Colloquia anatomica, physiologica, atque chemica, quaestionibus et responsis ...

발행: 1810년

분량: 248페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

De Pancreate. 167

Secunda calculos multangulos coloris in nasci, extrinsecus e laminis tenuibus ad centrum vergentibus, intus e materia coagulati mellis simili compositos, continet Calculi hujus classis ex adipocera quoque et bile spissata constare ridentur. Tertia calculos coloris fusci atque bile spissata compositos comprehendit Calculi harum classium alcatis puris, vel oleo terebinthinae solvuntur. Quarta calculos continet, qui alcohole et oleo terebinthinae insolubiles sunt, et qui

flammam non emittunt, sed tarde consumuntur. Duae proximae classes rarissimae sunt.

Bilis spissata plerumque omnibus iis calculis nucleum dat, circum quem plus materiae paulatim colligitur.

. Quae de situ atque figura pancreatis

notanda sunt λR. ancreas in regione epigastrica pone ventriculium, verum ante a tam Venam ca-

182쪽

168 De Pancreate.

Vam, partem duodeni vasorumque lienis, transversim jacet. Figura ejus plana est, et fere digitis lata duobus, longaque octo, et linguae caninae subsimilis. ars dextralatior est, atque curvaturae duodeni inhaeret, ubi pancreas minus sive caput demittit, quod brevi spatio duodenum equitur: sinistra angustior est, atque ad Splenem usque tendit. ancreas partibus posticis substantia cellulari adhaerescit, atque peritonaeo apud initium meso-coli tegitur. . Quae pancreati structura est R. ancreas glandula est conglomerata, atque ex innumeris glandulis minutis sive minis componitur, quos substantia cellularis inter sese connectit. Ex acinis oriuntur

ductus exigui, qui paulatim cum aliis unguntur, majores majoresque fiunt, et tandem media in parte pancreatis ductum Pancreaticiun constituunt, qui ipse suo in cursu a parte sinistra ad dextram innumeros alios ductus minores excipit, eoque major fit. Quae de ductu pancreatico in memoria tenenda sunt R. Ductus est tener, albidus, atque Semi-

pellucidus, et a fine pancreatis sinistro inci-

183쪽

De Pancreate. 169

pit, major majorque fit, media in parte ad dextrum Versus currit, ubi ductum Pancreatis minoris praecipuum excipit, atque inter tunicas duodeni oblique ingreditur, simulque cum ductu communi choladocho in duodeno terminatur.

e. uinam usui pancreas inservit λR. ancreas glandula videtur ad liquorem secemendum destinata, quem ductus pan- areaticus in duodenum infundit. e. Quae est natura liquori pancreatico ZR Liquor est serenus aquosus, insipidus, tenuis, atque salivae simillimus.

e. Quibus viribus hic liquor in ductibus propellitur pR. rimo videtur vis sanguinis a tergo in ramulos ductus perexiguos liquorem impellere, motusque ille pulsibus ortae et arteriarum, Pressu Viscerum incumbentium, et vi fortasse insita ductus ipsius non continuatur solum, Verum etiam multo celerior redditur.

e. Quibus rebus liquor pancreatis inservit λR. Ι tenuis est atque veri est simile, copiosus, et, ubi in duodenum influit, bile deinde massa alimentaria quam maxime mis-

184쪽

170 De Splene.

cetur, quam massam facit multo tenuiorem, solutionemque ejus promovet; eodemque tempore concoctionem perficere atque chyli formationi favere videtur.

. Quae liquori pancreatico chemica pri cipia sunt λR. Iste liquor paratu dissicillimus est adeo

purus atque copiosus, ut proprietates ejuschemicae accuraia explorentur : experimentis autem novissimis is principia salivae simillima habere putatur. DE SPLENE. . Quae communia de splene notanda sunt pit. Splen in hypochondri sinistro situs est, cum ventriculo vasis brevibus, cum pan- create vasis sanguineis et omento, cum dia-phragmate, cum rene Sinistro, atque cum colo, peritonaeo et substantia cellulari, committitur. Figura ejus ovata est, et aliquantulum plana. Splen motus diaphragmatis sequitur, et plus minus pro cibis in ventriculum sumptis comprimitur, eoque in ma-

185쪽

gnitudine Varius est. Costas versus Convexus, atque laevis versus ventriculum Paulo concavus est, atque inaequalis.

et Quae textura spleni est

R. Splen spongiosus est, atque omnium viscerum abdominis mollissimus, vasis refertus, atque col e purpureo tinctus. congerie vasorum nervorumque inter se substantia cellulari nexorum constat et haud raro quibusdam appendicibus componitur, quae substantia cellulari etiam annectuntur,

glandulisque simillimae videntur. . Cui uini lienis inserviti

R. Lienis certe pro sua magnitudine plurimum sanguinis accipit, et extremis ejus arteriis in penicillos conversis, glandulae simillimus videtur. Nullus vero ductus adhuc splene egrediens inventus est: itaque conjecturae plures, sed nihil certum, de usu lienis editae sunt.

