus, successit patri M. Antonino Philosopho:& quis talis Imperatoris filium reiecisset Zipse vero etiam patri non satis probatus , statim Caligulae& Neronis simillimus euasit. coepit post patrem imperare anno mundi I 2.a Christo nato I 8 o. in scena saepe aurigat habitu prodiit ludis gladiatoriis & Dalmaticatus praesedit,& in amphitheatro gladiator dimicauit.athletarum etia more publice se exercuit.quae omnia actis inserenda publicis curauit.Cum a patre decrepito moneretur, ut ne attritos iam barbaros sineret vires recipere,respondit: quamuis paulatim,negotia perfici posse,a mortuo nihil n sum m a, nihil paternum cum referat,m re a multis nothus dicitur : nec caruit hac nota materiadeo ut aliquando viro suo dictum sit, ut eam repudiaret, si non occideret:& dixisse fertur, Si dimittimus, reddamin odorem dotem intelligebat Imperium. Sed ut ad Anto.Commodiam reuertar,is tandem autoribus L qto & concubina Martia, strangulatur,anno aetatis 32.Imperij i3. tanta omnium CXCcratione, ut hostis humani generis etiam mortuus iudicaretur. Eutr. li.8.Egna. Vic. Iuli. Capi.Oro .li.7.cap.I6.

CRISPINA huius supradicti uxo r fuit cuius dolo Lucilla,Imperatoris soror,quam idem ille compresserat, periit. Aelius Lampri .in L. Antonino,siue Aurelio commodo.

233쪽

PROMPTU ICONVM

P. AELIVS, siue Heluius Pertinax,Commodo successit, coactusque imperauit Laeti opera, ac decreto Senatus, anno mundi 411s. Christo nato I93.hic dum renuit Imperium suscipere tale Pertinacis Cognomen sortitus est: quavis Capitolinus aliam huius nominis origine tradat. Libertino fuit genitus patre apud Ligures, genere quide humili, virtute aute atque innocetia summa.Militia Clarus Pertinax,in ea ad summas dignitates euectus est,unde dc Pila ludis es dictis unanis de se expectationem omnibus cum daret,Laeti insidiis,qui imperium illiastruxerat,& militari faetione,Iuliano,qui ei successit, non inscio, imo conscio, periit,anno aetatis IIImperauit 'ix menses tres: cuius caput ab urbe delatu est in castra. Nam cum omnia in pristinu statu reducere Conatur, a praetoriis cohortibus odio habitus, interimitur: acclamatu est adusq; defectum, Pertinace

imperante curi viximus,neminem timuimus pampis, patri Senatus, patri omni onorum. hic ex Senatusconsulto imperare iustus fuerat. Eutro.li.8. Bap. Egnacti. i.Sex. Aure. Vict. huius vitam v1defusius apud Iulium Capitolinum & Herodianum ii.2. FLAVIA Τitiana AEth Pertinacis uxor fuit. hanc Senatus nomine Augustae donauit:filiumque eius nomine Caesaris, quos titulos etia recusabat pater,tanta praeditus erat modestia. porro Flauia palam cytharoedu amauit: Pertinax vicissim,Cum uxoris pudicitia non usqueadeo curaret, Cornificiam perdite,& ad infamiam usque deperisse dicitur.Iulius Capitolinus

234쪽

D ID IV S Iulianus, qui S: Saluius dictus est,Mediolanensis,imperium quod per scelus,necis imperatoriae conscius ipse, primus etiam licitatus esse dicitur,intra tertium messem a nece Pertinacis,cum vita simul amisit.Nam Seuero,ab exercitu Imperatore appellato,a Iuliano omnes defecerunt,qui ab eodem Seuero victus,tande in palatio etiam iussu Senatus interficitur. neque enim militi gratus erat, ob non integru donatiuum datum:& populo etia inuisus erat, ob perfidiam in principe optimum. fuit Didius factiosus,praeceps,regni auidus, nobilis,lureperitissimus,neposq; Salvij Iuliani, qui sub Adriano perpetuucoposuit edictum.educatus est apud Domitia Lucillam, Marci Anton. Philosophi matrem. Imperium illi iussu Senatus ab

MALLIA Scantilla uxor,& Didia Clara filia Didij Iuliani fuit. ambae edicto Senatus Augustae appellatae,& in Palatium a viro & patre vocatae,trepidae, V quasi inuitae introierut,velut iam iam imminens exitium praesagiret.Filiam,potitus imperio pater, dato patrimonio emaciparat, quod ei cum Augustae nomine obtruncato patre,statim sublatum est. Vide AElium Spartianum in Didio Iuliano.