186쪽

COLLOQUIUM DECIMUM

TERTIUM.

DE ANALI INTESTINORUM.

. Quid de canali intestinorum intelligis

R. Haud absurdum esse dicere eum canalem a pharynge incipere, atque ad anum usque descendere, etiamsi in suo descensu nomina diversa accipiat, scilicet gulam sive oesophagum, deinde ventriculum, intestianum duodenum jejunum, deum, caput caecum coli, colon et denique rectum.

Pauca igitur de singulis horum ordine di

187쪽

e. Dic mihi breviter positum esophagi, R. insophagus a pharynge incipit, inter

tracheam atque vertebras cervicis descendit, cursumque habet in thorace inter laminas mediastini posterioris juxta partem anticam atque dextram ortae, circiter Vertebram thoracis septimam sinistrorsum inclinat, moxque diaphragma penetrat, deinde in Ventriculum desinit. . Quae oesophago structura est

R. esophagus est canalis membranaceuS, tunicis quatuor compositus. Quarum externa cellularis est, et rubum partibus vicinis annectit secunda musculosa est, et interdum vaginalis gulae vocatur, ex stratis fibrarum duobus constat, quo 1 externum fibras validas in longitudine, internum ero priore tenuius fibras transversim in orbes ordinat tertia vulgo nervea appellata, Vere substantia cellularis videtur, quae musculosam tunicae intimae annectit, atque glandulas exiguas murum secernentes continet tu

188쪽

i74 De Ventriculo.

eas plurimas in longitudine ordinatas facit, quae, cum opus est, explicantur, et facile cibos in ventriculum demitti patiuntur haec tunica intima etiam foraminibus perexiguis innumeris perforatur, per quae mucus in oesophagiun infunditur, ut semper valde humidus sit atque lubricus, quo cibi in ventriculum facilius delabantur. . Cui usui oesophagus inservit R. emphagus cibos ab ore et pharynge

excipit, tum .fibrae ejus musculosae transversae supra primo stimulatae sese conis hunt, reliquae, aliae post alias, in contraC-tionem velocissime cientur, atque ope fibrarum in longitudine dispositarum cibos, sine imperio voluntatis, in Ventriculum detrudunt. DE VENTRIOULO. . Quae de ventriculo notanda sunt R. Ventriculus saccus est membranaceus, oblongus, et oblique transversus sub di

phragmate in hypochondri sinistro et epi- gastrio iacet. Ubi oesophagus in ventriculo

189쪽

De Ventriculo. 75

desinit, cardia vocatur. ars ventriculi sinistra major est, dextra magis magisque angusta sit, atque in pyloro terminatur. Cardia altior pylor est, ibique ventriculo cibis impleto, angulus formatur, quo cibi minus facile in oesophagum redeant. ars ejus

dextra sub lobo hepatis sinistro sita est, atque cum duodeno conjuncta ; sinistra cum splene committitur. Ventriculus superficiem superiorem et inferiorem, CurVaturam etiam majorem atque minorem, habet. Haec utique locum mutant, prout ventriculus plus minusve cibis impletur. Quae ventriculo structura est R. Structura ejus oesophago simillima est, atque ex tunicis quatuor etiam, sed mulio sortioribus, componitur. Quarum externa peritonaeo formatur, sub ea est substantiaeellularis, quae interdum vocatur tunica cellulosa schiana deinde tunica musculosa est, quae ex stratis fibrarum duobus

constat, fibrae strati externi ab oesophago continuatae videntur, atque in longitudinem currunt, fibrae autem strati interni prioribus validiores transversim dispositae ventriculum annulis similes quasi complectuntur:

190쪽

i76 De Ventri L.

tunica tertia nervea vel potius cellularis est, quae vasa bene sustinet, ut accurate in tunicam internam ingrediantur tunica intima plerumque villosa nominatur, quia villis initumeris referta est, in quibus Ora -- Sorum tam secernentium quam absorbentium plurima hiant. Tunicae duae proximae multo ampliores, quam aliae sunt in ventriculo igitur rugas transversas et obliquas innumeras faciunt, quae Ventriculo cibis impleto, pene evanescunt; attamen vix

adeo unquam tenduntur, ut Vasa a nemos

in iis dispersa rumpi vel laedi patiantur.

Hae tunicae duae etiam intrinsecus inter Ventriculum atque duodenum duplices trans- Versim prominent, et fibris musculosis inter eas inclusis, sphinctera pylori constituunt, qui munere valvulae perfungitur, cibosque crudos tardat, ne ex ventriculo intempestivo demittantur. Extremis arteriis, quae an rugis Ventriculi patescunt, succus gastricus secernitur. Erugis quoque tunicae intimae vasa innumera Sorbentia oriuntur, quae in glandulas lymphalidas in curvaturis ventriculi sitas ingrediuntur.

SEARCH

MENU NAVIGATION