235쪽

8 PROMPTV. I CONUM

L. SEPTIMIUS Seuerus post Iulianum imperat anno mundi ini 16.ὶ Christo nato i9 4. Hic primus Afer ad imperij fastigium euectus,ab Illyrico exercitu Imperator dicitur, hinc a Senatu. Pertinacem se appellari voluit in honorem eius qui a Iuliano fuerat occisus .Parcus fuit,saeuus,bellicosus .PescenniuNigrum in Oriente, Clodiu Albinum apud Lugdunu deuicit: erant siquidem hi Imperatores ab exercitibus dicti. Orientem, Parthis, Arabibus, Adiabenis deuictis,Romano restituit imperio:Britannos tumultuates copescuit, vallo a mari ad mare per 32o oo.passuum ducto: ubi etiam septuagenarius morbo articulari decessit,anno imper0 18. Philosophiae ac dicedi studiis deditus,latronu ubiq; hostis,uitam suam priuatam,publicam que composuit ad fidem : tu tamen vitium crudelitatis excusauit. De hoc Senatus ita iudicauit, aut non nasiis debuisse, aut non mori Eutro .lib. 8. Egna.lib. I. Aur. Vict. MARTIA, L. Septimij Seueri uxor fuit tum cum Tribunatum plebis,Marco Imperatore decern&e,promeruit:de qua tacuit in historia vitae priuatae: ei tamen postea,cum imperaret ipse statuas collacauit:ex hac Bassianu,qui postea imperat, s scepit. Deinde Iuliae nupsit, qua,domi minus cautus adulteriis famosam tenuit, etiam coniurationis consciam:ex Iulia Getam quoque filium suscepit. AElius Spart.in Seuero.

236쪽

M. A V R E L. Antoninus Bassianus,dictus Caracalla, Seuero patri succedit,imperisque anno mundi 17 . a Christionato et I a. hic Lugduni genitus est, dictusque Bassianus ex aui

materni nomine: Caracalla autem, quod cum e Gallia vestem plurimam devexisset,ialares'; caracallas fecisset,coegerit plebem ad se salutandu talibus induta caracallis. Antoninus porro dictus est in honore M. Antonini Imperatoris. Hic simulatque imperauit,fratrem eX patre,Getam nomine,falso crimin tum occidit ipse in gremio matris eius. Papinianum etia Iuriscosultissimum occidi a militibus iussit,compluresque alios.In summa nullo in pretio apud populti fuit, etiamsi vestes dedis set,& thermas nominis sui,id est Antonianas, eximie fabrefactas,extruxisset.fuit patre duro crudelior,in eumq; Contumax, cibi & vini auidus,praeter milites praetorianos omnibus castris exosus, Alexandri Magni admirator,quem,collo in laeuum humeru detorto,reddere,& eius nomine vocari cuperet. Alexandrinorum dicacitate vlius est ingenti eorum caede:Persas dolo magis quam virtute fudit. Cum Carris iter faceret,apud Edes sam secedes ad onus ventris leuandu,a milite , qui quasi ad custodiam sequebatur occisus est anno imperij 6.aetatis q3. Herodian.lib. .Egna. li.Ι. Eutr. lib.9. Aurel.Vict. Hlius Spart. I VLIA , quae erat Caracallae nouerca, eiusdem etiam uxor fui t. nam Cum esset pulcherrima,& quasi per negligetia se maxima Corporis parte nudasset,dixit Caracalla , Vestem silueret:at respondit haec, Si libet,licet: an nescis te Imperatorem esse,G leges dare,non accipere' tunc nuptias celebrat,e1que copulatur, in cuius gremio,eiusdemque filium nuper confoderat. El.Spartiam

237쪽

O PILIV S Macrinus obscuris parentibus Ortus,Mauru' generis, proditor, & necis Caracallae conscius, imperat anno mundi aI8 o. a Christo nato Ei8.una cum Diadumeno filio formosissimo. hic Artabano Parthoru Regi grauiter nece suorum ciuium vindicati,quo s occiderat Caracalla,pri mo restitit:postea missis legatis petiit pace, eam libenti animo,interfecto Caracalla Parthus cocessit.Inde cum se Antiochiam recepisset,ac luxuriae opera daret, iustam causam necis suae praebuit exercitui,ac Bassiani, ut putabatur,silium sequedi, id est Heliogabalum. fugies itaque cum filio in vico quoda Bithiniae occiditur: caput eius ablatu ad Heliogabalum perfertur. Iul. Capito. AEl.

Lam.Vixit annos so. imperauit menses ΙΑ. cuius caput amputatum ad Heliogabalum est perlatum. M. AURE. Anto. Bassianus Varius, Heliogabalus, Victo

Opi. Macrino imperat anno mundi 41 8 I. a Christo nato 2 I9. fuit hic impurus,superbus,crudelis:honores & dignitateS Cotulit in aurigas mimos,histriones .cum omnia sordide ageret,inireturque a viris,statim milites facti poenituit:quare in Alexandrum,Heliogabali c5sobrinum inclinauere animos:tandemq; Heliogabatum,cum matre & satellitibus,interficiunt, operam etiam dante Alexadri matre,quae militibus clam pecunias da- hac tractum est Cadauer per Circi spatia priusquam in Tiberim praecipitaretur.AEl.Lamp. in Helioga.Herodianus ti .F.vixit an nos 18.imperauit q.

238쪽

ΡARS SECUNDA . II

A V R E L. Alexander Seuerus,ab Heliogabalo adoptatus, post eum imperauit anno mundi I 81. a natiui. Christi

prima pueritia bonis artibus imbutus,pius,mas uetus & liberalis extitit: Christianis fauit:vetuit ne mulieres Vulgato corpore matrem illius Mammea salutarent.in pretio habuit Vlpianum,& tinuam tutorem. bonorum principu vitam Versibus descripsit.Fures valde persecutus est,quos inimicos reipu.dictitabat. cum solus accumberet, libru ad mensam habebat:quado conuiuas habebat,aderat V lpianus atq; aliquot alij,quorum doctis sermonibus ac disceptationibus recreabatur inter epulas. aduersus Parthos, quos vicit,exercitu duxit,habes milites talitae grauitatis &modestiae,ut quacuque iter faceret,Senatores esse dicerentur,non milites. Ad Alexandri magni mores sese c5ponebat,cum eiusdem nominis esset,imb M exuperare satagebat, inquiens multum interesse debere inter Romanum i lexandrum, o Igacedon clamabat saepe,atq; per praecone proclamari iubebat, cum alique emendaret, modtiti fieri non vis, ineri nescens.Tandem factione militari una cum matre in tentorio necatur.vixit annos 29. imperauit 13.2El.Lampri.& Herodi.li. 6.

MAM MEA, mater Alexandri Seueri,a quibusdam dicitur Christiana fuisse,& ab Origene edocta. haec filiu eo coegerat,Vt quae mensae superessent edulia,quauis permodica,altera vice apponerentur. Aurel. Vict. AbNrsper.Euse.li. 6.cap.I6.

239쪽

IV LIV S Maximinus Thrax,e militaribus imperauit cum

filio eiusdem nominis,coactus a militibus,post Aurel. Alexandrum anno mundi Ai98.ά Christo nato 136.altus fuit pedes 8.&digitum:tam validus ut Hercules, Achilles, Aiax,Milo, Antaeus vocitaretuditam ferox ut Cyclops,Busiris,Sciron,Phalaris,Typhon,Gyges diceretur. huc usq; adeo reformidavit Senatus,vivota in templis publice fieret ne unquam urbem ingrederetur. erat ei persuasum nisi crudelitate impertu non teneri.simul verebatur ne propter humilitate generis sperneretur fuerat siquudem in prima pueritia pastor) quare ignobilitatis tegedae causa,

omnes Coscios generis interemit. Aduersus hunc Senatus Pupienum & Balbinu Imperatores declarauit.Hic vero in Italiam statim cum exercitu descendit: Aquileiaq; frustra obsess a,a suis militibus penuria oppressis,cum filio discerpitur, Conclamatibus cunctis rvilitari ioco, pessimogenerene catulum quide habendum. horu capita Romam perlata sunt. imperauit annos 3.ViXit pater so .filius zo .Herodi.li.7.& 8.Iul.Cap. Aur.Vict.

GORDIANVS senior ab exercitu Africano, ipse Proconsul Africae, Imperator factus una cum filio eiusde nominis, a Senatu approbatus est: 1dque in odium Iulij Maximini anno mundi 2 o o. a Christo nato 2 3 8. At Capelianus, Mauritaniae procurator, in gratia Maximini bellum Gordiano mouet,vincit occumbit Gordiani filius: pater laqueo se suspedit. imperarunt annum & sex menses, quo tempore etiam imperabat Iul. Maximinus. Vide Iulium Capit.

240쪽

MAX. PUPIENVS,& Clodius Balbinus,sive Albinus,

a Senatu Imperatores creati sunt, & Gordianus iunior Caesar electus est : idq; aduersus Iulij Maximini innata crudelitatem. anno mundi 42 O I. a Christo nato 2 3 9. Albinus in urbe manet ad componendam rempublicam Pupienus foris Iulium Maximinum vincit. tandem ambo Romae a militibus occiduntur, cum parum cocordi inter se animo rempublicam administrarent: erat praeterea odio militibus, quod a Senatu Imperatores facti essent. Imperarunt annum unum ab obitu Maximini. Iulius Capit. Bap. Egn. li. I. GORDIANVS 13. annos natus Romae cum supradictis Imperatoribus,Maximo Pupieno,& Clodio Balbino,sive Albiano,imperauit. hic Senatui, populo dc militibus charus,tum ob claritatem generis, tum ob peculiares animi dotes, Cum bellum aduersus insolescentes Persas per Misitheum confecisset, Philippi praefecti dolo interficitur. nec tamen fuit inulta optimi principis caedes: quicunque in eum coniurauerant,crudelibus amicti suppliciis interierunt.huius successibus cum posset Persicum nomen deleri, Philippi insidiae obstiterunt. fuit hic maioris Gordiani ex filia nepos. imperauit annos sex,quinque solus unum cum Pupieno & Balbino. dixit aliquando,msrum eqse Imperatorem, nempe apud quem verasere reticeantur. Consulito Iul. Capitol.

SEARCH

MENU NAVIGATION